|
Ambrosius in Lucam. Ubi dominus impertivit multis varia genera
sanitatum, nec tempore, nec loco coepit a studio sanandi turba
cohiberi: vespera incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, et turbae
urgebant: unde dicitur factum est autem cum turbae irruerent in eum.
Chrysostomus. Erant enim ei connexi, diligentes eum et mirantes, et
tenere cupientes. Quis enim discessisset, dum huiusmodi miracula
faciebat? Quis noluisset solam prospicere faciem, et os talia
loquens? Neque enim in agendo miracula solum admirabilis erat; sed
visus eius abundabat plurima gratia; unde et loquentem eum audiunt in
silentio, seriem locutionis non irrumpentes; dicitur enim ut audirent
verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth. Beda.
Stagnum Genezareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae, vel mare
Tiberiadis; sed mare Galilaeae ab adiacente provincia dicitur; mare
autem Tiberiadis a proxima civitate. Porro Genezareth a laci ipsius
natura, quae crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram
perhibetur, Graeco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur: neque
enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus
agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed Hebraeae
linguae consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive
salsa, mare nuncupatur. Theophylactus. Fugit autem dominus gloriam
quanto magis ipsa eum sequebatur; et ideo a turbis se separans ascendit
in navem. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem
descenderant, et lavabant retia. Chrysostomus. Quod signum erat
vocationis. Secundum vero Matthaeum invenit eos reficientes retia;
tantus enim erat paupertatis excessus, ut laniata repararent, nova
nequeuntes habere. Volens autem diligenter congregare spectaculum, ut
nemo remaneret post tergum, sed omnes facie ad faciem cernerent,
ascendit in navim; unde dicitur ascendens autem in unam navim, quae
erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Theophylactus.
Vide autem Christi mansuetudinem, quomodo rogat Petrum; et Petri
obedientiam, quomodo in omnibus fuit obediens. Chrysostomus.
Postquam vero multa peregerat miracula, iterum doctrinam proponit, et
existens in mari piscatur existentes in terra; unde sequitur et sedens
docebat turbas de navicula. Gregorius Nazianzenus. Cunctis
condescendens, ut a profundis extrahat piscem, hominem scilicet
natantem in mobilibus rebus, et amaris huius vitae procellis. Beda.
Mystice autem duae naves circumcisionem et praeputium figurant; quas
videt dominus, quia in utroque populo novit qui sunt eius, et ad
futurae vitae tranquillitatem quasi ad littus videndo, hoc est
misericorditer visitando, provehit. Piscatores sunt Ecclesiae
doctores, qui nos per rete fidei comprehendunt, et quasi littori, sic
terrae viventium advehunt. Sed haec retia modo laxantur in capturam,
modo lota plicantur: quia non omne tempus est habile doctrinae; sed
nunc exercenda est lingua doctoris, et nunc suimet cura gerenda.
Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus dicit: qui
operatus est Petro in apostolatum circumcisionis; bene una dicta,
quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Augustinus de
quaest. Evang. De qua docebat turbas, quia de auctoritate
Ecclesiae docet gentes. Quod autem dominus ascendens in navim rogat
eum a terra reducere pusillum, significat temperate utendum verbo ad
turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec a terrenis in profunda
sacramentorum recedatur. Vel prius in proximis regionibus gentibus
praedicandum, ut quod postea dicit duc in altum, ad remotiores gentes
postea praedicandum praecipiat.
|
|