|
Beda. Contra hypocritam quae coeperat dominus exequitur dicens non
est enim arbor bona quae facit fructus malos, neque arbor mala faciens
fructum bonum: quasi dicat: si veram et non fictam vis habere
iustitiam, quae verbis ostentas, etiam facto compensa: quia etsi se
bonum fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala; et si
reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona.
Titus. Hoc autem audiens, non sumas inde tibi favorem inertiae:
naturaliter enim arbor movetur, tu vero libero arbitrio fungeris; et
omnis arbor sterilis ad aliquid ordinata est, tu vero factus es ad
opera virtutum. Isidorus abbas. Non ergo poenitentiam, sed
pertinaciam mali excludit: cum enim mala sit, non potest fructus bonos
producere; in virtutem vero conversa fructificat. Quod autem est
arboribus natura, hoc est nobis affectio. Etsi ergo arbor mala non
potest fructum bonum producere, poterit tamen. Chrysostomus in
Matthaeum. Quamvis autem fructus causetur ex arbore, facit tamen
notitiam arboris, eo quod arboris distinctio per fructum apparet; unde
sequitur unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Cyrillus.
Sed et vita morum uniuscuiusque erit significativa: neque enim
extrinsecis ornamentis et fictis humilitatibus, vere felicitatis
apprehenditur decor, sed et ex his quae aliquis operatur: cuius rei
exemplum ponens subdit neque enim de spinis colligunt ficus.
Ambrosius. In spinis istius mundi ficus illa reperiri non potest;
quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis
aptatur: vel quia, ut legisti: ficus dederunt grossos suos; quod
immaturus et caducus et inutilis in synagoga fructus ante praecessit:
vel quia immatura nostra vita est in corpore, matura in resurrectione:
et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae
mordent animum, mentemque adurunt, ut maturos fructus culturae
diligentis possimus adipisci. Hoc ergo ad mundum et resurrectionem;
alterum ad animam et corpus refertur, cum subditur neque de rubo
vindemiant uvam; vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae,
quae sicut uva, proxima terris corrumpitur, in superioribus
maturatur; vel quia nemo potest damnationem carnis evadere, nisi quem
Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno. Beda. Vel
spinas et rubum, saeculi curas et punctiones puto esse vitiorum; ficus
vero et uvam, dulcedinem novae conversationis et fervorem dilectionis.
Non autem de spinis ficus, neque uva de rubo colligitur: quia mens
adhuc veteris hominis consuetudine depressa similare potest, sed
fructus novi hominis ferre non potest. Sed sciendum, quod sicut ferax
palmes sepi involutus recumbit, portansque fructum spina non suum
usibus servat humanis; sic dicta vel acta malorum si quando prosunt
bonis, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis Dei consilio.
Cyrillus. Postquam autem ostendit quod ex operibus potest discerni
homo bonus et malus, sicut ex fructibus arbor; nunc idem ostendit per
aliud signum, dicens bonus homo de bono thesauro cordis sui profert
bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum. Beda. Idem est
thesaurus cordis quod radix est arboris. Qui ergo in corde thesaurum
patientiae perfectique habet amoris, optimos fructus effundens diligit
inimicum, et cetera facit quae supra edocuit; at qui thesaurum nequam
corde servat, contraria facit. Basilius. Verbi etiam conditio cor a
quo processit manifestat, evidenter ostendens dispositionem
praecordiorum nostrorum; unde sequitur ex abundantia enim cordis os
loquitur. Chrysostomus in Matthaeum. Naturalis enim consequentia
est ut cum intus abundet nequitia, effluant oretenus verba nequam:
unde cum audiveris hominem inhonesta proferentem, non tantam in eo
putes latere malitiam quanta verbis exprimitur; sed coniecta fontem
rivo esse uberiorem. Beda. Per oris etiam locutionem dominus
universa quae dicto, vel facto, vel cogitatu de corde proferimus,
insinuat; moris enim est Scripturarum, verba pro rebus ponere.
|
|