|
Ambrosius in Lucam. Quarto signo, ex quo in Capharnaum dominus
venit leprosus sanatur. Si autem quarto die solem illuminavit, et
clariorem ceteris fecit, hoc clarius opus aestimare debemus, de quo
dicitur et factum est cum esset in una civitate, et ecce vir plenus
lepra. Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut
ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnes
populos fuisse sanatos. Athanasius. Adoravit autem leprosus dominum
Deum existentem in corpore; et neque propter carnem putavit esse
creaturam verbum Dei; nec pro eo quod verbum erat, vilipendit carnem
quam vestiebat; immo ut in templo creato adorabat omnium creatorem, in
faciem procidens; sequitur enim et videns Iesum et procidens in
faciem, rogavit eum. Ambrosius. Quod in faciem procidit,
humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis
erubescat: sed confessionem verecundia non repressit: ostendit
vulnus, remedium postulavit, dicens domine, si vis, potes me
mundare. De voluntate domini non quasi pietatis incredulus dubitavit;
sed quasi iniquitatis suae conscius non praesumpsit: religionis autem
et fidei plena confessio est quae in voluntate domini posuit
potestatem. Cyrillus. Noverat enim lepram experimentis medicorum non
cedere; sed vidit divina maiestate pelli Daemones, et ceteros ab
aliis valetudinibus curari, quae coniecit divina dextera fieri.
Titus. Addiscamus etiam ex verbis leprosi corporalium infirmitatum
medelam non quaerere, sed divino beneplacito totum committere, qui
novit opportuna, et omnia iudicio disposuit. Ambrosius. Eo autem
sanat genere quo fuerat obsecratus; unde sequitur et extendens Iesus
manum, tetigit illum. Lex tangi leprosos prohibet; sed qui dominus
legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo tetigit,
quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non
erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non
poterat qui alios liberabat; simul e contrario ut lepra tactu domini
fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. Theophylactus.
Ipsius enim sacra caro est purgativa, et vitam tribuens, sicut
existens verbi Dei caro. Ambrosius. In hoc autem quod subdit volo,
mundare, habes voluntatem, habes et pietatis effectum. Cyrillus. A
maiestate autem processit imperiosum mandatum. Qualiter igitur in
servis computatur unigenitus filius, qui volendo tantummodo cuncta
potest? Legitur de Deo patre, quod omnia quaecumque voluit fecit.
Qui vero sui patris potestate fungitur, quomodo diversificabitur in
natura ab eo? Solent etiam quaecumque sunt eiusdem virtutis, eiusdem
esse substantiae. Mirare tamen in his Christum divine et corporaliter
operantem: divinum enim est ita velle ut praesto fiant omnia, humanum
autem extendere dexteram. Unus itaque Christus ex utrisque
perficitur, eo quod verbum caro factum est. Gregorius Nyssenus. Et
quia cum utraque hominis particula, anima scilicet et corpore, unita
est deitas, per utraque patebant supernae naturae indicia. Corpus
enim reconditum in se lumen declarabat, cum palpando praestabat
remedia, sed anima praepotenti voluntate divinam ostendebat virtutem:
velut enim sensus tactus proprius corporis est, sic et animae
voluntarius motus: vult anima, tangit corpus. Ambrosius. Dicit
ergo volo, propter Photinum; imperat propter Arium; tangit propter
Manichaeum. Nihil autem medium est inter opus Dei atque praeceptum,
ut intelligas medentis affectum, virtutem operis; unde sequitur et
confestim lepra discessit ab illo. Sed ne lepra transire possit in
medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam vitet;
nam sequitur et praecepit illi ut nemini diceret: ut scilicet doceret
non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede
abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae. Aut fortasse illa silentii
causa est imperati, quod meliores putabat, qui fide magis spontanea
quam speratis beneficiis credidissent. Cyrillus. Leproso etiam
silente sufficiebat ipsa negotii vox ad narrandum omnibus agnoscentibus
per eum potestatem curantis. Chrysostomus in Matth. Et quia ut
plurimum homines, dum aegrotant, Dei sunt memores, ut autem
convalescunt hebetantur, mandat ut Deum prae oculis habeat, dans
gloriam Deo; unde sequitur sed vade, ostende te sacerdoti: ut
scilicet mundatus leprosus committeret se sacerdotis aspectui; ac sic
per illius censuram numeraretur inter suos. Ambrosius. Et ut etiam
intelligeret sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem
esse curatum; et dum mandatur sacrificium secundum praeceptum Moysi,
ostendit dominus quia legem non solveret, sed impleret; unde sequitur
et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moyses. Augustinus de
quaest. Evang. Videtur hic approbare sacrificium quod per Moysen
praeceptum est, cum id non recipiat Ecclesia: quod ideo iussisse
intelligi potest, quia nondum coeperat esse sacrificium sanctum
sanctorum, quod corpus eius est: non enim oportebat auferri
significativa sacrificia priusquam illud quod significabatur confirmatum
esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium
populorum. Ambrosius. Vel quia lex spiritualis est, videtur
sacrificium mandasse spirituale; unde dixit sicut praecepit Moyses;
denique addidit in testimonium illis. Titus. Haeretici perperam hoc
accipiunt, dicentes in opprobrium legis esse dictum. Qualiter autem
iuberet offerre pro emundatione secundum praeceptum Moysi?
Chrysostomus in Matthaeum. Dicit ergo in testimonium illis, quia ex
hoc facto ostenditur Christum incomparabili excellentia Moysi
praeferri; quia enim Moyses insufficiens erat a sorore leprae pellere
morbum, orabat dominum ut eam liberaret; sed salvator in potestate
divina protulit volo, mundare. Cyrillus. Vel in testimonium illis,
hoc est ad reprehensionem eorum, et ad probationem quod legem
revereor. Cum enim te curaverim, mitto te ad sacerdotum
experientiam, ut attesteris mihi quod non sum praevaricatus in legem.
Et quamvis dominus impendens remedia, moneret nemini dicere,
instruens nos evitare superbiam; fama tamen eius volabat, undique
installans auditui cunctorum miraculum; unde sequitur perambulabat
magis sermo de illo. Beda. Unius autem perfecta salvatio multas ad
dominum cogit turbas: unde sequitur et conveniebant turbae multae, ut
audirent et curarentur ab infirmitatibus suis. Ut enim leprosus
exterius se sanatum doceret, perceptum beneficium, ut Marcus ait,
etiam iussus non tacet. Gregorius Moralium. Redemptor autem noster
per diem miracula in urbibus exibet, et ad orationis studium in nocte
pernoctat: unde sequitur ipse autem secedebat in desertum, et orabat:
ut perfectis videlicet praedicatoribus innuat quatenus nec activam amore
speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia operationis
nimietate contemnant; sed quieti contemplantes sorbeant quod occupati
erga proximos loquentes profundant. Beda. Quod autem secedit orare,
non ei naturae tribuas quae dicit volo, mundare, sed ei quae extendens
manum tetigit leprosum: non quod iuxta Nestorium gemina sit filii
persona; sed eiusdem personae, sicut naturae, sic et operationes sunt
duae. Gregorius Nazianzenus. Et opera quidem in populo, orationes
autem in deserto peragebat ut plurimum; sanciens quod liceat parumper
quiescere, ut mente sincera cum Deo colloquamur. Neque enim ipse
indigebat remotione, quia non erat in eo quod remitteretur, cum Deus
esset: sed ut pateat nobis et operationis hora et altioris solertiae.
Beda. Typice autem leprosus humanum genus languidum peccatis
designat, plenum lepra: quia omnes peccaverunt, et egent gratia
Dei, ut scilicet extenta manu, idest verbo Dei humanam contingente
naturam, a prisci erroris varietate mundentur, et offerant Deo pro
emundatione corpora sua hostiam vivam. Ambrosius. Si autem leprae
medicina verbum est, contemptus verbi lepra mentis est.
Theophylactus. Vide autem, quod postquam mundatus est aliquis, tunc
dignus est offerre hoc munus, scilicet corpus et sanguinem domini,
quod est divinae unitum naturae.
|
|