|
Origenes in Lucam. Cum autem baptizatum dominum dixisset,
generationem domini exponit, non a superioribus ad inferiora deducens,
sed a Christo usque ad ipsum pervenit Deum; unde dicit et ipse Iesus
erat incipiens quasi annorum triginta. Quando enim baptizatus est, et
mysterium secundae generationis assumpsit, tunc dicitur incepisse, ut
tu quoque priorem nativitatem destruas, et in secunda regeneratione
nascaris. Gregorius Nazianzenus. Est ergo considerandum qui esset
qui baptizatus est, et a quo, et quando. Mundus siquidem, et a
Ioanne, et iam inceptis miraculis; ut ex hinc suscipiamus doctrinam
nos praemundandi, et humilitatem amplexandi, quin et in perfectione et
spiritualis et carnalis aetatis praedicandi: quorum primum dictum est
Baptisma suscipientibus, et non praemunientibus se per habitum bonum;
nam etsi relaxationem peccatorum faciat donum Baptismi, verendum tamen
est ne ad eumdem vomitum revertamur. Secundum dictum est adversus
insurgentes contra dispensatores mysterii: siquidem ipsi dignitate
praecellunt. Tertium editum est illis qui de iuventa confidunt, et
quodlibet tempus arbitrantur ad praelationem vel doctrinam spectare.
Purgatur Iesus, et tu purgationem contemnis; a Ioanne, ac tu in
tuum monitorem insurgis; tricenarius, tu autem docendo seniores,
lanuginem praevenis. Sed adsunt Danielis et similium exempla in ore:
nam quilibet noxius ad respondendum paratus est. Non est autem lex
Ecclesiae quod raro contingit, eo quod nec unica hirundo ver statuit.
Chrysostomus. Vel idcirco usque ad illam aetatem quae cuncta peccata
recipit, expectat, totam legem perficiens, ne quis dicat, quod ideo
legem solvit, quod eam non poterat consummare. Graecus. Ob hoc
etiam tricenarius accedit ad Baptisma, ut ostendat quod spiritualis
regeneratio viros parit perfectos secundum spiritualem aetatem. Beda.
Potest etiam tricenalis baptizati salvatoris aetas, nostri etiam
Baptismatis intimare mysterium, propter fidem scilicet Trinitatis,
et operationem Decalogi. Gregorius Nazianzenus. Baptizandus est
tamen infantulus, si necessitas urgeat: nam utilius est insensibiliter
sanctificari, quam non signatos transmigrare. Sed dices: Christus
tricenarius baptizatur, cum Deus esset; tu vero iubes accelerare
Baptisma. Sed cum dixisti: Deus, id obiectum solvisti. Ipse non
indigebat purgamine, nec aliquod imminebat ei periculum dum differret
Baptisma; at tibi in parvum non redundat piaculum, si transmigres in
corruptione natus, non autem incorruptionis veste indutus. At forsan
times ne baptizatus Baptismatis munditiam custodias et propterea
differs Baptismum. Sed melius est nonnunquam parumper inquinari,
quam omnino gratia carere. Cyrillus. Licet tamen Christus secundum
carnem careat patre, suspicabantur aliqui eum patrem habere; unde
sequitur ut putabatur filius Ioseph. Ambrosius in Lucam. Bene ut
putabatur, qui vere non erat; sed ideo putabatur, quia eum Maria,
quae Ioseph viro suo erat desponsata genuerat. Cur autem Ioseph
magis quam Mariae generatio describitur, cum Maria de spiritu sancto
genuerit Christum, et Ioseph a generatione domini videatur alienus,
dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quae
semper viri originem quaerit: maxime cum in Ioseph origine etiam origo
sit Mariae: nam cum vir iustus fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et
ex patria sua accepit uxorem: itaque et census tempore ascendit Ioseph
de domo et de patria David, ut profiteretur cum Maria uxore sua.
Quae ex eadem domo et ex eadem patria professionem defert, utique
eiusdem tribus et eiusdem patriae se esse designat: unde generationem
Ioseph explicans subdit qui fuit Heli. Illud autem advertamus, quod
sanctus Matthaeus Iacob, qui fuit pater Ioseph, filium Nathan esse
commemorat; Lucas vero Ioseph, cui desponsata fuit Maria, filium
Heli esse descripsit. Quomodo unius duo patres, scilicet Heli et
Iacob, esse potuerunt? Gregorius Nazianzenus. Dicunt autem quidam
quod unica est successio a David usque ad Ioseph; licet diversis
nominibus ab utroque Evangelista narratur. Sed hoc absurde fatentur:
quoniam initium huius generationis duos fratres obtinuit, Nathan
scilicet et Salomonem: unde generationes diversimode profluxerunt.
Eusebius Eccl. Hist. Ipsorum ergo verborum sententiae intellectum
attentius explicemus: si enim approbante Matthaeo Ioseph esse filium
Iacob, Lucas similiter approbasset Ioseph esse filium Heli, esset
aliqua controversia. Ceterum cum approbante Matthaeo, Lucas plurium
opinionem declararet, non propriam, dicens ut putabatur, non arbitror
aliquod relinqui dubium. Cum enim essent inter Iudaeos diversae
opiniones de Christo, et omnes reducerent ipsum ad David propter
promissiones ei factas; plurimi autem assererent Christum a David
esse futurum per Salomonem et alios reges; quidam hanc opinionem
vitabant, eo quod plurima de regibus dicuntur enormia; et quia de
Iechonia Ieremias dixit, quod non oriretur semen ex eo collocandum in
sede David: quorum opinionem commemorat Lucas, sentiens enarrare
Matthaeum qualis esset veritas generationis: et haec est prima ratio.
Est et alia profundior. Matthaeus enim cum inciperet scribere ante
conceptionem Mariae, et carnalem nativitatem Iesu, opportune velut
in historia praemittit carnalem progeniem: unde et generationem a
superioribus derivat descendens: cum enim verbum Dei carnem
acciperet, descendebat. Sed Lucas ad factam per lavacrum
regenerationem prosilit, et ibi aliam generum successionem exponit, et
ab imis ad prima sublevans, pariter et peccatorum, quos narravit
Matthaeus, memoriam abdicat (eo quod quicumque in Deo renascitur,
sit alienus a criminosis parentibus, Dei filius factus), et eorum
qui secundum Deum vitam duxerunt honestam, meminit. Sic enim
Abrahae dictum est: tu proficisceris ad patres tuos, non quidem
carnales, sed in Deo patres, propter similitudinem honestatis.
Igitur ei qui in Deo nascitur ascribit parentes, qui sunt secundum
Deum per aequiparantiam morum. Augustinus de quaest. Nov. et
Vet. Testam. Vel aliter. Matthaeus a David per Salomonem
descendit ad Ioseph; Lucas vero ab Heli, qui tempore fuit
salvatoris, ascendit per traducem Nathan filii David, et Heli et
Ioseph iunxit tribum, ostendens unius generis esse utrumque; ac per
hoc non solum Ioseph filium esse salvatorem, sed et Heli. Ipsa enim
ratione qua Ioseph filius dicitur esse salvator, ipsa etiam est Heli
filius, et caeterorum omnium qui de eadem tribu sunt. Hinc est quod
dicit apostolus: quorum patres, et ex quibus Christus secundum
carnem. Augustinus de quaest. Evang. Vel tres causae concurrunt,
quarum aliquam Evangelista secutus sit: aut enim unus Evangelista
patrem eius a quo genitus est, nominavit, alter vero vel avum
maternum, vel aliquem de cognatis maioribus posuit: aut unus erat
Ioseph naturalis pater et alter eum adoptavit: aut more Iudaeorum,
cum sine filiis unus decessisset, eius uxorem propinquus recipiens,
filium quem genuit propinquo mortuo deputavit. Ambrosius. Traditur
enim, Nathan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse filium,
et uxore superstite decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex
qua generatus est Heli; rursus Heli, fratre Iacob sine liberis
decedente, copulatus est fratris uxori, et generavit alium Ioseph,
qui iuxta legem Iacobi filius dicitur: quoniam semen fratris defuncti
iuxta legis veteris seriem suscitabat. Beda. Vel aliter. Iacob
fratris Heli sine liberis defuncti uxorem de mandato legis accipiens
genuit Ioseph, natura quidem germinis filium suum, secundum vero
legis praeceptum efficitur filius Heli. Augustinus de quaest. Nov.
et Vet. Testam. Probabilius enim intelligimus Lucam adoptantis
originem tenuisse, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo cuius
filium esse narravit. Commodius enim filius dictus est eius a quo
fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus cuius carne non erat
natus. Matthaeus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac autem
genuit Iacob, atque in hoc verbo, quod est genuit, perseverans donec
in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph, satis expressit ad eum
se patrem perduxisse originem generantium, a quo Ioseph non
adoptatus, sed genitus erat. Quamquam si etiam genitum Lucas diceret
Ioseph ab Heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet: neque
enim absurde quisque dicitur non carne, sed caritate genuisse quem sibi
filium adoptavit. Merito autem Lucas adoptionis originem suscepit:
quia per adoptionem efficiuntur filii Dei; per carnalem vero
generationem filius Dei potius propter nos filius hominis factus est.
Chrysostomus. Quia vero haec pars Evangelii consistit in serie
nominum, nihil pretiosum exinde acquiri existimant. Ne igitur hoc
patiamur, experiamur etiam hunc passum scrutari. Est enim ex nudis
nominibus copiosum haurire thesaurum, quia plurimum rerum indicativa
sunt nomina: nam et divinam clementiam, et oblatas a mulieribus
gratiarum actiones sapiunt: cum enim filios impetrabant, nomen
imponebant a dono. Glossa. Interpretatur igitur Heli, Deus meus,
vel scandens; qui fuit Mathat, idest donans peccata; qui fuit levi,
idest additus. Ambrosius. Pulchre Lucas, quoniam filios Iacob non
poterat plures comprehendere, ne extra generationes evagari superflua
serie videretur, licet in aliis longe posterioribus patriarcharum tamen
antiqua nomina non praetermittenda arbitratus est: Ioseph, Iudae,
Simeonis et levi. Quatuor enim genera in his cognoscimus fuisse
virtutum: in Iuda passionis dominicae per figuram mysterium
prophetatum; in Ioseph praecessisse castitatis exemplum, in Simeone
vindictam pudoris; in levi officium sacerdotis; unde sequitur qui fuit
Melchi, idest rex meus; qui fuit Ianne, idest dextera; qui fuit
Ioseph, idest accrescens (fuit autem alius iste Ioseph); qui fuit
Mathathiae, idest donum Dei, vel aliquando; qui fuit Amos, idest
onerans, vel oneravit; qui fuit Nahum, idest consolatio, vel
consolans; qui fuit Hesli, idest, adiuva me; qui fuit Nagge,
idest meridies, vel meridianum; qui fuit Mahath, idest desiderium;
qui fuit Mathathiae, ut supra; qui fuit Semei, idest obediens; qui
fuit Ioseph, idest augmentum; qui fuit Iuda, idest confitens; qui
fuit Ioanna, idest dominus, vel gratia eius, vel dominus
misericors; qui fuit Resa, idest misericors; qui fuit Zorobabel,
idest princeps, vel magister Babylonis; qui fuit Salathiel, idest
petitio mea Deus; qui fuit Neri, idest lucerna mea; qui fuit
Melchi, idest regnum meum; qui fuit addi, idest robustus, vel
violentus; qui fuit Cosan, idest dominans; qui fuit Helmadam, quod
est Dei mensura; qui fuit Her, quod est vigilans, vel vigilia, vel
pelliceus; qui fuit Iesu, quod est salvator; qui fuit Eliezer,
idest Deus meus adiutor; qui fuit Iorim, idest dominus exultans,
vel exaltans; qui fuit Mathat, ut supra; qui fuit levi, ut supra;
qui fuit Simeon, id est audivi tristitiam, vel signum; qui fuit
Iuda, ut supra; qui fuit Ioseph, ut supra; qui fuit Iona, idest
columba, vel dolens; qui fuit Eliakim, quod est Dei resurrectio;
qui fuit Melcha, idest rex eius; qui fuit Menna, quod est viscera
mea; qui fuit Mathathiae, idest donum; qui fuit Nathan, idest
dedit, vel dantis. Ambrosius. Per Nathan autem expressam
advertimus prophetiae dignitatem; ut quia unus omnis Christus Iesus,
in singulis quoque maioribus genera virtutum diversa praecederent.
Sequitur qui fuit David. Origenes in Lucam. Dominus descendens in
mundum, assumpsit peccatorum hominum personam, et nasci voluit de
stirpe Salomonis, ut refert Matthaeus, cuius peccata scripta sunt,
et ceterorum, ex quibus multi fecerunt malum in conspectu Dei.
Quando vere ascendit, et secundo per Baptismum ortus esse
describitur, ut refert Lucas, non per Salomonem, sed per Nathan
nascitur, qui arguit patrem super Uriae morte, ortuque Salomonis.
Augustinus in Lib. Retract. Dicendum autem, quod huiusmodi
nominis propheta arguit David, ne putetur idem fuisse homo, cum alter
fuerit. Gregorius Nazianzenus. Sed a David ultra, secundum
utrumque Evangelistam, est generis processus indivisibilis; unde
sequitur qui fuit Iesse. Glossa. Interpretatur David manu fortis,
Iesse incensum. Sequitur qui fuit Obed, quod est servitus; qui
fuit Booz, quod est fortis; qui fuit Salomon, quod est sensibilis,
vel pacificus; qui fuit Naasson, quod est augurium, vel
serpentinus; qui fuit Aminadab, idest populus voluntarius; qui fuit
aram, quod est erectus, vel excelsus; qui fuit Esron idest sagitta;
qui fuit Phares, quod est divisio; qui fuit Iudae, idest
confitens; qui fuit Iacob, quod est supplantator; qui fuit Isaac,
quod est risus, vel gaudium; qui fuit Abraham, quod est pater
multarum gentium, vel videns populum. Chrysostomus. Matthaeus
quidem tamquam qui Iudaeis scribebat, nihil statuit ulterius scribere
nisi quod ab Abraham et David Christus processerat: hoc enim maxime
placabat Iudaeos. Lucas vero, sicut qui omnibus communiter
loquebatur, ulterius protendit sermonem, attingens usque ad Adam;
unde sequitur qui fuit Thare. Glossa. Quod interpretatur
exploratio, sive nequitia; qui fuit Nachor, quod est requievit lux;
qui fuit Sarug, quod est corrigia, vel comprehendens lorum, vel
perfectio; qui fuit Ragau, quod est aegrotus, vel pascens; qui fuit
Phaleg, quod est dividens, vel divisum; qui fuit Heber, quod est
transitus; qui fuit sale, quod est tollens; qui fuit Cainan, quod
est lamentatio, vel possessio eorum. Beda. Nomen et generatio
Cainan, iuxta Hebraicam veritatem neque in Genesi, neque in verbis
dierum invenitur, sed Arphaxad Selaa vel sale filium nullo
interposito genuisse perhibetur. Scito ergo Lucam hanc generationem
de Septuaginta interpretum editione sumpsisse, ubi scriptum est quod
Arphaxad centum triginta quinque annorum genuerit Cainan, et ipse
Cainan cum triginta quinque fuerit annorum, genuerit sale. Sequitur
qui fuit Arphaxad. Glossa. Quod est sanans depopulationem; qui
fuit Sem quod est nomen, vel nominatus; qui fuit Noe, quod est
requies. Ambrosius. Noe quidem iusti inter dominicas generationes
commemoratio non debuit praetermitti: ut quia aedificator Ecclesiae
nascebatur, eum sui generis auctorem praemisisse videatur qui eam in
typo ante fundaverat. Qui fuit Lamech. Glossa. Quod est
humiliatum vel percutiendum, percussum vel humilem; qui fuit
Mathusalem, quod est mortis emissio, vel mortuus est, et
interrogavit. Ambrosius. Huius ultra diluvium numerantur anni; ut
quoniam solus est Christus unus, cuius vita nullam sentit aetatem, in
maioribus quoque suis non sensisse diluvia videretur. Qui fuit
Enoch: et hic pietatis dominicae et divinitatis manifestum indicium
est, eo quod nec mortem senserit dominus, et ad caelum remeaverit,
cuius generis auctor raptus ad caelum est. Unde manifestum est
Christum potuisse non mori, sed voluisse, ut nobis mors illa
prodesset: et ille quidem raptus ne malitia mutaret cor eius; dominus
autem, quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde venerat,
naturae suae maiestate remeavit. Beda. Pulchre autem a baptizato
Dei filio usque ad Deum patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch
ponit, qui dilata morte translatus est in Paradisum; ut significet
eos qui in gratiam adoptionis filiorum ex aqua et spiritu sancto
regenerantur, interim post corporis absolutionem, aeternam
suscipiendos in requiem: septuagenarius enim, propter septimam
sabbati, illorum requiem significat qui iuvante Dei gratia Decalogum
legis impleverunt. Glossa. Interpretatur autem Enoch dedicatio;
qui fuit Iared, quod est defendens, sive continens; qui fuit
Malaleel, quod est laudatus Dei, vel laudans Deum; qui fuit
Cainan, ut supra; qui fuit Enos, idest homo desperans, vel
violentus; qui fuit Seth, quod est positio sive posuit. Ambrosius.
Seth posterior filius Adae non siletur; ut cum duae sint populi
generationes, significaretur in typo, in posteriore potius quam in
priore generatione Christum numerandum. Sequitur qui fuit Adam.
Glossa. Quod est homo, vel terrenus, vel indigens. Qui fuit
Dei. Ambrosius. Quid pulchrius potuit convenire quam ut sancta
generatio a Dei filio inciperet, et usque ad Dei filium duceretur;
creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur; ad
imaginem factus praeiret, propter quem Dei imago descenderet?
Putavit etiam Lucas ad Deum Christi originem referendam, quod verus
Christi generator Deus sit, vel secundum generationem veram pater,
vel secundum lavacrum et regenerationem mystici auctor numeris. Et
ideo non a principio generationem eius coepit describere, sed
posteaquam Baptisma eius explicuit; ut secundum naturam et secundum
gratiam Dei filium demonstraret. Quod autem evidentius divinae
generationis indicium, quam quod de generatione dicturus patrem
praemisit loquentem tu es filius meus dilectus? Augustinus. De
Cons. Evang. Satis etiam per hoc demonstravit, non se ideo dixisse
Ioseph filium Heli, quod de illo genitus: sed quod ab illo potius
fuerit adoptatus; cum etiam ipsum Adam filium dixit, cum sit factus a
Deo; sed per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam filius in
Paradiso constitutus sit. Theophylactus. Ideo etiam generationem
finit in Deum, ut addiscamus quod qui in medio sunt patres, Christus
ad Deum eriget, et filios Dei faciet; et ut etiam crederetur
Christi generatio sine semine fuisse; quasi dicat: si non credis quod
secundus Adam factus sit sine semine, devenias ad primum Adam:
invenies enim absque semine factum a Deo. Augustinus de Cons.
Evang. Et Matthaeus quidem significare voluit dominum descendentem
ad nostram mortalitatem; ideo generationes ab Abraham usque ad
Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui.
Lucas autem non ab initio, sed a Baptismo Christi generationes
narrat, nec descendendo, sed ascendendo, tamquam sacerdotem in
expiandis peccatis magis assignans; cui Ioannes testimonium perhibuit
dicens: ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem pervenit ad
Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Ambrosius. Nec sic
Evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti.
Nec mireris, si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque
ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum, cum per alias
personas generationem fatearis esse decursam. Potest enim fieri ut
alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri
immatura aetate decesserint: cum videamus quam plures senes cum suis
nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.
Augustinus de Cons. Evang. Convenientissime autem Lucas baptizato
domino generationes per septuaginta septem personas sursum versus
numerat; nam et ascensus ad Deum, cui per peccatorum abolitionem
reconciliamur, expressus est; et per Baptismum fit homini omnium
remissio peccatorum, quae illo numero significantur: nam undecies
septem, septuaginta et septem sunt: in denario autem perfectio
beatitudinis est; unde manifestum est quod transgressio denarii
designat peccatum per superbiam plus aliquid habere cupientis. Hoc
autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur
illa transgressio: ternario enim numero incorporea pars hominis
significatur; quaternario vero corpus; motus autem in numeris non
exprimitur, cum dicimus: unum, duo, tria; sed cum dicimus: semel,
bis, ter. Unde per septies undecim significatur motu hominis facta
transgressio.
|
|