|
Ambrosius. Admirabatur Petrus dona divina; et quo plus metuerat,
praesumebat minus; unde dicitur quod cum videret Simon Petrus,
procidit ad genua Iesu, dicens: exi a me, domine, quia homo
peccator sum. Cyrillus. Reducens enim ad conscientiam patrata
delicta, tremit et trepidat, et velut immundus mundum non credit se
posse suscipere: acceperat enim a lege, distinguendum esse inter
maculatum et sanctum. Gregorius Nyssenus. Cum enim mandasset
demergere retia, tanta copia piscium capta est, quantum ipse maris
dominus et terrae voluerat. Vox enim verbi semper est vox virtutis,
cuius praecepto in origine mundi lux et ceterae creaturae prodibant.
In his admiratur Petrus; unde sequitur stupor enim circumdederat
eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant;
similiter autem Iacobum et Ioannem filios Zebedaei, qui erant socii
Simonis. Augustinus de Cons. Evang. Andream non nominat, qui
tamen intelligitur in ea navi fuisse, secundum Matthaei et Marci
narrationem. Et ait ad Simonem Iesus: noli timere. Ambrosius.
Dic et tu exi a me, domine, quia peccator sum, ut respondeat Deus
noli timere. Indulgenti domino peccatum fatere. Vides quam bonus
dominus, qui tantum tribuit hominibus ut vivificandi habeant
potestatem; unde sequitur ex hoc iam homines eris capiens. Beda.
Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet: exponit enim ei dominus
quid haec captura piscium significet; quod scilicet ipse sicut nunc per
retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines: totusque
facti huius ordo quid in Ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie
geratur, ostendit. Chrysostomus. Considera autem eorum fidem et
obedientiam; habentes enim opus prae manibus appetibilis piscationis,
cum audissent mandantem, non distulerunt, sed relictis omnibus
sequebantur. Talem enim obedientiam requirit a nobis Christus, ut
eam non praetermittamus, etiam si aliquid valde necessarium urgeat;
unde et sequitur et subductis ad terram navibus, relictis omnibus,
secuti sunt eum. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus et Marcus
breviter hoc perstringunt quemadmodum gestum sit, quod Lucas hic
apertius explicavit. Hoc tamen videtur distare quod tantum Petro a
domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi
ambobus fratribus dictum esse narraverunt. Sed potuit utique prius hoc
Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod
Lucas insinuavit; ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt.
Vel intelligendum est hoc primo fuisse factum quod Lucas commemorat;
nec tunc eos a domino vocatos, sed tantum fuisse praedictum Petro quod
homines esset capturus: non autem quod numquam pisces esset capturus:
unde datur locus intelligere eos ad capturam piscium remeasse, ut
postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant: tunc enim non
subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti
sunt, tamquam vocantem aut iubentem. Sed si, secundum Ioannem,
iuxta Iordanem secuti sunt eum Petrus et Andreas; quomodo ab aliis
Evangelistis dicitur quod eos in Galilaea piscantes invenit et ad
discipulatum vocavit, nisi quia intelligendum est, non sic eos vidisse
dominum iuxta Iordanem ut ei inseparabiliter cohaererent, sed tantum
cognovisse quis esset, eumque miratos ad propria remeasse?
Ambrosius. Mystice autem quos Petrus in verbo capit, negat suam
praedam, negat suum munus. Exi, inquit, a me, domine. Noli
timere et tu quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis
ille concessit. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Ex
persona Ecclesiae carnalibus hominibus plenae Petrus dicit exi a me,
quia homo peccator sum; tamquam Ecclesia turbis carnalium impleta, et
eorum moribus pene submersa, regnum spiritualium, in quibus maxime
persona Christi eminet, a se quodammodo repellat. Non enim hoc voce
linguae dicunt homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant;
sed voce morum et actuum suadent a se recedi, ne per bonos regantur,
et eo vehementius quo deferunt eis honorem; ut honorificentiam eorum
significaverit Petrus cadens ad pedes domini, mores autem in eo quod
dixit exi a me. Beda. Confortat autem dominus timorem carnalium, ne
quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia
stupens sanctitatis iter formidet aggredi. Augustinus de quaest.
Evang. Dominus autem dum non recessit ab eis, significat, in bonis
et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntatem ut peccatis
turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus
ecclesiasticum deserant. Quod autem subductis ad terram navibus,
relictis omnibus secuti sunt eum, potest significare finem temporis quo
ab huius mundi salo, qui Christo inhaeserunt penitus recessuri sunt.
|
|