|
Ambrosius in Lucam. Non solum comprehensione verborum, sed etiam
ipso usu specieque gestorum incipit hominem dominus veteris observatione
legis exuere; unde dicitur factum est autem in sabbato secundo primo,
cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas et
manducabant, confricantes eas manibus suis. Beda. Non habentes enim
discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum,
esuriebant ut homines; sed vellentes spicas inediam consolabantur:
quod est indicium austerioris vitae, non praeparatas escas, sed
simplices quaerere cibos. Theophylactus. Dicit autem in sabbato
secundo primo: quia Iudaei omnem festivitatem sabbatum nuncupabant:
requies enim dicitur sabbatum: multoties ergo contingebat in parasceve
festivitas, et vocabant parascevem sabbatum propter festum; deinde
principale sabbatum secundum primum dicebant, quasi secundum existens a
praecedentis diei festivitate. Cyrillus. Duplex enim erat festum;
et principalis festi et alterius solemnitatis sabbati. Isidorus. Vel
dicit secundo primo quia secundum erat Pascha, primum autem azymorum;
cum immolarent enim Pascha in sero, sequenti die festum azymorum
celebrabant. Quod autem ita sit, patet ex hoc quod apostoli vellebant
spicas, et manducabant: in illo namque tempore spicae flectuntur a
fructu. Epiphanius contra Haer. Die igitur sabbati visi sunt
transeuntes per segetes, et spicas edebant, ostendentes quoniam
dissolutum est vinculum sabbati, ubi magnum advenit sabbatum, hoc est
Christus, qui fecit nos quiescere ab opere delictorum nostrorum.
Cyrillus. Pharisaei autem et Scribae ignari sacrarum Scripturarum,
in unum conspiraverant, ad reprehendendum Christi discipulos; unde
sequitur quidam autem Pharisaeorum dicebant illis: quid facitis quod
non licet in sabbatis? Dic mihi tu: cum in sabbato tibi mensa
proponitur, nonne frangis panem? Quid igitur alios reprehendis?
Beda. Alii vero dicunt, ipsi domino haec fuisse obiecta; sed a
diversis et ipsi domino et discipulis potuerunt obici; et cuicumque
obiectum, ad ipsum maxime respicit. Ambrosius. Dominus autem
defensores legis arguit nescire quae legis sunt, exemplum inducens
David; unde sequitur et respondens Iesus ad eos, dixit: nec hoc
legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?
Cyrillus. Quasi dicat: cum expresse dicat lex Moysi: iudicate
iustum iudicium, nec considerabitis personam in iudicio; qualiter
increpatis discipulos, qui usque in hodiernum diem extollitis David ut
sanctum et prophetam, cum Moysi praeceptum non servaverit?
Chrysostomus in Matthaeum. Et attende, quod quandocumque domino sit
sermo pro servis, idest discipulis, servos ducit in medium, scilicet
David et sacerdotes; quando vero pro se, introducit patrem, sicut
ibi: pater meus usque modo operatur, et ego operor. Theophylactus.
Aliter autem eos reprimit cum subditur et dicebat illis, quia dominus
est filius hominis etiam sabbati; quasi dicat: ego sum dominus sabbati
tamquam dispositor, et sicut legislator potestatem habeo solvere
sabbatum: filius enim hominis vocatus est Christus, qui Dei existens
filius, miraculose dignatus est filius hominis propter homines fieri et
vocari. Chrysostomus in Matthaeum. Marcus autem de communi natura
hoc ipsum protulisse fatetur: dicebat enim: propter homines sabbatum
factum est, non homo propter sabbatum. Expedit igitur potius sabbatum
homini subici, quam hunc colla subicere sabbato. Ambrosius. Non
mediocre autem mysterium hoc est. Ager enim est hic mundus; agri
seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum; spicae
agri fructus Ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli
pascebantur, nostro se alentes profectu, et tamquam folliculis
corporum, mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum
miraculis eruebant. Beda. Spicas enim confricant: quia in illis
quos in corpus Christi volunt traicere, mortificant veterem hominem
cum actibus suis, a terrena intentione extrahendo. Ambrosius. Sed
hoc putabant Iudaei sabbato non licere; Christus autem novae gratiae
munere designabat otium legis opus gratiae: mire tamen secundo primum,
non primo secundum sabbatum dixit: quia sabbatum illud ex lege solutum
est quod erat primum; et hoc primum factum est quod secundo constitutum
est. Sabbatum igitur dicitur secundum iuxta numerum, primum iuxta
operationis gratiam: melius est enim sabbatum quo impunitas datur,
quam quo poena praescribitur. Aut hoc forte primum est in
praedestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti. Deinde
quod David cum sociis fugit, hic praefiguratus in lege Christus est,
qui cum apostolis principem mundi lateret. Quomodo autem ille
observator legis atque defensor panes et ipse manducavit, et dedit his
qui secum erant, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus; nisi ut
per illam demonstraret figuram, sacerdotalem cibum ad usum transire
populorum; sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari; sive
quod omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt? Ungimur enim in
sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spirituales.
Si autem sabbatum propter homines factum est; utilitas autem hominum
postulabat esurientem hominem, qui diu fuerit terrae fructibus
abdicatus, veteris famis vitare ieiunia: non utique lex solvitur, sed
impletur.
|
|