|
Theophylactus. Primo inimicus Christum de gula tentaverat, sicut et
Adam; deinde de cupiditate sive avaritia, in hoc quod ostendit ei
omnia regna mundi; unde sequitur et duxit illum Diabolus in montem
excelsum, et ostendit ei omnia regna orbis terrae in momento temporis.
Gregorius in Evang. Quid mirum si se permisit ab illo in montem duci
qui se pertulit etiam a membris ipsius crucifigi? Theophylactus. Sed
qualiter ostendit ei omnia regna orbis terrae? Quidam dicunt, quod
mente haec ei ostendit; ego autem dico, quod sensibiliter et in
phantasia apparere fecit. Titus. Vel descripsit orbem verbo et velut
quamdam domum intentioni eius manifestavit, ut existimabat.
Ambrosius. Bene autem in momento temporis saecularia et terrena
monstrantur: non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae
fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa
praetereunt; et saepe honor saeculi abiit antequam venerit. Sequitur
et ait illi: tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum,
quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. Titus. In utroque
mentiebatur: neque enim habebat, nec conferre poterat quo carebat:
nullus enim obtinet potestatem, sed ad pugnam est adversarius
derelictus. Ambrosius. Alibi enim legitur quia omnis potestas a Deo
est; itaque a Deo est potestatum ordinatio, a malo ambitio
potestatis; nec est potestas mala, sed is qui male utitur potestate.
Quid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum, si
deseratur, non eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum; alius
enim bonus in saeculo; alius perfectae virtutis usus. Bonum est enim
Deum quaerere et cognoscendae divinitatis studium nullis occupationibus
impediri. Quod si is qui Deum quaerit, propter fragilitatem carnis
et mentis angustias saepe tentatur; quanto magis qui saeculum quaerit,
obnoxius est. Docemur ergo ambitionem despicere, eo quod diabolicae
subicit potestati. Titus. Habet autem forensis gratia domesticum
periculum, et ut dominetur aliis prius servit; curvatur ad obsequium
ut honore donetur; et dum vult esse sublimior, simulata humilitate fit
vilior; unde subdit tu ergo si adoraveris coram me, erunt tibi omnia
subdita. Cyrillus. Quomodo tu, cuius sors est inextinguibilis
flamma, qualiter omnium domino quae sua sunt spondes? Putasti
cultorem habere, cuius metu tremunt universa? Origenes in Lucam.
Vel aliter totum. Duo reges certatim regnare festinant: peccati rex
peccatoribus Diabolus, et iustitiae rex iustis Christus: sciensque
Diabolus ad hoc venisse Christum ut regnum eius tolleret, ostendit ei
omnia regna mundi: non quidem regnum Persarum et Indorum, sed regnum
suum, quomodo regnaret in mundo, quomodo scilicet alii regnentur a
fornicatione, alii ab avaritia: et ostendit ei in puncto temporis,
hoc est in praesenti temporum cursu, qui ad comparationem aeternitatis
puncti obtinet instar: neque enim necessarium habebat salvator ut ei
diutius huius saeculi negotia monstrarentur; sed statim ut aciem
luminum suorum ad contemplandum vertit, et peccata regnantia, et eos
qui regnarentur a vitiis conspexit. Dicit ergo ad eum: venisti ut
adversus me de imperio dimices. Adora me, et accipe regnum quod
teneo. Verum dominus vult quidem regnare, sed iustitia, ut absque
peccato regnet; et vult gentes sibi esse subiectas, ut serviant
veritati; nec sic vult regnare ceteris ut ipse regnetur a Diabolo;
unde sequitur et respondens Iesus dixit illi: scriptum est: dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Beda. Dicens Diabolus
salvatori si procidens adoraveris me, e contrario audit, quod ipse
magis adorare eum debeat quasi dominum et Deum suum. Cyrillus.
Qualiter autem, si, secundum haereticos, filius est creatura,
adoratur? Quod crimen inferretur adversus eos qui servierunt creaturae
et non creatori, si filium secundum eos creaturam existentem colimus
tamquam Deum? Origenes. Vel aliter. Hos, inquit, omnes
propterea mihi volo esse subiectos, ut dominum Deum adorent et ipsi
soli serviant; tu autem a me vis incipere peccatum, quod ego
dissoluturus huc veni. Cyrillus. Hoc autem mandatum eius tetigit
intima; ante adventum enim eius ipse ubique colebatur: lex autem
divina eiciens ipsum a dominio usurpato, adorare statuit solum eum qui
naturaliter Deus est. Beda. Quaeret autem aliquis quomodo conveniat
quod hic praecipitur, soli domino serviendum, apostoli verbo, qui
dicit: per caritatem servite invicem. Sed in Graeco dulia
intelligitur servitus communis, hoc est sive Deo, sive homini
exhibita; latria autem vocatur servitus divinitatis cultui debita.
Iubemur ergo per caritatem servire invicem, quod est Graece duleuin;
iubemur uni Deo servire, quod est Graece latreuin: unde hic dicitur
et illi soli servies; quod est Graece latreuis.
|
|