|
Chrysostomus. Postquam satis utilitatis populis per miracula est
collatum, oportebat eum abesse: maiora namque putantur miracula post
absentiam operantis, dum ipsa magis exclamant, et vice vocis
fruuntur; unde dicitur facta autem die, egressus ibat in desertum
locum. Graecus. Abiit etiam in desertum, ut Marcus dixit, et
orabat: non quod ipse oratione indigeret, sed ut nobis bonae
operationis fieret forma. Chrysostomus. Pharisaei quidem, ipsis
prodigiis praedicantibus, potentia Christi scandalizabantur; populi
vero eloquia audientes, acquiescebant et sequebantur; unde sequitur et
turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum; et detinebant
illum, ne discederet ab eis; non quidem aliqui primatum aut
Scribarum, sed quoscumque malitiae fucus non denigraverat, et
illaesam habebant conscientiam. Graecus. Quod autem Marcus dicit
apostolos pervenisse ad eum dicentes quod omnes quaerunt te, Lucas
vero dicat populus pervenisse, non discrepant ab invicem.
Applicuerant enim ad ipsum populi, apostolorum sequentes vestigia;
dominus autem gaudebat detentus, sed mandabat ut eum dimitterent, ut
etiam alii participes forent eius doctrinae, quasi tempore suae
praesentiae non multum duraturo; unde sequitur quibus ait: quia et
aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus
sum. Marcus dicit: ad hoc veni, ostendens divinitatis eius
celsitudinem, et voluntariam exinanitionem; Lucas vero dicit ad hoc
missus sum, idest incarnationem ostendens, necnon beneplacitum patris
missionem appellans; et ille quidem simpliciter dicit: ut praedicem,
iste vero regnum Dei adiungit, quod est ipse Christus.
Chrysostomus. Simul etiam considera, quod poterat in eodem loco
manendo, omnes attrahere ad se; non tamen hoc fecit, praebens nobis
exemplum ut perambulemus et requiramus pereuntes, sicut pastor ovem
perditam, et medicus accedit ad infirmum: una enim anima recuperata,
poterit aliquis mille delicta abolere; unde et hic sequitur et erat
praedicans in synagogis Galilaeae. Frequentabat quidem synagogas,
docens illos quod non esset seductor: nam si iugiter inhabitata
coleret, diffamarent eum velut latitantem. Beda. Si autem occasu
solis mystice mors domini exprimitur, die redeunte resurrectio illius
indicatur; cuius manifestata luce, a credentium turbis requiritur, et
in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur; maxime cum hoc
contigerit prima sabbati, quo resurrectio celebrata est.
|
|