|
Ambrosius. Hic ad alia progreditur dominus; nam qui totum hominem
salvum facere disposuerat, per singula membra curabat; unde dicitur
factum est autem in alio sabbato ut intraret in synagogam, et doceret.
Beda. Sabbatis maxime curat et docet, non solum propter insinuandum
spirituale sabbatum, sed etiam propter celebriorem populi conventum.
Cyrillus. Docebat autem revera transcendentia intellectum, et quae
salutis futurae per eum reserabant audientibus semitam; deinde,
praecedente doctrina, subito divinam ostendebat virtutem; unde
sequitur et erat ibi homo, et manus eius dextera arida. Beda. Quia
vero destructionem sabbati quam in discipulis arguebant, probabili
magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando magistrum
calumniari volunt; unde sequitur observabant autem Scribae et
Pharisaei si in sabbato curaret; ut scilicet si non curet,
crudelitatis vel imbecillitatis; si curet, transgressionis vitio
arguant; unde sequitur ut invenirent unde accusarent eum. Cyrillus.
Hic enim est mos adversarii: pascit in se doloris morbum aliorum
praeconiis. Sed dominus novit omnia, et corda rimatur; unde sequitur
ipse autem sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum
aridam: surge et sta in medio. Et surgens stetit; ut forsan
incitaret ad pietatem crudelem Pharisaeum, et ipsa passio flammas
mitigaret livoris. Beda. Praeveniens autem dominus calumniam quam
sibi praeparabant, arguit eos qui praecepta legis male interpretando
etiam a bonis operibus sabbato aestimabant feriandum, cum lex a servili
opere, idest a malis, abstinere praecipiat in sabbato; unde sequitur
ait autem ad illos Iesus: interrogo vos, si licet sabbato bene facere
an male? Cyrillus. Nimis est idonea quaestio: nam si licet in
sabbato bene facere, nec aliquid obstat ut laborantes a Deo
misericordiam consequantur, desinas colligere adversus Christum
calumniam: si autem non licet in sabbato benefacere, et lex prohibet
animarum salutem, factus es legis accusator. Ipsam quoque sabbati
sanctionem si velimus discutere, ad opus pietatis introductum fuisse
reperiemus. Iussit enim in sabbato feriari: ut quiescat puer tuus et
ancilla tua, bos tuus et quodlibet pecus tuum. Qui vero bovis
miseretur et ceterorum pecorum, quomodo non miserebitur hominis gravi
morbo perplexi? Ambrosius. Lex autem in praesentibus formam
praefiguravit futurorum; in quibus utique malorum feriae sunt, non
bonorum: nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen
boni operis actus est, in Dei laudes requiescere. Augustinus de
quaest. Evang. Cum autem dominus corpus curaverit, sic
interrogavit: animam salvam facere, an perdere? Vel quia illa
miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae; vel quia ipsa
sanatio manus dexterae salutem animae significabat, quae a bonis
operibus cessans, aridam quodammodo dexteram habere videbatur; vel
animam pro homine posuit, sicut dici solet: tot animae ibi fuerunt.
Augustinus de Cons. Evang. Sed potest movere quomodo Matthaeus
dixerit quod ipsi interrogaverunt dominum, si licet curare sabbato;
cum Lucas hic illos potius a domino interrogatos esse perhibeat.
Itaque intelligendum est, quod illi prius interrogaverunt dominum, si
licet sabbato curare. Deinde intelligens cogitationes eorum, aditum
accusandi quaerentium, constituit in medio eum quem fuerat sanaturus,
et interrogavit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant.
Sequitur et circumspectis omnibus. Titus. Quasi collectis omnium
oculis, quin etiam incitata mente eorum ad considerationem negotii,
dixit homini: extende manum tuam: ego tibi mando qui creavi hominem.
Audit autem qui laesam habebat manum, et sanus fit; unde sequitur et
extendit, et restituta est sanitati manus eius. Quos autem oportebat
in miraculo stupere, augent malitiam; unde sequitur ipsi autem repleti
sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent de
Iesu. Origenes. Et, ut narrat Matthaeus, exeunt et
consiliantur, ut occidant eum. Cyrillus. Cernis, o Pharisaee,
operantem divina, ac superna maiestate liberantem languentes, et
mortem portas ex livore. Beda. Homo autem iste humanum genus
significat infecunditate boni operis arefactum pro manu in primo parente
ad pomum extensa, quam sanavit innocens manus in cruce extensa. Et
bene manus in synagoga erat arida; quia ubi maius donum scientiae, ibi
transgressor maiori subiacet culpae. Ambrosius. Audisti igitur verba
dicentis extende manum tuam. Communis ista generalisque medicina est:
et tu qui putas manum habere te sanam, cave ne avaritia vel sacrilegio
contrahatur. Extende saepius eam, ut proximum iuves, ut viduae
praesidium feras, eripias iniuriae quem vides iniuste contumeliae
subiacere; extende ad pauperem, qui te obsecrat; extende ad dominum
pro peccatis tuis: sic manus extenditur, sic manus sanatur.
|
|