|
Theophylactus. Post Baptismum Christus tentatur, innuens nobis
quod postquam erimus baptizati, tentationes imminent nobis; unde
dicitur Iesus autem plenus spiritu sancto regressus est a Iordane.
Cyrillus. Dudum dixit Deus: non permanebit spiritus meus in
hominibus istis, eo quod sunt caro; ubi vero regeneratione per aquam
et spiritum ditati sumus, facti sumus divinae naturae participes per
spiritus sancti participationem. Primogenitus autem in multis
fratribus, primus recepit spiritum, qui et spiritus dator est, ut
etiam ad nos per ipsum perveniat gratia spiritus sancti. Origenes in
Lucam. Quando igitur legis Iesum plenum spiritu sancto, et in
actibus scribitur de apostolis, quod repleti fuerint spiritu sancto,
vide ne aequales putes esse apostolos salvatori: quomodo enim si
volueris dicere, haec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim
dices, quod aequali mensura sunt plena; sic et Iesus et Paulus pleni
erant spiritu sancto; sed vas Pauli multo minus erat quam Iesu, et
tamen erat secundum mensuram suam utrumque repletum. Accepto itaque
Baptismo, salvator plenus spiritu sancto, qui super eum in specie
columbae de caelis venerat, ducebatur a spiritu: quia quotquot spiritu
Dei ducuntur, hi filii Dei sunt; iste autem supra omnes proprie
filius Dei est. Beda. Ne cui autem veniret in dubium a quo spiritu
ductum sive expulsum, alii Evangelistae dicerent in desertum,
consulte Lucas demum intulit et agebatur in desertum a spiritu
quadraginta diebus: ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur
immundus, qui plenus spiritu sancto quaecumque volebat, agebat.
Graecus. Si vero nos arbitrio proprio nostram vitam disponimus,
quomodo ipse trahebatur invitus? Quod ergo dicitur agebatur spiritu,
huiusmodi habet intellectum: sponte spiritualem duxit conversationem,
ut locum exhiberet tentanti. Basilius. Non enim verbo provocans
inimicum, sed opere incitans quaerit desertum: delectatur enim
Diabolus in deserto, non patitur esse in urbibus, contristat ipsum
concordia civium. Ambrosius. Agebatur igitur consilio in desertum,
ut Diabolum provocaret: nam nisi ille certasset, non mihi iste
vicisset: mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret qui de
Paradiso in desertum eiectus est; exemplo, ut ostenderet nobis
Diabolum ad meliora tendentibus invidere, et tunc magis esse cavendum
ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas; unde sequitur et
tentabatur a Diabolo. Cyrillus. Ecce factus est in athletis iubens
agones Deus in his, qui coronat sanctorum vertices. Gregorius
Moral. Hostis tamen noster mentem mediatoris Dei et hominum
tentatione quassare non valuit: sic enim dignatus est tentationes
exterius suscipere, ut tamen eius mens interius divinitati inhaerens
inconcussa permaneret. Origenes in Lucam. Tentatur autem Iesus a
Diabolo quadraginta diebus; et quae fuerint tentamenta nescimus; quae
ideo forsitan praetermissa sunt, quia maiora erant quam ut litteris
traderentur. Basilius. Vel dominus per quadragenam intentatus
mansit; noverat enim Diabolus quod ieiunabat et non famescebat; et
ideo non audebat accedere; unde sequitur et nihil manducavit in diebus
illis: ieiunavit siquidem, ostendens quod illi qui se vult ad pugnas
tentationum accingere, sobrietas est necessaria. Ambrosius in
Lucam. Tria igitur sunt quae ad usum proficiunt salutis humanae:
sacramentum, desertum et ieiunium. Nemo nisi qui legitime
certaverit, coronatur; nemo autem ad certamen virtutis admittitur,
nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratiae caelestis
munere consecretur. Gregorius Nazianzenus. Quadraginta siquidem
diebus ieiunavit nihil manducans: erat enim Deus: nos autem ieiunium
possibilitati proportionamus, licet zelus aliquibus progredi suadeat
ultra posse. Basilius. Sed tamen non sic utendum est carne ut per
egestatem alimenti naturalis vigor eius solvatur; neque ut ad ultimum
torporem intellectus urgeatur per dissolutionis excessum. Unde dominus
noster semel hoc peregit, sed per totum consequens tempus ordine debito
gubernavit corpus; et similiter Moyses et Elias. Chrysostomus.
Valde autem prudenter factum est quod in ieiunando eorum non excessit
numerum; ne scilicet putaretur apparenter venisse, non autem recepisse
veram carnem, aut praeter humanam esse naturam. Ambrosius.
Quadraginta autem dierum mysticum numerum recognoscis: tot enim diebus
aquas abyssi effusas esse meministi, et tot ieiunio dierum sanctificato
refusam caeli serenioris ostendit clementiam, tot ieiunio dierum
Moyses perceptionem legis emeruit, tot annos in eremo constituti
patres panem Angelorum consecuti sunt. Augustinus de Cons. Evang.
Numerus autem iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub
disciplina regis Christi adversus Diabolum dimicamus. Hic enim
numerus temporalem vitam significat: tempora enim annorum
quadripartitis vicibus currunt: quadraginta autem quater habent decem:
porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero
consummantur; quod declarat quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est
humiliationem animae, consecravit et lex et prophetae per Moysen, et
Eliam, et Evangelium per ipsius domini ieiunium. Basilius. Verum
quia non esurire supra hominem est, assumpsit dominus passionem famis,
indicans eam non esse peccatum, et concessit cum voluit naturae humanae
quae sua sunt pati et agere; unde sequitur et consummatis illis
esuriit, non coactus ad necessitatem quae praeest naturae, sed quasi
provocans Diabolum ad duellum: sentiens enim Diabolus, quia ubi
fames, ibi imbecillitas, aggreditur ad tentandum; et quasi
tentationum excogitator, famem Christo patienti suadebat lapidibus
appetitum sedare; unde sequitur dixit autem illi Diabolus: si filius
Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Ambrosius. Tria praecipue
docemur tela esse Diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis
consuevit armari: gulae unum, aliud iactantiae, tertium ambitionis.
Inde ergo coepit unde iam vicit, scilicet Adam. Discamus igitur
cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est Diaboli. Sed quid
sibi vult talis sermo: si filius Dei es, nisi quia cognoverat Dei
filius esse venturum, sed venisse per hanc infirmitatem corporis non
putabat? Aliud est explorantis, aliud tentantis: ideo profitetur se
credere, et homini conatur illudere. Origenes in Lucam. Rogato
autem patre a filio panem, nec dante lapidem pro pane, iste quasi
adversarius et fallax, pro pane dabat lapidem. Basilius. Suadebat
quidem lapidibus appetitum sedare; hoc est, permutare desiderium ab
alimento naturali ad existentia praeter naturam. Origenes. Puto
etiam quod usque hodie lapidem Diabolus ostendit, ut hortetur singulos
ad loquendum: dic ut lapis iste panis fiat. Si videris haereticos
dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito lapidem eorum esse
sermonem, quem monstrat eis Diabolus. Basilius. Dissipator autem
tentationum Christus non repellit a natura famem; unde sequitur et
respondit ad illum Iesus: scriptum est, quia non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo Dei. Theophylactus. Quasi dicat: non
solis panibus humana natura sustentatur; immo sufficit verbum Dei ad
nutriendum universam naturam humanam. Taliter pastus est Israeliticus
populus, colligens annis quadraginta manna, et gaudens volatilium
praeda. Divino consilio Elias convivas habuit corvos; Eliseus
herbis agrestibus socios nutrivit. Cyrillus. Vel aliter. Terrenis
cibis terrenum nostrum alitur corpus; anima vero rationalis divino
verbo vigoratur ad bonam habitudinem spiritus: non enim naturam
incorpoream corpus alit. Gregorius Nyssenus. Unde non alitur virtus
pane, nec per carnes bene se habet anima et pinguescit: aliis epulis
vita sublimis educatur et crescit: nutrimentum boni castitas, panis
sapientia, pulmentum iustitia, potus impassibilis status, delectatio
bene sapere. Ambrosius. Vides igitur quo genere utatur armorum, quo
hominem a spiritualis nequitiae incursione defendat adversum incitamenta
gulae: non enim quasi Deus utitur potestate: quid enim mihi
proderat? Sed quasi homo commune sibi accepit auxilium, ut divino
pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi
acquirat: non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare
terrenum: humanis enim divina praestare non dubium est. Simul cum
dicit non in solo pane vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc
est susceptionem nostram, non suam divinitatem.
|
|