|
Origenes in Lucam. Quia dominus tentatorem vicerat, virtus ei
addita est; quantum scilicet ad manifestationem; unde dicitur et
egressus est Iesus in virtute spiritus in Galilaeam. Beda.
Virtutem spiritus signa miraculorum dicit. Cyrillus. Agebat autem
miracula, non ab extrinseco, et quasi acquisitam habens spiritus
sancti gratiam, sicut alii sancti; sed potius, cum esset naturaliter
Dei filius et consors omnium quae sunt patris, tamquam propria virtute
et operatione, utitur ea quae est spiritus sancti. Decebat autem ex
tunc eum notum fieri, et humanationis fulgere mysterium apud eos qui
erant de sanguine Israel; ideo sequitur et fama exiit per universam
regionem de illo. Beda. Et quia sapientia pertinet ad doctrinam,
virtus vero refertur ad opera, utraque hic coniunguntur; unde sequitur
et ipse docebat in synagogis eorum. Synagoga Graece, Latine dicitur
congregatio; quo nomine non solum turbarum conventum, sed et domum in
qua ad audiendum verbum Dei conveniebant, Iudaei appellare solebant;
sicut nos Ecclesias et loca et choros fidelium vocamus. Verum differt
inter synagogam quae congregatio, et Ecclesiam quae convocatio
interpretatur: quia scilicet et pecora et quaeque res congregari in
unum possunt; convocari non possunt nisi ratione utentia: ideo novae
gratiae populum quasi maiore dignitate praeditum, rectius Ecclesiam
quam synagogam nominare apostolicis doctoribus visum est. Merito autem
et magnificatus a praesentibus asseveratur praecedentibus factorum
dictorumve indiciis, cum sequitur et magnificabatur ab omnibus.
Origenes in Lucam. Cave autem ne beatos tantum illos iudices, et te
arbitreris privatum esse Christi doctrina: quia nunc etiam in toto
orbe docet per organa sua, et nunc magis glorificatur ab omnibus quam
illo tempore quo tantum in una provincia cognoscebatur. Cyrillus.
Largitur autem sui notitiam illis inter quos educatus est secundum
carnem; unde sequitur et venit Nazareth, ubi erat nutritus.
Theophylactus. Ut et nos doceat prius proprios beneficare et docere,
deinde et ad reliquos amicitiam spargere. Beda. Confluebant autem
die sabbati in synagogis, ut feriatis mundi negotiis ad meditanda legis
monita quieto corde residerent; unde sequitur et intravit secundum
consuetudinem suam die sabbati in synagogam. Ambrosius. Ita autem
dominus ad omnia se curvavit obsequia, ut ne lectoris quidem
aspernaretur officium; unde sequitur et surrexit legere, et traditus
est illi liber Isaiae. Accepit quidem librum, ut ostenderet seipsum
esse qui locutus est in prophetis, et removeret sacrilegia perfidorum,
qui alium Deum dicunt veteris testamenti, alium novi; vel qui initium
Christi dicunt esse de virgine; quomodo enim coepit ex virgine qui
ante virginem loquebatur? Origenes. Non autem fortuito revolvit
librum, et caput de se vaticinans reperit lectionis; sed hoc
providentiae Dei fuit; unde sequitur et ut revolvit librum, invenit
locum ubi scriptum erat: spiritus domini super me; Christus enim est
qui ita commemoratur. Athanasius. Explicans enim nobis causam factae
in mundo revelationis, id est suae humanationis, hoc dicit: sicut
enim filius, cum sit spiritus dator, non recusat fateri tamquam homo,
quod in spiritu Dei eicit Daemonia; ita non recusat dicere spiritus
domini super me, pro eo quod factus est homo. Cyrillus. Similiter
autem fatemur eum unctum fuisse inquantum carnem suscepit; unde
sequitur propter quod unxit me: non enim ungitur divina natura, sed
quod nobis cognatum existit: sic etiam et quod dicit se missum,
imputandum est humanitati; nam sequitur evangelizare pauperibus misit
me. Ambrosius. Vides Trinitatem coaeternam atque perfectam: ipsum
loquitur Scriptura Iesum Deum hominemque in utero perfectum;
loquitur et patrem et spiritum sanctum, qui cooperator ostenditur
quando corporali specie sicut columba descendit in Christum. Origenes
in Lucam. Pauperes autem nationes dicit: isti enim erant pauperes
nihil omnino possidentes, non Deum, non legem, non prophetas, non
iustitiam, non reliquas virtutes. Ambrosius. Vel universaliter
ungitur oleo spirituali et virtute caelesti, ut paupertatem conditionis
humanae, thesauro resurrectionis rigaret aeterno. Beda. Mittitur
etiam evangelizare pauperibus, dicens: beati pauperes, quia vestrum
est regnum caelorum. Cyrillus. Forsitan enim pauperibus spiritu in
his ostendit exhibitum liberale donum inter omnia dona quae per
Christum obtinentur. Sequitur sanare contritos corde. Vocat
contritos corde debiles, fragilem mentem habentes, et resistere
nequeuntes insultibus passionum; quibus remedium sanitatis promittit.
Basilius. Vel contritos corde venit sanare, idest remedium dare
habentibus cor contritum a Satana per peccatum: eo quod prae ceteris
peccatum cor humanum prosternit. Beda. Vel quia scriptum est: cor
contritum et humiliatum Deus non spernit, ideo missum se dicit ad
sanandum contritos corde, secundum illud: qui sanat contritos corde.
Sequitur et praedicare captivis remissionem. Chrysostomus.
Captivationis vocabulum multiplex est. Est enim captivatio bona,
sicut Paulus dicit: captivantes omnem intellectum ad obedientiam
Christi. Est et prava et sensibilis; quae est a corporalibus
hostibus. Sed deterior est intelligibilis, de qua hic dicit:
fungitur enim peccatum pessima tyrannide, praecipiens mala, et
obedientes confundens. Ab hoc intelligibili carcere nos Christus
eripuit. Theophylactus. Possunt autem et haec de mortuis intelligi,
qui captivi existentes, soluti sunt ab Inferni dominio per Christi
resurrectionem. Sequitur et visum caecis. Cyrillus. Profluentes
enim a Diabolo tenebras in corda humana, Christus quasi sol iustitiae
removit, faciens homines filios non noctis et tenebrarum, sed lucis et
diei: qui enim aliquando errabant, perceperunt iustorum semitas.
Sequitur dimittere confractos in remissionem. Origenes in Lucam.
Quid enim ita fractum, atque collisum fuerat ut homo, qui a Iesu
dimissus est et sanatus? Beda. Vel dimittere confractos in
remissionem, idest eos, qui legis pondere importabili fuerant depressi
relevare. Origenes. Ista autem omnia praedicta sunt, ut post
visionem ex caecitate, post libertatem ex vinculis, post sanitatem a
diversis vulneribus veniamus ad annum domini acceptum; unde sequitur
praedicare annum domini acceptum. Aiunt autem quidam iuxta simplicem
intelligentiam, anno uno Evangelium salvatorem in Iudaea
praedicasse; et hoc est quod dicitur praedicare annum domini acceptum.
Vel annus domini acceptus est totum tempus Ecclesiae, quo dum
versatur in corpore, peregrinatur a domino. Beda. Neque enim solus
ille annus quo dominus praedicabat fuit acceptabilis, sed etiam iste
quo praedicat apostolus dicens: ecce nunc tempus acceptabile. Post
annum sane domini acceptabilem, subdit et diem retributionis, scilicet
extremae, quando reddet unicuique secundum opus suum. Ambrosius.
Vel diem hunc annum domini acceptum dicit perpetuis diffusum
temporibus, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem
fructus hominibus et quietis indulgeat. Sequitur et cum plicuisset
librum, reddidit ministro, et sedit. Beda. Librum audientibus
illis qui aderant legit; sed lectum ministro reddidit: quia dum esset
in mundo, palam locutus est, docens in synagogis et templo; sed ad
caelestia reversurus, his qui ab initio viderant, et ministri sermonis
fuerant, evangelizandi officium tradidit. Stans legit, quia nobis
Scripturas quae de ipso erant aperuit, quando in carne dignatus est
operari; sed reddito libro residet, quia se supernae quietis solio
restituit: stare enim operantis est, sedere autem quiescentis vel
iudicantis. Sic et praedicator verbi surgat et legat, idest
operetur, et praedicet; et resideat, idest praemia quietis expectet.
Revolutum autem librum legit, quia Ecclesiam misso spiritu omnem
veritatem docuit; plicatum ministro reddidit, quia non omnia omnibus
dicenda, sed pro captu audientium committit doctori dispensandum
verbum. Sequitur et omnium in synagoga oculi erant intendentes in
eum. Origenes in Lucam. Et nunc etiam si volumus, oculi nostri
possunt intendere in salvatorem: cum enim principalem cordis tui
direxeris aciem ad sapientiam et veritatem Deique unigenitum
contemplandum, oculi tui intuentur Iesum. Cyrillus. Tunc autem
omnium oculos convertebat ad se, quodammodo stupentium qualiter
litteras novit quas non didicit. Sed quoniam mos erat Iudaeis
promulgatas de Christo prophetias dicere consummari vel in quibusdam
eorum praepositis, vel in aliquibus sanctis prophetis, dominus hoc
praedicavit; unde sequitur coepit autem dicere ad illos: quia hodie
impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Beda. Quia
scilicet, sicut illa Scriptura praedixerat, et magna faciebat, et
maiora dominus evangelizabat.
|
|