|
Ambrosius. Postquam Lucas virum a spiritu nequitiae liberatum ante
praemisit, substituit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum dominus
curaturus advenerat; et prior sanari debuit qui prior creatus est;
unde dicitur surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis.
Chrysostomus in Matthaeum. Manebat enim apud discipulos honorans
ipsos, et ob hoc animosiores reddens. Cyrillus. Aspice autem
quomodo manet penes virum inopem Christus, qui spontanea voluntate
paupertatem pro nobis passus est, ut discamus cum pauperibus
conversari, nec spernere depressos et pauperes. Sequitur socrus autem
Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
Hieronymus super Matthaeum. Modo salvator rogatus, modo ultro curat
aegrotos; ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus
semper annuere fidelium; et ea quae ipsi minime in se intelligunt, vel
intelligenda dare, vel non intellecta dimittere: secundum illud:
delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, domine.
Chrysostomus. Quod autem Matthaeus hic reticuit, non differt:
illud enim est brevitatis, hoc autem exquisitae interpretationis.
Sequitur et stans super illam, imperavit febri; et dimisit illam.
Basilius. In quo Lucas figuravit sermonem tamquam de praecepto
animali sensibili facto, sic dicens febri imperatum, et quod febris
non omisit imperantis operationem; unde sequitur et continuo surgens
ministrabat illis. Chrysostomus. Quia enim morbus curabilis erat,
per modum medendi potestatem suam declaravit, faciens quod minime ars
medicinae facere potuisset: post febris enim sedationem, multo tempore
patientes egent ut pristinae restituantur sanitati; tunc autem simul
omnia facta sunt. Ambrosius. Si autem altiori consilio ista
perpendamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem: ut prius
animus, qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Denique non
prius Eva esuriit, quam serpentis eam versutia tentavit; et ideo
adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari.
Fortassis etiam in typo mulieris illius, variis criminum febribus caro
nostra languescebat; nec minorem febrem amoris esse dixerim quam
caloris. Beda. Si enim virum a Daemonio liberatum moraliter animum
ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; consequenter
femina febribus tenta, sed ad imperium domini curata, carnem ostendit
a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta frenatam.
Cyrillus. Et nos ergo suscipiamus Iesum: cum enim visitaverit nos,
et portamus eum in mente et corde, tunc enormium voluptatum aestum
extinguet, et incolumes faciet, ut ministremus ei, hoc est, ei
beneplacita peragamus.
|
|