|
Cyrillus. Postquam primum verbum acceperunt a Christo, ab aliis ad
alia se transferunt, volentes ostendere sacros discipulos, et ipsum
cum eis Iesum minime curasse de lege: unde dicitur at illi dixerunt ad
eum: quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter et observationes
faciunt, similiter et Pharisaei; tui autem edunt et bibunt? Quasi
dicant: comeditis cum publicanis et peccatoribus, cum iubeat lex
immundo non communicare; sed in excusationem praevaricationis vobis
accedit misericordia. Cur ergo non ieiunatis, ut mos est secundum
legem volentibus vivere? Sed sancti quidem idcirco ieiunant ut corpus
affligentes, quietent passiones ipsius; sed Christus non egebat
ieiunio ad perfectionem virtutis, cum tamquam Deus absolutus esset a
quolibet vinculo passionis; sed nec eius comitiva ieiunio egebat, sed
particeps gratiae eius sine ieiunio decorata virtuose conversabatur.
Quod si Christus quadraginta diebus ieiunaverat, non hoc fuit ut in
se passionem mortificaret, sed ut normam abstinentiae ostendat
carnalibus. Augustinus de Cons. Evang. Evidenter autem Lucas
alios de aliis hoc dixisse narravit; unde ergo Matthaeus dixit: tunc
accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: quare nos et Pharisaei
ieiunamus? Nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim ut quisque
poterat hoc obiecerunt. Augustinus de quaest. Evang. Est autem
duplex ieiunium: unum in tribulatione ad propitiandum Deum in
peccatis; aliud in gaudio, cum tanto minus delectant carnalia, quanto
spiritualium maior sarcina est. Interrogatus ergo dominus cur
discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit: et primo
de ieiunio tribulationis: sequitur enim quibus ipse ait: numquid
potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
Chrysostomus in Matthaeum. Quasi dicat: praesens tempus laetitiae
est et alacritatis; non igitur immiscenda sunt tristia. Cyrillus.
Salvatoris enim nostri in hoc saeculo demonstratio nihil aliud fuit
quam quaedam festivitas, intelligibiliter quasi quamdam sponsam
copulans illi nostram naturam, ut quondam sterilis fecunda fieret.
Igitur filii sponsi esse noscuntur quicumque vocati sunt ab eo per
novam et evangelicam disciplinam; non autem Scribae cum Pharisaeis,
qui solam legis umbram considerant. Augustinus de Cons. Evang.
Per hoc autem quod solus Lucas dicit non potestis filios sponsi facere
ieiunare, intelligitur eos ipsos qui loquebantur, fuisse facturos ut
lugentes ieiunarent filii sponsi, quando ipsi essent sponsum occisuri.
Cyrillus. Ubi vero concesserat filiis sponsi quod non decebat eos
laborare, tamquam qui spiritualem solemnitatem habebant, ne inter nos
annullaretur ieiunium, dispensative subiungit dicens venient autem dies
cum ablatus fuerit ab eis sponsus; tunc ieiunabunt in illis diebus.
Augustinus de quaest. Evang. Quasi dicat: tunc desolabuntur, et
in moerore et luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia
consolatoria tribuantur. Ambrosius. Vel aliter. Non hoc ieiunium
relegatur quo conficitur caro, et corporis luxuria castigatur; hoc
ieiunium nos commendat Deo. Sed non possumus ieiunare qui Christum
habemus, et Christi carnem epulamur et sanguinem. Basilius. Filii
etiam sponsi ieiunare nequeunt, hoc est animae nutrimentum non sumere,
sed vivere in omni verbo quod de ore Dei procedit. Ambrosius. Sed
qui sunt illi dies quibus nobis Christus auferetur, cum ipse dixerit:
vobiscum ero usque ad consummationem mundi? Sed nemo tibi Christum
potest auferre, nisi te illi ipse auferas. Beda. Quamdiu enim
sponsus nobiscum est, in laetitia sumus, nec ieiunare possumus nec
lugere; cum autem per peccata ille recedit, tunc indicendum est
ieiunium, et requirendus luctus. Ambrosius. Denique de animi dictum
est ieiunio, ut sequentia declarant; sequitur enim dicebat autem
similitudinem ad illos, quod nemo commissuram, idest particulam
ablatam, a vestimento novo immittit in vestimentum vetus. Appellavit
ieiunium vestimentum vetus, quod exuendum apostolus aestimavit,
dicens: spoliate vos veterem hominem cum actibus suis. In eadem
igitur forma series convenit praeceptorum, ne actus veteris et novi
hominis misceamus. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Dono
spiritus sancti percepto, genus etiam ieiunii quod fit per laetitiam
iam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrant; quod
antequam accipiant, dicit eos esse tamquam vetera vestimenta, quibus
inconvenienter pannus novus assuitur, idest aliqua particula doctrinae
quae ad novae vitae temperantiam pertinet: quia si hoc fiat, et ipsa
doctrina quodammodo scinditur, quae docet generale ieiunium non a
concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium
delectationum: cuius particulam quae ad cibos pertinet dicit non
oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impartiri: quia et
illic quasi concisio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.
Dicit etiam eos esse similes veteribus utribus; unde sequitur et nemo
mittit vinum novum in utres veteres. Ambrosius. Fragilitas humanae
conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium
comparantur. Augustinus de quaest. Evang. Veteribus autem utribus
comparantur apostoli, qui vino novo quasi spiritualibus praeceptis
facilius disrumpuntur quam contineant; unde sequitur alioquin rumpit
vinum novum utres, et ipsum effunditur et utres pereunt. Erunt autem
novi utres, cum post ascensionem accepto desiderio consolationis eius,
orando et sperando innovabuntur; unde sequitur sed novum vinum in utres
novos mittendum est, et utraque conservantur. Beda. Vino siquidem
intus reficimur, veste autem foris tegimur. Vestis ergo sunt bona
opera quae foris agimus, quibus coram hominibus lucemus; vinum fervor
fidei, spei et caritatis. Aliter. Veteres utres sunt Scribae et
Pharisaei; novus pannus et novum vinum praecepta Evangelii.
Gregorius Nyssenus. Vinum enim de novo elicitum, propter fervorem
naturalis humidi, fumosum est despumans naturali agitatione a se
materialem immunditiam. Tale vinum, novum testamentum est, quod
antiqui utres qui, propter incredulitatem inveterati sunt, non
capiunt; immo scinduntur excellentia doctrinae, necnon et gratiam
spiritus incassum fluere faciunt, quia in malevolam animam non
introibit sapientia. Beda. Sed cuicumque animae nondum innovatae,
sed in vetustate malitiae perseveranti, novorum mysteriorum sacramenta
non debent committi. Qui etiam praeceptis evangelicis praecepta legis
miscere volunt, ut Galatae, vinum novum in utres veteres mittunt.
Sequitur et nemo bibens vetus, statim vult novum; dicit enim: vetus
melius est: quia Iudaeis vitae veteris saliva imbutis, novae gratiae
praecepta sordebant: quia maiorum traditionibus commaculati dulcedinem
spiritualium verborum percipere non valebant.
|
|