|
Cyrillus. Postquam sufficienter populum docuerat, regreditur iterum
ad magnificentias proprias, et per piscatoria ministeria piscatur
discipulos; unde sequitur ut autem cessavit loqui, dixit ad Simonem:
duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Chrysostomus.
Condescendens enim hominibus, sicut magos per sidus vocavit, sic et
piscatores per piscatoriam artem. Theophylactus. Petrus autem non
distulit; unde sequitur et respondens Simon dixit illi: praeceptor,
per totam noctem laborantes nihil cepimus. Non autem addidit: non te
audiam, nec secundis laboribus me exponam; sed magis subdit in verbo
autem tuo laxabo rete: quia vero turbam de navicula dominus
instruxerat, non sine mercede naviculae dominum dereliquit, dupliciter
beneficians ipsum: quia primo dedit ei multitudinem piscium, et deinde
discipulum ipsum fecit. Et cum hoc fecisset, concluserunt piscium
multitudinem copiosam. Tot autem pisces cepit ut non posset eos foras
educere, sed a sociis auxilium peteret; unde sequitur rumpebatur autem
rete eorum: et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et
adiuvarent eos. Per nutum ipsos vocant: quia ex stupore propter
capturam piscium loqui non poterant. Et sequitur de eorum auxilio,
cum dicitur et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene
mergerentur. Augustinus de Cons. Evang. Ioannes quidem videtur
simile miraculum dicere; sed illud longe aliud est, quod factum est
post resurrectionem domini ad mare Tiberiadis: ibi enim non solum
ipsum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat:
nam retia illic in dexteram partem missa, centum quinquaginta tres
pisces ceperunt, magnos quidem; sed pertinuit ad Evangelistam
dicere, quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta;
respicientem scilicet ad hoc factum quod Lucas commemorat, ubi prae
multitudine piscium retia rumpebantur. Ambrosius. Mystice autem
navis Petri, secundum Matthaeum fluctuat, secundum Lucam repletur
piscibus, ut et principia Ecclesiae fluctuantis, et posteriora
exuberantis agnoscas. Non turbatur ista quae Petrum habet; turbatur
illa quae Iudam habet: in utraque Petrus; sed qui suis meritis
firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur proditorem, ne per
unum plurimi fluctuemus. Illic turbatio ubi modica fides; hic
securitas ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis imperatur ut
laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur duc in altum, hoc est in
profundum disputationum. Quod est tam altum quam scire Dei filium?
Quae sunt autem apostolorum quae laxari iubentur retia, nisi verborum
complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum
recessus, qui eos quos ceperint non amittant? Et bene apostolica
instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed
reservant, et fluctuantes de infimis ad superna transducunt. Dicit
autem praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: quia non
hoc humanae facundiae opus, sed supernae vocationis est munus. Qui
autem nihil ante ceperant, magnam in verbo domini concludunt piscium
multitudinem. Cyrillus. Hoc autem fuit figura futuri: non enim
incassum laborabunt evangelicae doctrinae rete tendentes; sed greges
gentium aggregabunt. Augustinus de quaest. Evang. Quod autem retia
rumpebantur piscium copia, et naviculae impletae sunt, ita ut pene
mergerentur, significat hominum carnalium multitudinem tantam futuram
in Ecclesia, ut etiam disruptione pacis per haereses et schismata
scinderetur. Beda. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis,
quia suos dominus inter persequentium scandala servat. Ambrosius.
Alia autem navis est Iudaea, ex qua Ioannes et Iacobus eliguntur.
Hi igitur de synagoga ad navim Petri, hoc est ad Ecclesiam,
convenerunt, ut implerent ambas naviculas: omnes enim in nomine Iesu
genuflectunt, sive Iudaeus sive Graecus. Beda. Vel alia navis est
Ecclesia gentium, quae et ipsa, una navicula non sufficiente,
piscibus impletur electis: quia novit dominus qui sunt eius. Et apud
ipsum certus est suorum numerus electorum; dumque tot in Iudaea
credituros non invenit quot ad fidem vitamque praedestinatos novit
aeternam, quasi alterius navis receptacula piscibus quaerens suis,
corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto reti socia
navis advocatur, quando Iudas proditor, Simon magus, Ananias et
Saphira, et multi discipulorum abierunt retro: ac deinde Barnabas et
Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati. Ambrosius. Possumus
tamen et aliam Ecclesiam intelligere navim alterius: ab una enim
plures Ecclesiae derivantur. Cyrillus. Innuit autem sociis ut
auxiliarentur eis: multi enim sequuntur apostolorum labores; et prius
illi qui Evangeliorum ediderunt Scripturas, post quos alii praesides
et populorum pastores, et in deitatis doctrina periti. Beda. Harum
autem impletio navium in fines saeculi crescit; sed quod impletae
merguntur, hoc est in submersione premuntur (non enim sunt submersae,
sed periclitatae), apostolus exponit dicens: in novissimis diebus
erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc.:
nam mergi naves, est homines in saeculo, ex quo electi per fidem
fuerant, morum pravitate relabi.
|
|