|
Graecus. Quia pravam eorum intentionem redarguerat, ideo
indignantur; et hoc est quod dicitur et repleti sunt omnes in synagoga
ira: pro eo etiam quod dixerat hodie completa est haec prophetia,
arbitrati sunt quod seipsum compararet prophetis; et ideo indignantur,
et fugant eum extra civitatem; unde sequitur et surrexerunt, et
eiecerunt illum extra civitatem. Ambrosius. Nec mirum, si
perdiderunt salutem qui eiecerunt de suis finibus salvatorem. Dominus
autem, qui docuerat apostolos exemplo sui omnibus omnia fieri, nec
volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eicientibus reluctatur,
nec rogantibus deest. Non mediocriter autem invidia proditur, quae
caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. Cum enim ipse
dominus per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrigabant;
unde sequitur et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem
civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Beda.
Peiores sunt Iudaei discipuli Diaboli Diabolo magistro; ille enim
ait: mitte te deorsum: isti facto mittere conantur; sed illorum mente
mutata subito, vel obstupefacta, descendit, quia adhuc illis
poenitentiae locum reservat; unde sequitur ipse autem transiens per
medium illorum ibat. Chrysostomus. In quo et quae sunt humanitatis
et quae sunt divinitatis ostendit: stare enim in medio insidiantium et
non apprehendi, divinitatis eminentiam ostendebat; discedere vero,
dispensationis approbat mysterium. Ambrosius. Simul intellige non ex
necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem: etenim quando
vult capitur, quando vult elabitur. Nam quemadmodum a paucis teneri
potuit, qui a populo non tenetur? Sed voluit sacrilegium esse
multorum, ut a paucis quidem affligeretur, sed pro toto orbe
moreretur. Quin etiam malebat Iudaeos adhuc sanare quam perdere; ut
inefficaci furoris exitu desinerent velle quod implere non possent.
Beda. Nondum etiam venerat hora passionis, quae in parasceve
Paschae futura extiterat; necdum locum passionis adierat, qui non in
Nazareth, sed Hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur; nec hoc
genus mortis elegerat, qui crucifigendum se a saeculo praeconabatur.
|
|