|
Ambrosius. Non indignatione commotus dominus, nec scelere offensus,
Iudaeam deseruit; quin etiam immemor iniuriae, memor clementiae,
nunc docendo, nunc sanando, infidae plebis corda demulcet; unde
dicitur et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique
docebat illos sabbatis. Cyrillus. Quamvis enim sciret quod
inobedientes essent et duri cordis, tamen visitat illos, sicut bonus
medicus illos qui ultima laborant aegritudine tentat sanare. Docebat
autem in synagogis confidenter, secundum illud: nequaquam occulte
locutus sum, nec in obscuro loco terrae. In sabbato quoque disputabat
cum eis, quia vacabant. Mirati sunt ergo de doctrinae virtute et
potestatis magnitudine; unde sequitur et stupebant in doctrina eius,
quia in potestate erat sermo ipsius; idest non blandus, sed imperiosus
ad salutem. Iudaei autem putabant esse Christum sicut aliquem
sanctorum aut prophetarum. Ut autem maiorem de eo opinionem
accipiant, transcendit mensuram propheticam; non enim dicebat: haec
dicit dominus, ut prophetae consueverant dicere; sed sicut dominus
legis, quae sunt supra legem proferebat, transferens litteram ad
veritatem, et figuras ad spiritualem intelligentiam. Beda. Sermo
etiam doctoris in potestate fit, cum ea quae docet operatur: qui enim
facto destruit quod praedicat, contemnitur. Cyrillus. Opportune
autem dogmatibus plerumque ardua miscet opera: quos enim non disponit
ratio ad cognoscendum, hos instigat signorum ostensio: unde sequitur
et in synagoga erat homo habens Daemonium immundum. Ambrosius.
Sabbato medicinae divinae opera coepta significat, ut inde nova
creatura coeperit unde vetus creatura ante desivit; ne sub lege esse
Dei filium, sed supra legem, in ipso principio designaret. Bene
etiam sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, quia opera
operibus interserit, et prosequitur opus quod ipse ante iam coeperat;
ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a
culminibus incipit solvere vetustatem, ita ut ibi prius manum admoveat
ubi ante desierat. Deinde a minoribus incipit, ut ad maiora
perveniat. Liberare a Daemone etiam homines, sed in verbo Dei,
possunt; resurrectionem mortui imperare, divinae solius est
potestatis. Cyrillus. Calumniabantur autem Iudaei gloriam
Christi, dicentes: hic non eicit Daemones nisi in Beelzebub
principe Daemoniorum; ad quod removendum cum repraesentarentur
Daemones invictae potestati eius, nec tolerarent congressum deitatis,
saevam vocem emittebant; unde et hic sequitur exclamavit voce magna
dicens: sine: quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere
nos? Beda. Quasi dicat: paululum a me vexando quiesce, cui nulla
est societas cum nostra fraude. Ambrosius. Nec quemquam movere debet
quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro Diabolus dixisse primus
inducitur: nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de caelo
Angelus ad virginem detulit. Est huius impudentiae Diabolus, ut
inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum
deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat; unde sequitur scio
enim te, quia sis sanctus Dei. Athanasius. Non dicebat eum sanctum
Dei, quasi aliis sanctis similis, sed quasi eo singulariter sancto
existente cum articuli adiectione: ipse est enim naturaliter sanctus,
cuius participatione omnes alii sancti vocantur: neque tamen hoc
dicebat quasi eum veraciter nosset, sed se cognoscere fingebat.
Cyrillus. Putaverunt enim Daemones quod per huiusmodi laudem
facerent ipsum inanis gloriae amatorem, ut abstineret ab eorum
contrarietate, utpote pro gratia gratiam recompensans. Chrysostomus.
Voluit etiam Daemon perturbare ordinem rerum, et apostolorum rapere
dignitatem, et suggerere multis ut ei obediant. Athanasius. Quamvis
igitur vera fateretur, compescebat tamen eius sermonem, ne simul cum
veritate etiam suam iniquitatem promulget; ut nos etiam assuefaciat ne
curemus de talibus, etsi vera loqui videantur. Nefas est enim ut cum
adsit nobis Scriptura divina, instruamur a Diabolo; unde sequitur et
increpavit illum, dicens: obmutesce, et exi ab illo. Beda. Divina
autem permissione liberandus a Daemone homo proicitur in medium, ut
virtus patefacta salvatoris plures ad viam salutis invitet; unde
sequitur et cum proiecisset illum Daemonium in medium, exiit ab illo,
nihilque illi nocuit. Videtur autem repugnare quod hic dicitur Marco
qui ait: et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce
magna, exivit ab eo, nisi intelligamus hoc dixisse Marcum:
discerpens eum, quod Lucas dicit et cum proiecisset illum in medium;
ut quod secutus ait nihilque illi nocuit, intelligatur quia iactatio
illa membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire
Daemonia etiam quibusdam membris amputatis aut evulsis. Unde merito
pro tam integra restitutione sanitatis mirantur; nam sequitur et factus
est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: quod
est hoc verbum quod in potestate et virtute imperat immundis
spiritibus, et exeunt? Theophylactus. Quasi dicant: quale est
praeceptum hoc quod praecepit exi ab eo, et exit? Beda. Expellere
quidem Daemonia et homines sancti, sed in verbo Dei, possunt; ipsum
autem Dei verbum propria potestate virtutes operatur. Ambrosius.
Mystice autem qui in synagoga spiritum habebat immundum, populus est
Iudaeorum, qui innodatus Diaboli laqueis, simulatam corporis
munditiam interioris mentis sordibus inquinabat: et bene spiritum
immundum habebat, quia spiritum sanctum amiserat: introierat enim
Diabolus, unde Christus exierat. Theophylactus. Sciendum est
etiam, quod multi nunc Daemonia habent, scilicet qui Daemoniorum
desideria implent, ut furiosi habent Daemonium irae, et sic de
ceteris. Sed dominus in synagogam venit, cum mens hominis fuerit
congregata, et tunc dicit Daemoni inhabitanti obmutesce; et statim
eiciens eum in medium, egreditur ab eo; non enim decet hominem semper
iracundum esse, bestiale namque hoc est; nec semper absque ira,
insensibile namque hoc est: sed medium iter ambulare oportet, et iram
contra mala habere; et sic proicitur homo cum immundus spiritus ab eo
egreditur.
|
|