|
Augustinus de Cons. Evang. Post paralyticum sanatum, de
conversione publicani subiungit, dicens et post haec exiit et vidit
publicanum nomine levi, sedentem ad telonium. Ipse est Matthaeus,
qui et levi. Beda. Sed Lucas et Marcus propter honorem
Evangelistae, nomen tacent vulgatum; Matthaeus autem in sermonis
principio accusator sui factus, Matthaeum se et publicanum nominat,
ne quis a salute desperet pro immanitate peccatorum, cum ipse de
publicano in apostolum sit mutatus. Cyrillus. Publicanus enim fuerat
levi, vir avarus, effrenis erga superflua, alieni amator, (hoc enim
est publicanorum officium); sed ab ipsis officinis malitiae
detrahitur, Christo eum vocante; unde sequitur et ait illi: sequere
me. Ambrosius. Sequi iubet, non corporis gressu, sed mentis
affectu. Itaque ille verbo vocatus, propria dereliquit qui rapiebat
aliena; unde sequitur et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
Chrysostomus in Matthaeum. Ubi et vocantis virtutem et vocati
obedientiam considera. Neque enim obstitit, neque vacillavit; sed
protinus paruit, nec in propriam domum ire voluit ut suis hoc
intimaret, sicut nec piscatores. Basilius. Nec solum fenora telonii
postposuit, sed etiam contempsit pericula quae sibi ac suis accidere
poterant, dum calculos telonii dimitteret imperfectos.
Theophylactus. Et sic ab accipiente censum a transeuntibus,
Christus censum accepit: non quidem eius accipiens pecuniam, sed
totaliter eum transferens ad suum consortium. Chrysostomus. Vocatum
autem levi dominus honoravit, dum cum eo confestim epulatus est: hoc
enim maiorem praestabat fiduciam; unde sequitur et fecit ei convivium
magnum levi in domo sua. Nec solum cum eo discumbit, immo cum
pluribus; unde sequitur et erat turba multa publicanorum et aliorum qui
cum illis erant discumbentes. Convenerant enim publicani ad eum sicut
ad collegam, et hominem eiusdem officii, sed et ipse glorians de
praesentia Christi, convocavit omnes. Christus etiam quodlibet genus
remedii exhibebat, et non solum disputando et praestando sanitatis
remedia, vel etiam redarguendo aemulos, sed etiam comedendo,
nonnullos errantium corrigebat; inde nos instruens quod quodlibet opus
et tempus potest nobis utilitatem afferre. Sed nec publicanorum
participationem vitavit propter utilitatem sequentem, more medici, qui
nisi tangeret saniem, non liberaret a morbo. Ambrosius. Cum
peccatoribus enim manducando, etiam cum gentibus non prohibet nos inire
convivium. Chrysostomus. Sed tamen dominus inculpatus est inde a
Pharisaeis invidentibus et volentibus a Christo discipulos separare;
unde sequitur et murmurabant Pharisaei et Scribae dicentes ad
discipulos eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et
bibitis? Ambrosius. Serpentina vox est: hanc primam vocem serpens
emisit dicens Evae: quid dixit Deus: nolite manducare, et cetera?
Ergo patris sui venena diffundunt. Augustinus de Cons. Evang.
Videtur autem Lucas hoc aliquanto differentius ab aliis Evangelistis
commemorasse: non enim dicit tantum domino obiectum esse quod cum
publicanis et Pharisaeis manducaret et biberet, sed discipulis; quod
de ipso ac de ipsis acciperetur. Propterea enim Matthaeus et Marcus
de Christo discipulis obiectum narrant: quia quod discipuli cum
publicanis et peccatoribus manducabant, magistro magis obiciebatur,
quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, tanto melius
insinuata quanto quibusdam verbis, manente veritate variata.
Chrysostomus. Ipse autem dominus in contrarium eorum sermonem
convertit, ostendens non esse culpam cum peccatoribus conversari, sed
etiam consonum misericordiae propriae; unde sequitur et respondens
Iesus dixit ad illos: non egent medico qui sani sunt, sed qui male
habent; in quo commonet eos communis infirmitatis, et de numero
languentium eos esse ostendit; se vero medicum esse latenter subiungit
non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Gregorius Nyssenus.
Quasi dicat: adeo peccatores non abominor, quod eorum tantum gratia
veni, non ut maneant peccatores, sed ut convertantur, et boni fiant.
Augustinus de Cons. Evang. Unde addit in poenitentiam, quod ad
explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod
peccatores sunt, diligi arbitretur a Christo; cum et illa similitudo
de aegrotis bene intimet quid velit Deus vocando peccatores, tamquam
medicus aegrotos, ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salvi fiant.
Ambrosius. Sed quomodo dum iustitias dilexit, neque vidit David
iustum derelictum, si iustus derelinquitur, peccator asciscitur?
Nisi intelligas quod eos iustos dicit qui ex lege praesumant, et
Evangelii gratiam non requirant. Nemo autem iustificatur ex lege,
sed redimitur ex gratia. Non vocat ergo eos qui se iustos dicunt:
usurpatores enim iustitiae non vocantur ad gratiam: nam si gratia est
ex poenitentia, utique qui fastidit poenitentiam, abdicat gratiam.
Beda. Peccatores autem vocat eos qui sua mala attendentes, nec per
legem iustificari se posse putantes, Christi gratiae se poenitendo
subiciunt. Chrysostomus. Ironice autem dicit illos iustos, sicut
quando dicitur: ecce Adam factus est quasi unus nostrum. Quod autem
nullus erat iustus super terram, ostendit Paulus dicens: omnes
peccaverunt et egent gratia Dei. Gregorius Nyssenus. Vel dicit non
egere sanos et iustos medico, scilicet Angelos; sed male habentes et
peccatores, idest nos: quia morbum peccati incurrimus, qui in caelis
non est. Beda. Per Matthaei autem electionem fides gentium
exprimitur, qui prius mundanis inhiabant, sed nunc Christi corpus
sedula devotione conficiunt. Theophylactus. Vel publicanus est qui
principi mundi servit, et debitum carni reddit; cui gulosus reddit
escas, adulter voluptatem, et alius aliud. Cum autem viderit eum
dominus sedentem in telonio, idest non moventem se ad maiorem
nequitiam; tunc a malo erigetur et sequetur Iesum, et suscipiet in
domo animae dominum. Ambrosius. Qui autem domicilio Christum
recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur
voluptatum. Itaque libenter dominus ingreditur, et in eius recumbit
affectu. Sed rursus accendit invidia perfidorum, et futurae poenae
species praefiguratur: epulantibus enim fidelibus in regno caelorum,
perfidia ieiuna torquebitur. Beda. Vel per hoc designatur Iudaeorum
invidia, quae de gentium salute torquetur. Ambrosius. Simul etiam
ostenditur quantum sit inter aemulos legis et gratiae: quod illi qui
legem sequuntur, mentis famem patientur aeternam; qui vero verbum in
interioribus animae receperunt, alimenti caelestis et fontis ubertate
recreati, esurire et sitire non possunt. Et ideo, qui animo
ieiunabant, murmurabant.
|
|