|
Cyrillus. Scribae et Pharisaei, qui facti fuerant prodigiorum
Christi visores, audiebant ipsum quoque docentem; unde dicitur et
factum est in una dierum, et Iesus sedebat docens; et erant
Pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello
Galilaeae, et Iudaeae, et Ierusalem; et virtus domini erat ad
sanandum eos. Non quasi mutuo acciperet potestatem alterius, sed
quasi Deus et dominus propria operabatur virtute. Fiunt autem homines
saepe donorum spiritualium digni; sed plerumque deficiunt ea ratione
quam novit donorum largitor; quod in Christo non accidit: affluebat
enim in praestandis remediis virtus divina. Quia vero necessarium
erat, ubi tanta Scribarum et Pharisaeorum turba convenerat, aliquid
fieri ex his quae virtuti attestarentur ipsius coram eis qui eum
parvipendebant, factum est quoddam miraculum in paralytico: in quo
quia defecisse videbatur medicinalis ars, portabatur a proximis ad
supernum et caelestem medicum; unde sequitur et ecce viri portantes in
lecto hominem qui erat paralyticus; et quaerebant eum inferre, et
ponere ante eum. Chrysostomus. Mirandi vero sunt qui paralyticum
adduxerunt, qualiter cum nequissent intrare per ostium, novum aliquid
et alienum attentaverunt; unde sequitur et non invenientes qua parte
eum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum. Detegentes autem
tectum deponunt grabatum, et ponunt in medio paralyticum; unde
sequitur et per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante
Iesum. Dicet aliquis demissum fuisse locum a quo per tegulas
deposuerunt paralytici lectum. Beda. Hominem autem dominus a
paralysi curaturus, primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet
eum ob nexus culparum artuum dissolutione damnari, nec nisi his
relaxatis membrorum posse recuperatione sanari; unde sequitur quorum
fidem ut vidit, dixit: homo, remittuntur tibi peccata tua.
Ambrosius. Magnus dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis; et
dum alios probat, aliis relaxat errata. Cur apud te, homo, collega
non valeat, cum apud Deum servus et interveniendi meritum et ius
habeat impetrandi? Si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe
precatores, adhibe Ecclesiam quae pro te precetur, cuius
contemplatione, quod tibi dominus negare posset, ignoscat.
Chrysostomus in Matthaeum. Occurrebat autem et in hoc ipsius
patientis fides: non enim sustinuisset se inferius submitti, nisi
credidisset. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem dicit homo,
dimittuntur tibi peccata, ad hoc insinuandum valet quia homini
dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat, non posset
dicere: non peccavi: simul etiam ut ille qui homini dimittebat,
intelligeretur Deus. Chrysostomus. Nos autem si corporaliter
patimur, satagimus nocivum abicere; cum vero male sit animae,
differimus; atque ideo nec a corporis nocivis curamur. Abscindamus
igitur fontem malorum, et cessabunt aegritudinum fluxus. Metu autem
multitudinis suam intentionem aperire Pharisaei non audebant, sed
solum in cordibus suis meditabantur; unde sequitur et coeperunt
cogitare Scribae et Pharisaei, dicentes: quis est hic qui loquitur
blasphemias? Chrysostomus. In quo mortis praecipitant sententiam.
Erat enim mandatum in lege, quod quicumque blasphemaret in Deum,
morte puniretur. Ambrosius. Itaque ab ipsis ex operibus suis Dei
filius accipit testimonium; nam et validius est ad fidem quod
confitentur inviti, et perniciosius ad culpam quod negant qui suis
assertionibus relinquuntur; unde sequitur quis potest peccata
dimittere, nisi solus Deus? Magna infidae plebis amentia, ut cum
confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo
peccata donanti. Beda. Verum enim dicunt: quia nemo peccata
dimittere nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit quibus
dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse
probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. Ambrosius.
Dominus autem salvos volens facere peccatores, ex occultorum
cognitione Deum se esse demonstrat; unde sequitur ut autem cognovit
Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: quid cogitatis
in cordibus vestris? Cyrillus. Quasi dicat: o Pharisaei, quia
dicitis quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus? Respondeo
vobis: quis potest secreta cordis scrutari, nisi solus Deus? Qui
per prophetas dicit: ego dominus scrutans corda et probans renes.
Chrysostomus. Si ergo increduli estis erga primum, scilicet
remissionem peccati, ecce aliud adicio, dum intima vestra patefacio:
quin etiam aliud dum paralytici corpus consolido; unde subdit quid est
facilius, dicere: dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge et
ambula? Palam quidem est quia consolidare corpus facilius est: quanto
namque nobilior est anima corpore, tanto est excellentior absolutio
criminum: verum, quia illud non creditis eo quod lateat, adiciam quod
minus est; apertius tamen, quatenus quod est magis occultum per hoc
demonstretur. Et quidem cum allocutus est infirmantem, non dixit:
dimitto tibi peccata, propriam exprimens potestatem; sed remittuntur
tibi peccata. Cogentibus autem illis, evidentius propriam declarat
potestatem, dicens ut autem sciatis quia filius hominis potestatem
habet in terris dimittendi peccata. Theophylactus. Vide quod in
terra dimittit peccata: dum enim sumus in terra, peccata nostra delere
possumus, postquam vero a terra tollimur, non valebimus confiteri:
clauditur enim ianua. Chrysostomus. Demonstrat autem peccatorum
veniam per corporis sanationem; unde sequitur ait paralytico: tibi
dico: surge. Ipsam vero corporis sanationem demonstrat per lecti
portationem, ut sic non reputetur phantasia quod factum est; unde
sequitur tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam; quasi dicat: ego
volebam per tuam passionem curare illos qui sani videntur, infirmantur
autem in anima; sed quia nolunt, vade tuam correcturus familiam.
Ambrosius. Nec mora ulla sanitatis intervenit; unum dictorum
remediorumque momentum est; unde sequitur et confestim consurgens coram
illis, tulit lectum in quo iacebat, et abiit in domum suam,
magnificans Deum. Cyrillus. Quo facto patuit quod filius hominis
potest in terra relaxare peccata; quod pro se et pro nobis dixerat.
Ipse namque ut Deus factus homo tamquam dominus legis peccata
dimittit. Sortiti sumus etiam nos ab eo tam mirabilem gratiam: dictum
est enim discipulis: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.
Quomodo autem non magis ipse peccata dimittit, qui ceteris potestatem
faciendi hoc tradidit? Chrysostomus. Reges autem terreni et
principes homicidas absolventes, a poena praesenti liberant, a
criminibus autem expiare non possunt. Ambrosius. Spectant autem
surgentem increduli, mirantur abeuntem; unde sequitur et stupor
apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Chrysostomus in
Matthaeum. Paulatim serpunt Iudaei magnificantes Deum, non tamen
putant eum Deum esse; obstabat enim eis caro: nec tamen erat modicum
aestimare eum praecipuum esse mortalium et a Deo processisse.
Ambrosius. Divini autem operis miracula malunt timere quam credere;
unde sequitur et repleti sunt timore, dicentes: quia vidimus mirabilia
hodie. Si autem credidissent, non timuissent utique, sed
dilexissent: perfecta enim dilectio foras timorem excludit. Non
otiosa autem huius paralytici nec angusta medicina est, quoniam orasse
praemittitur, non propter suffragium, sed propter exemplum.
Augustinus de quaest. Evang. De paralytico enim potest intelligi
animam dissolutam membris, hoc est operationibus, Christum quaerere,
idest voluntatem verbi Dei; impediri autem a turbis, scilicet
cogitationum, nisi tecta, idest operta Scripturarum, aperiat, et
per hoc ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad eius humilitatem
fidei pietate descendat. Beda. Et bene domus Iesu tegulis contecta
describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine spiritualis
gratiae virtus invenitur. Ambrosius. Unusquisque autem aeger
petendae praedicatores salutis debet adhibere, per quos nostrae vitae
compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia, verbi caelestis
remedio reformentur. Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum
hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad
superiora erigant, quorum rursus adminiculis et attollere et humiliare
se facilis ante Iesum locetur, dominico videri dignus aspectu:
humilitatem enim respicit dominus. Augustinus de quaest. Evang. Hi
ergo a quibus deponitur, bonos doctores Ecclesiae possunt
significare; quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in
ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci. Ambrosius.
Dominus autem plenam spem resurrectionis ostendens, peccata donat
animorum, et debilitatem carnis excludit: hoc est enim totum hominem
esse curatum. Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere,
tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem
Deus resurrectio est. Lectus autem qui tolli iubetur, nihil est
aliud quam corpus humanum. Augustinus de quaest. Evang. Ut non iam
in carnalibus gaudiis tamquam in lecto requiescat infirmitas animae,
sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad domum
suam, idest requiem secretorum cordis sui. Ambrosius. Vel domum
repetere suam, hoc est ad Paradisum redire: ea enim est vera domus
quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. Merito
ergo restituitur, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, iusque
reformaret.
|
|