|
Theophylactus. Considerandum est turbae desiderium: nam cum sol
occidisset, adducunt ad eum infirmos, non a tempore impediti; unde
dicitur cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis
languoribus, ducebant illos ad eum. Origenes. Ideo quidem circa
solis occasum, idest elapsa die, illos educebant, quia
verecundabantur, vel timebant Pharisaeos; vel quia de die intenti
erant circa alia; vel quia putabant non licere sanare in sabbato.
Ipse autem sanabat eos; unde sequitur at ille singulis manus
imponens, curabat omnes. Cyrillus. Quamvis autem ut Deus potuisset
omnes verbo pellere morbos, tamen tangit eos, ostendens propriam
carnem efficacem ad praestanda remedia, nam caro Dei erat. Sicut
enim ignis appositus vasi aeneo imprimit ei propriae caliditatis
effectum; sic omnipotens Dei verbum, cum univit sibi veraciter
assumptum templum ex virgine animatum et intellectivum, particeps suae
potestatis, eius effectum inseruit. Tangat et nos, immo potius nos
illum tangamus, quatenus et nos ab animarum infirmitatibus liberet,
nec non a Daemonum impugnatione et superbia; sequitur enim exibant
autem Daemonia a multis clamantia et dicentia: quia tu es filius
Dei. Beda. Daemonia filium Dei confitentur, et, sicut postea
dicitur, sciebant ipsum esse Christum: quia cum ieiunio fatigatum eum
Diabolus videret, verum hominem intellexit; sed quia tentando non
praevaluit, utrum filius Dei esset dubitabat; nunc autem per signorum
potentiam vel intellexit vel potius suspicatus est esse filium Dei.
Non igitur ideo Iudaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum
sive Dei filium non esse putavit; sed quia se morte illius non
praevidit esse damnandum. De hoc enim mysterio a saeculis abscondito
dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognovit: si enim
cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. Chrysostomus in
Marcum. In hoc autem quod sequitur et increpans non sinebat ea
loqui, percipe Christi humilitatem: non sinebat ut Daemones immundi
eum manifestarent; non enim oportebat eos subripere officii apostolici
gloriam, nec decebat Christi mysterium lingua foeda publicari.
Theophylactus. Quia non est speciosa laus in ore peccatoris; vel
quia nolebat invidiam accendere Iudaeorum ex hoc quod ab omnibus
laudaretur. Beda. Ipsi autem apostoli praecipiuntur reticere de
illo, ne divina maiestate praedicata, passionis dispensatio
differretur.
|
|