|
Chrysostomus in Matthaeum. Cum venisset in Nazareth dominus, a
miraculis abstinet, ne provocaret eos ad maiorem livorem. Praetendit
autem eis doctrinam non minus admirandam miraculis: erat enim quaedam
divina gratia ineffabilis in dictis salvatoris concurrens, animas
permulcens auditorum; unde dicitur et omnes testimonium illi dabant et
mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius. Beda.
Testimonium illi dabant, attestando illum vere esse ut dixerat, de
quo propheta cecinerat. Chrysostomus. Sed stulti admirantes sermonis
virtutem, parvipendunt ipsum ab eo qui putabatur pater; unde sequitur
et dicebant: nonne hic est filius Ioseph? Cyrillus. Sed quid
impedit ut venerabilis et admirabilis sit, si filius esset, ut
putabatur, Ioseph? Nonne vides divina miracula? Satanam iam
prostratum, nonnullos ab his aegritudinibus liberatos? Chrysostomus.
Post multum enim tempus et signorum ostensionem profectus est ad eos,
nec eum sustinuerunt, sed iterum se succendebant invidia; unde
sequitur et ait illis: utique dicetis mihi hanc similitudinem:
medice, cura te ipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et
hic in patria tua. Cyrillus. Commune quidem proverbium erat apud
Hebraeos ad improperium excogitatum: clamabant enim aliqui contra
medicos infirmos: medice, sana te ipsum. Glossa. Quasi dicerent:
quia in Capharnaum plures te curasse audivimus, cura etiam teipsum;
idest, fac similiter in tua civitate, ubi conceptus es et nutritus.
Augustinus de Cons. Evang. Cum autem iam magna ab illo facta
fuisse commemorat, quae se nondum narrasse scit; quid evidentius quam
hoc eum scienter praeoccupasse narrandum? Neque enim tantum ab eius
Baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid
commemorasse de his quae in Capharnaum gesta fuerant. Ambrosius.
Non otiose autem salvator se excusat quod nulla in patria sua miracula
virtutis operatus sit, ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse
debere putaret affectum; nam sequitur ait autem: amen dico vobis,
quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Cyrillus. Quasi
dicat: vultis multa prodigia inter vos a me fieri, penes quos sum
nutritus; sed non latet me quaedam communis, quae multis accidit,
passio: contemnuntur enim quodammodo semper etiam optima quaeque quando
non raro contingunt alicui, sed suppetunt ad velle; et sic etiam
contingit in hominibus: familiaris enim, quia semper praesto est,
debita reverentia privatur a notis eius. Beda. Prophetam autem dici
in Scripturis Christum et Moyses testis est, qui dicit: prophetam
vobis suscitabit Deus de fratribus vestris. Ambrosius. Hoc autem
exemplo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis expectes,
si alienae fructibus virtutis invideas: aspernator enim Deus invidorum
est, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula
suae pietatis avertit. Dominicae quippe carnis actus divinitatis
exemplum est, et invisibilia eius nobis per ea quae sunt visibilia
demonstrantur. Videte igitur quid mali invidia afferat: indigna
propter invidiam patria iudicatur in qua civis operetur, quae digna
fuit in qua Dei filius nasceretur. Origenes in Lucam. Quantum ad
Lucae historiam pertinet, nondum in Capharnaum fecisse aliquod signum
describitur: nam antequam veniret in Capharnaum, in Nazareth dixisse
legitur quaecumque audivimus facta in Capharnaum. Unde puto in
praesenti sermone aliquid latitare mysterii, et Nazareth in typo
Iudaeorum, Capharnaum in typo praecessisse gentium. Erit enim
tempus quando dicturus est populus Israel: quae ostendis universo
orbi, ostende et nobis; praedica sermonem tuum populo tuo Israel, ut
saltem cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus
fiat. Quamobrem videtur mihi convenienter respondisse salvator nemo
propheta acceptus est in patria sua, plus iuxta sacramentum quam iuxta
litteram, licet et Ieremias in Anathoth patria sua non fuerit
acceptus, et reliqui prophetae; sed magis videtur mihi intelligi ut
dicamus patriam omnium prophetarum fuisse populum circumcisionis. Et
nationes quidem susceperunt vaticinium Iesu Christi, magis habentes
Moysen et prophetas de Christo praedicantes, quam illi qui ex his non
susceperunt Iesum. Ambrosius. Bene autem apto comparationis exemplo
arrogantia civium retunditur invidorum, dominicumque factum Scripturis
docetur veteribus convenire; nam sequitur et in veritate dico vobis:
multae viduae erant in diebus Eliae: non quia Eliae dies fuerunt,
sed in quibus Elias operatus est. Chrysostomus. Ipse quidem
terrestris Angelus, caelestis homo, qui nec tectum, nec mensam, nec
amictum habebat, ut multi, clavem caelorum gerit in lingua; et hoc
est quod sequitur quando clausum est caelum annis tribus et mensibus
sex. Postquam autem caelum seravit, terramque reddit sterilem,
regnabat fames, et consumpta sunt corpora; unde sequitur cum facta
esset fames in terra. Basilius. Ut enim aspexit ex saturitate non
modicum generari opprobrium, per famem illis ieiunium attulit, quo
culpam eorum, quae in immensum crescebat, cohibuit. Corvi autem
facti sunt iusto cibi ministri, qui consueverunt aliorum pabula
usurpare. Chrysostomus. Sed quoniam exsiccatus est fluvius, ex quo
pocula iusto dabantur, vade, inquit Deus, in Sareptam Sidoniae;
illic mandabo mulieri viduae ut pascat te; unde et hic sequitur et ad
nullam earum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae ad mulierem
viduam: quod ex quadam Dei dispensatione factum est: fecit enim Deus
eum per longum iter pergere usque in Sidonem, ut visa mundi peste
poscat a domino pluvias. Multi autem tunc temporis opulenti erant;
sed nullus tale aliquid fecit ut vidua; reverentia enim mulieris ad
prophetam, non praediorum, sed voluntatis fiebant divitiae.
Ambrosius. Mystice autem dicit in diebus Eliae: quia dies faciebat
illis qui in eius operibus lucem videbant gratiae spiritualis; et ideo
aperiebatur caelum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames
erat, quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. In vidua
autem illa ad quam Elias directus est, typus Ecclesiae praemissus
est. Origenes in Lucam. Occupante enim fame populum Israel,
scilicet audiendi sermonem Dei, venit propheta ad viduam, de qua
dicitur: multi filii desertae magis quam eius quae habet virum; et cum
venisset, panem illius et alimenta multiplicat. Beda. Sidonia autem
venatio inutilis, Sarepta incendium vel angustia panis interpretatur:
quibus omnibus gentilitas exprimitur, quae inutili venationi dedita,
idest lucris et negotiis saeculi serviens, incendium carnalium
cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur; donec Elias,
idest propheticus sermo, cessante Scripturarum intelligentia, pro
perfidia Iudaeorum venit ad Ecclesiam, ut receptus pasceret et
reficeret corda credentium. Basilius. Quaelibet etiam anima viduata
et privata virtute et divina notitia, postquam divinum verbum recipit,
propria delicta cognoscens, docetur nutrire verbum virtutum panibus,
et irrigare fonte vitae doctrinam veritatis. Origenes in Lucam. Sed
et aliud ad eumdem sensum pertinens loquitur, cum subdit et multi
leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus
est, nisi Naaman Syrus; qui utique non erat ex Israel.
Ambrosius. Mystice autem populus Ecclesiam contingit, ut sequatur
populus ille ex alienigenis congregatus, ante leprosus, prius quam
mystico baptizaretur in flumine; idest, post sacramenta Baptismatis,
maculis corporis et mentis ablutis, immaculata virgo coepit esse sine
ruga. Beda. Naaman enim, qui decorus interpretatur, populum
significat nationum, qui septies lavari iubetur; quia illud Baptisma
salvat quod septiformis spiritus regenerat. Caro eius post lavacrum
sicut pueri apparet; quia mater gratia omnes in unam parit infantiam:
vel quia Christo conformatur, de quo dicitur: puer natus est nobis.
|
|