|
Cyrillus. Addidit dominus praedictis parabolam valde necessariam;
unde dicitur dicebat autem illis et similitudinem. Erant enim eius
discipuli futuri mundi doctores; unde decebat eos scire viam
conversationis honestae, quasi illustratam mentem habentes divino
fulgore ne caeci caecos ducerent; et ideo subdit numquid potest caecus
caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Et si contingat aliquos
hoc attingere ut aequalem virtutem docentium virtuti possideant,
sistant in mensura docentium, et illorum sequantur vestigia; unde
sequitur non est discipulus supra magistrum; perfectus autem omnis
erit, scilicet discipulus, si sit sicut magister eius; unde et
Paulus dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Christo
ergo non iudicante, cur tu iudicas? Neque enim venit iudicare
mundum, sed misereri. Theophylactus. Vel aliter. Si tu alium
iudicas, et ipse in eisdem peccas, nonne assimilaris caeco caecum
ducenti? Quomodo enim ille a te ducetur ad bonum, cum et tu pecces?
Non est enim discipulus supra magistrum. Si igitur tu peccas, qui te
magistrum et ductorem putas, ubi erit qui a te disciplinatur et
ducitur? Perfectus enim erit discipulus, si sit sicut magister eius.
Beda. Vel sensus huius sententiae pendet ex superioribus, ubi danda
eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira
contra violentum, et contra petentem avaritia caecaverit, numquid tu
mente vitiata vitium eius curare poteris? Si etiam magister
Christus, qui quasi Deus potuit suas ulcisci iniurias, maluit
persecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est quod
discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.
Augustinus de quaest. Evang. Vel quod dicit numquid potest caecus
caecum ducere? Ideo subiunxit, ut non sperarent a Levitis se
accepturos mensuram illam de qua dixit dabunt in sinum vestrum, quoniam
decimas dabant eis quos caecos dixit, quia Evangelium non tenerent;
ut illam remunerationem per discipulos domini potius plebs inciperet iam
sperare; quos imitatores suos volens ostendere, addit non est
discipulus supra magistrum. Theophylactus. Inducit autem dominus et
aliam parabolam de eodem, subdens quid autem vides festucam, idest
modicum criminis, in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo
est, idest peccatum tuum maximum, non consideras? Beda. Hoc autem
ad superiorem sensum respicit, ubi caecum a caeco duci, idest
peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit; unde dicitur aut
quomodo potes dicere fratri tuo: frater, sine eiciam festucam de oculo
tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Cyrillus. Quasi dicat:
qui gravibus obnoxius est peccatis, quae trabem vocat, qualiter damnat
eum qui pauca vel quandoque nil mali commisit? Hoc enim festuca
significat. Theophylactus. Convenit autem hoc omnibus, et maxime
doctoribus, qui subditorum cum minima peccata puniant, propria
impunita relinquunt. Propter hoc eos dominus hypocritas vocat, qui ex
hoc aliorum peccata iudicant ut iusti videantur; unde sequitur
hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut
educas festucam de oculo fratris tui. Cyrillus. Videlicet teipsum
primum mundum ostendas a magnis peccatis; consequenter consules proximo
modica committenti. Basilius. Videtur enim revera cognitio sui
ipsius gravissimum omnium: neque enim solus oculus exteriora videns
super se visu non utitur; sed et ipse noster intellectus, cum alienum
velociter coniectat peccatum, lentus est erga propriorum perceptionem
defectuum.
|
|