|
Beda. Ne aliquis sibi frustra blandiretur ex eo quod dictum est ex
abundantia cordis os loquitur, quasi verba solum et non magis opera
veri Christiani quaerantur, consequenter dominus adiungit quid autem
vocatis me: domine, domine, et non facitis quae dico? Quasi dicat:
quid folia rectae confessionis vos germinare iactatis, qui nullos
operis boni fructus ostenditis? Cyrillus. Convenit autem soli
supremae omnium naturae, dominationis et nomen et res. Athanasius.
Non est ergo hoc verbum hominis, sed Dei ostendentis proprium ortum a
patre: dominus enim est qui natus est a solo domino. Non timeas autem
dualitatem: non enim secundum naturam separantur. Cyrillus. Quae
autem sit utilitas in mandatorum observatione, quodve damnum accidere
possit ex inobedientia, ostendit subdens omnis qui venit ad me, et
audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit.
Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit
fundamentum supra petram. Beda. Petra erat Christus, qui fodit in
altum, qui praeceptis humilitatis terrena omnia de cordibus fidelium
eruit, ne propter commodum temporale serviant Deo. Basilius.
Ponere autem fundamentum supra petram, hoc est inniti fidei Christi,
ut immobilis perseveret in adversis, sive humanitus, sive divinitus
accidant. Beda. Vel fundamentum domus, ipsa est intentio bonae
conversationis, quod perfectus verbi auditor in adimplendis Christi
mandatis firmiter inserit. Ambrosius. Vel omnium fundamentum docet
esse virtutum obedientiam caelestium praeceptorum, per quam domus haec
nostra, non profluvio voluptatum, non nequitiae spiritualis incursu,
non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus
commoveri; unde sequitur inundatione autem facta, illisum est flumen
domui illi, et non potuit eam movere. Beda. Inundatio tribus modis
fit: vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel ipsa
mentis aut carnis inquietudine; et quantum propriis viribus homines
fidunt, inclinantur; quantum vero invictissimae illi petrae
adhaerent, etiam labefactari nequeunt. Chrysostomus in Matthaeum.
Ostendit etiam nobis dominus quod nullam parit fides utilitatem, si
foeda sit conversatio; unde sequitur qui autem audit et non facit,
similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento.
Beda. Domus Diaboli mundus, qui in maligno positus est: quam super
terram aedificat, quia obsequentes sibi de caelis ad terrena detrahit;
sine fundamento fundamentum non habet, quia non ex propria natura
subsistit; malum quippe aedificat, quia omne peccatum sine substantia
est, quod tamen, quodcumque sit, in boni natura convalescit. Quia
vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo
positum non inconvenienter accipere: sicut qui in puteo mergitur,
putei fundo retinetur; sic anima corruens, quasi in quodam fundi loco
consistit, si se in aliqua peccati mensura continet. Sed cum peccato
in quod labitur non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora
deicitur, quasi in puteo in quem cecidit, fundum non invenit quo
figatur. Ingruente autem qualibet tentatione, et vere mali et ficte
boni peiores fiunt, donec ad extremum perpetuam labantur in poenam;
unde sequitur in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et
facta est ruina domus illius magna. Potest etiam per impetum
fluminis, extremi iudicii discrimen intelligi, quando utraque domo
consummata, ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam
aeternam. Cyrillus. Vel super terram sine fundamento aedificat qui
super arenam dubietatis, quae secundum opinionem est, ponit
fundamentum spiritualis fabricae, quos paucae stillae tentationum
dissiparunt. Augustinus de Cons. Evang. Hunc autem sermonem
domini prolixum sic exorsus est Lucas, sicut et Matthaeus: uterque
enim dixit beati pauperes; deinde multa quae sequuntur in utriusque
narratione similia sunt; et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus
eadem reperitur, scilicet de homine qui aedificat supra petram, et
super arenam. Posset ergo facillime credi eumdem Lucas domini
interposuisse sermonem, aliquas tamen praetermisisse sententias quas
Matthaeus posuit, item alias posuisse quas Matthaeus non dixit; nisi
moveret quod Matthaeus in monte dicit habitum sermonem a domino
sedente, Lucas autem in loco campestri a domino stante. Non tamen
istos duos sermones longa temporis distantia separari hinc probabiliter
creditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo
narrarunt. Quamquam illud possit occurrere, in aliqua excelsiori
parte montis primo cum solis discipulis fuisse dominum, quando ex eis
illos duodecim elegit; deinde cum eis descendisse de monte, scilicet
de ipsa montis celsitudine, in campestrem locum, idest in aliquam
aequalitatem quae in latere montis erat, et multas turbas capere
poterat, atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur; ac
postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos suos, atque
illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem.
|
|