|
Ambrosius. Sequitur iactantiae telum, quo in proclive delinquitur:
quia dum homines gloriam virtutis suae iactare desiderant, de loco
meritorum et statione decidunt: unde dicitur et duxit illum in
Ierusalem, et statuit eum supra pinnaculum templi. Origenes in
Lucam. Sequebatur plane, quasi athleta ad tentationem sponte
proficiscens, et quodammodo loquebatur: duc quo vis, et invenies me
in omnibus fortiorem. Ambrosius. Ita est autem iactantia ut dum se
putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione
factorum ad inferiora trahatur; unde sequitur et dixit illi: si filius
Dei es, mitte te hinc deorsum. Athanasius. Non autem contra
divinitatem certamen Diabolus iniit, neque enim audebat; et ideo
dicebat si filius Dei es: sed cum homine certamen iniit, quem quondam
seducere potuit. Ambrosius. Vere autem diabolica vox est quae mentem
hominis de gradu altiori meritorum praecipitare contendit. Simul
infirmitatem suam Diabolus malitiamque designat: quia nemini potest
nocere nisi ipse deorsum se miserit: nam qui relictis caelestibus
terrena eligit, voluntarium quoddam praecipitium vitae labentis
incurrit. Simul quoniam telum suum Diabolus vidit obtusum, qui omnes
proprie subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare.
Transfigurat autem se Satanas velut Angelum lucis, et de Scripturis
saepe divinis laqueum fidelibus parat; unde sequitur scriptum est
enim: quoniam Angelis suis mandavit de te, ut conservent te, et quia
in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Origenes. Unde tibi, Diabole, hoc scire, quod ista scripta sunt?
Numquid legisti prophetas vel divina eloquia? Legisti quidem non ut
ipse ex lectione eorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos
qui amici sunt litterae interficias. Scis quia si de aliis eius
voluminibus loqui volueris, non decipies. Ambrosius. Ergo non te
capiat haereticus, quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre:
utitur et Diabolus testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut
fallat. Origenes. Vide autem quomodo et in ipsis testimoniis
versipellis est; vult enim minuere gloriam salvatoris, quasi
Angelorum indigeat auxilio: offensurus pedem, nisi eorum manibus
sublevetur. Hoc enim testimonium non de Christo, sed de sanctis
generaliter scriptum est: neque enim indiget Angelorum auxilio qui
maior est Angelis, quin potius disce, Diabole, quod nisi Deus
adiuvaret Angelos, offenderent pedem suum; et tu propterea
offendisti, quia credere in Iesum Christum Dei filium noluisti.
Quare autem siles quod sequitur: super aspidem et basiliscum
ambulabis, nisi quia tu es basiliscus, tu draco, tu leo?
Ambrosius. Sed dominus rursus ne ea quae de se fuerant prophetata,
ad arbitrium Diaboli putaret esse facienda, sed divinitatis propriae
auctoritate servata, versutiae eius occurrit; ut quia Scripturarum
exemplum praetenderat, Scripturarum vinceretur exemplis; unde
sequitur et respondens Iesus ait illi: dictum est quia non tentabis
dominum Deum tuum. Chrysostomus. Diabolicum enim est seipsum
inicere ad pericula, et tentare si eripiat Deus. Cyrillus. Non
enim tentantibus largitur Deus auxilia, sed credentibus in eum: unde
Christus tentantibus eum non ostendebat miracula, quibus dicebat:
generatio prava signum quaerit, et non dabitur ei. Chrysostomus.
Aspice autem quomodo non turbatus est dominus; immo de Scripturis
humillime cum iniquo disceptat, ut conformeris Christo pro posse.
Novit Diabolus arma Christi, quibus succubuit: ex mansuetudine eum
cepit, ex humilitate devicit. Tu quoque, cum videris hominem
effectum Diabolum, et tibi obviantem, eo modo devincas, doceas
animam tuam formare os condecens ori Christi: sicut enim cum Romanus
forsan residet iudex, non exaudiet responsum ignorantis eo modo loqui
quo ipse, sic et Christus nisi suo modo loquaris, non exaudiet te,
nec vacabit tibi. Gregorius Nyssenus. Legitime autem pugnanti
agonum reperitur terminus; vel quod adversarius sua sponte cedat
vincenti, vel trino casu deponitur secundum pugnatoriae artis
decretum; unde sequitur et consummata omni tentatione Diabolus
recessit usque ad tempus ab illo. Ambrosius. Non dixisset Scriptura
omnem tentationem consummatam, nisi in tribus praemissis esset omnium
materia delictorum: quia causae tentationum, causae cupiditatum sunt:
scilicet carnis oblectatio, spes gloriae, aviditas potentiae.
Athanasius. Accesserat quidem ad eum hostis ut ad hominem; non
inveniens autem in ipso antiqui sui seminis signa, discessit.
Ambrosius. Vides ergo ipsum Diabolum in stadio non esse pertinacem,
cedere verae solere virtuti; et si invidere non desinat, tamen instare
formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei
nomine, recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non
tentaturus, sed aperte pugnaturus venit. Theophylactus. Vel quia de
voluptate tentaverat in deserto, recessit ab eo usque ad tempus
crucis, in quo eum erat de tristitia tentaturus. Maximus. Vel
Diabolus in deserto Christo suggesserat praeferre mundi materiam
divino amori; quem dominus retrocedere iussit, quod erat indicium
divini amoris: unde postea satagebat praevaricatorem eum facere
dilectionis ad proximos; et ideo docente eo semitas vitae provocabat ad
illius insidias Pharisaeos et Scribas, ut ad eorum odium
perverteretur. Sed dominus dilectionis intuitu, quem habebat in eos,
monebat, arguebat, beneficia conferre non cessabat. Augustinus de
Cons. Evang. Totum autem hoc similiter Matthaeus narrat, sed non
eodem ordine: unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna
terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi levatus
sit; an hoc prius et illud postea: nihil tamen ad rem, dum omnia
facta esse manifestum sit. Maximus. Ob hoc autem Evangelistarum
hanc iste, illam vero ille praemittit, quia inanis gloria et avaritia
ad invicem sese gignunt. Origenes in Lucam. Ioannes autem, quia a
Deo exordium fecerat, dicens: in principio erat verbum, tentationem
domini non descripsit, quia Deus tentari non potest, de quo ei erat
sermo: quia vero in Matthaei Evangelio et in Luca generatio hominis
scribitur et in Marco: homo autem est qui tentatur; ideo Matthaeus,
Lucas et Marcus tentationem domini descripserunt.
|
|