|
Ambrosius. Pulchre in his quae a ceteris dicta sunt, Lucas
compendium sumpsit. Et intelligendum magis quod a Ioanne dominus
baptizatus est, quam expressum reliquit; unde dicitur factum est
autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante,
apertum est caelum. Baptizatus est autem dominus, non mundari
volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, qui
peccatum non cognovit, Baptismatis ius haberent. Gregorius
Nazianzenus. Accedit etiam Christus ad Baptismum, forsan
sanctificaturus Baptistam; quod autem nulli dubium est, ut totum
veteranum Adam immergat aquae. Ambrosius. Quae etiam sit dominici
causa Baptismatis, dominus ipse declarat, dicens: sic decet implere
omnem iustitiam. Quae est ergo iustitia, nisi quia quod alterum tibi
facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo?
Nemo igitur refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum
poenitentiae non refugit. Chrysostomus. Fuerat autem Baptisma
Iudaicum quod sordes carnis amovebat, non conscientiae crimina;
nostrum autem Baptisma separat a peccatis, lavat animam, et spiritus
copiam elargitur. Baptisma vero Ioannis Iudaico praestantius fuit:
neque enim ad observantiam corporalium mundificationum inducebat, sed
monebat a vitio in virtutem converti: nostro vero Baptismate minus,
eo quod nec spiritum sanctum administrabat, nec remissionem quae per
gratiam sit exhibebat; cum quasi finis quidam esset utrorumque
Baptismatum. Sed neque Iudaico Baptismate, nec nostro baptizatus
est Christus: quia nec indulgentia peccatorum egebat, nec illa caro
expers erat spiritus sancti quae per spiritum sanctum ab ipso principio
concepta est. Sed baptizatus est Ioannis Baptismate, ut ex ipsa
natura Baptismatis scias quia neque causa peccati, neque propter
indigentiam doni baptizatus est. Dicit autem baptizato et orante, ut
perpendas quod, suscepto Baptismate, opportuna sit iugis oratio.
Beda. Quia etsi peccata sunt omnia in Baptismo laxata, non adhuc
terrenae carnis est fragilitas solidata: nam quasi transito mari rubro
gratulamur submersos Aegyptios; sed in deserto mundanae conversationis
hostes concurrunt alii, qui duce Christi gratia nostro sudore
vincantur, donec perveniamus ad patriam. Chrysostomus. Dicit autem
apertum est caelum, tamquam hactenus reclusum fuisset. Iam autem
ovili superno et infimo in unum redacto, et uno existente ovium
pastore, caelum patuit, et homo terricola aggregatus est Angelis.
Beda. Non enim ei caelum tunc apertum est cuius oculi interiora
cernebant; sed virtus ibi Baptismatis ostenditur, de quo quisque cum
egreditur, regni caelestis ei ianua aperitur, dumque caro innoxia
frigentibus tangitur aquis, opposita quondam noxiis rhomphaea
extinguitur ignea. Chrysostomus. Descendit etiam spiritus sanctus ad
Christum tamquam ad generis nostri principium, ut in Christo sit
primo, qui non sibi, sed nobis potius illum suscepit: unde sequitur
et descendit spiritus sanctus corporali specie, sicut columba, in
ipsum. Non existimet aliquis quod cum non habuit eum, suscepit
ipsum: ipse namque illum desursum tamquam Deus mittebat; at idem ut
homo recipiebat inferius. Igitur ex eo devolavit in eum, ex ipsius
deitate ad eius humanitatem. Augustinus de Trin. Absurdissimum
autem est, cum iam triginta annorum esset, accepisse spiritum
sanctum: sed venit ad Baptismum sicut sine peccato, ita non sine
spiritu sancto. Si enim de Ioanne scriptum est: spiritus sancto
replebitur ab utero matris suae, quid de homine Christo credendum
est, cuius carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit?
Nunc ergo corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurare dignatus est,
in qua baptizati praecipue accipiunt spiritum sanctum. Chrysostomus.
Redolebat illud Baptisma aliquid vetustatis, et partim sapiebat
novitatem: quod enim Baptisma susciperet a propheta, ostendebat
aliquid vetustatis: quod autem spiritus descenderit, novum aliquid
designabat. Ambrosius. Merito autem spiritus se in corpore
demonstravit, quoniam divinitatis substantia non videtur. Advertamus
mysterium quare sicut columba: simplicitatem enim lavacri requirit
gratia: quoniam in typo veteri columba quondam ad illam arcam, quae
sola fuit diluvii immunis, reversa est. Chrysostomus. Vel nunc ut
mansuetudinem magistri declaret, in specie columbina apparet; in
Pentecoste autem quemadmodum ignis, ut ostendat poenam. Cum enim
oportebat delictis ignoscere, mansuetudo necessaria erat; sed ut
adepti sumus gratiam, restat examinis et iudicii tempus. Cyprianus de
Simpl. Praelat. Est autem columba simplex et laetum animal, non
felle amarum, non moribus saevum, non ungulae laceratione violentum;
hospitia humana deligere, unius domus nosse consortium; cum generant
filios simul sedere; cum commeant, volatu invicem cohaerere;
conversatione communi vitam suam degere; oris osculo concordiam pacis
agnoscere; legem circa omnia unanimitatis implere. Chrysostomus. Et
quidem Christus in ortu suo per plurima se manifestaverat oracula:
verum quia noluerunt advertere, cum medio latuerit tempore, rursum se
ab alio clariore patefecit principio. Non stella, sed desuper
indicabat pater in undis Iordanis, et spiritus devolabat protrahens
illam vocem super verticem eius qui baptizabatur; unde sequitur et vox
de caelo facta est: tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Ambrosius. Vidimus spiritum, sed in specie corporali; et patrem
quem videre non possumus, audiamus: invisibilis enim est pater, sed
et filius invisibilis secundum divinitatem: sed demonstrare se voluit
in corpore: et quia pater corpus non gerebat, ideo probare voluit
nobis in filio sese praesentem, dicens tu es filius meus. Athanasius
de Syn. Nyc. Sacra quidem Scriptura ex nomine filii duplicem
intellectum ostendit; unum quidem, ut in Evangelio Ioannis dicitur:
dedit eis potestatem ut fiant filii Dei; alterum autem intellectum,
iuxta quem Isaac est filius Abrahae. Christus ergo non simpliciter
dicitur Dei filius, sed cum articuli additione, ut comprehendamus
quoniam ipse solus est qui revera et secundum naturam est filius;
quamobrem et unigenitus dicitur: nam si secundum insaniam Arii dicitur
filius, sicut qui hoc nomen per gratiam assequuntur; in nullo a nobis
differre videbitur. Restat ergo, secundum alium intellectum,
fatendum esse Christum filium Dei, secundum quem Isaac filius
Abrahae esse cognoscitur: quod enim ab alio naturaliter gignitur, non
autem ab extrinseco sumit exordium, filium natura recenset. Sed
dicitur: numquid ut hominis est passibilis nativitas filii? Minime;
sed Deus cum sit indivisibilis, impassibiliter pater est filii: unde
verbum patris dicitur: quia nec ipsum verbum humanum passibiliter
producitur; et cum simplex sit natura divina, unius solius filii pater
est; et propter hoc additur dilectus. Chrysostomus. Cum enim quis
unum solum possidet filium, maxime diligit; si vero pater factus sit
plurium, dispertitus affectus remittitur. Athanasius. Cum autem
antea propheta protulerit Dei promissa dicentis: mittam Christum
filium meum, nunc apud Iordanem, quasi consummato promisso, decenter
subiungit in te complacui mihi. Beda. Ac si dicat: in te placitum
meum constitui, idest hoc per te gerere quod mihi placet. Gregorius
super Ezech. Vel aliter. Omnis qui poenitendo corrigit aliqua quae
fecit, eo ipso quod poenitet, se sibi displicuisse indicat, quia
emendat quod fecit. Et quia omnipotens pater humano modo de
peccatoribus locutus est, dicens: poenitet me fecisse hominem, quasi
sibimetipsi displicuit in peccatoribus quos creavit: in solo autem
Christo sibi complacuit, quia in solo eo non invenit culpam, in qua
se reprehendat quasi per poenitentiam. Augustinus de Cons. Evang.
Quod autem Matthaeus dicit: hic est filius meus, Lucas autem tu es
filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet: vox enim
caelestis unum horum dixit; sed Matthaeus ostendere voluit ad id
valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis qui potius
audiebant, indicaretur quod ipse esset filius Dei: non enim Christo
indicabatur, qui sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos
etiam ipsa vox facta est.
|
|