|
Glossa. Insurgentibus adversarii contra Christi miracula et
doctrinam, apostolos elegit quasi defensores veritatis et testes:
quorum electioni orationem praemittit; unde dicitur factum est autem in
illis diebus, exiit in montem orare. Ambrosius. Noli insidiatrices
aperire aures, ut putes filium Dei quasi infirmum rogare, ut impetret
quod implere non possit: potestatis enim auctor, obedientiae
magister, ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Cyrillus.
Scrutemur igitur in his quae Christus egit, qualiter nos doceat
orationibus divinis insistere, semotim scilicet et secreto, nemine
vidente, amota quoque mundana sollicitudine, ut sursum ad divinae
speculationis intuitum erigatur intentio: quod designatur in hoc quod
semotim orabat Iesus in montem. Ambrosius. Ubique etiam solus
obsecrat: Dei enim consilium humana vota non capiunt; nec quisquam
interiorum potest esse particeps Christi. Non autem omnis qui orat,
ascendit in montem, sed qui orat a terrenis ad superiora progrediens;
sed non ille qui de saeculi divitiis aut de honore sollicitus est.
Omnes sublimes in montem ascendunt: quare in Evangelio invenies solos
in montem cum domino ascendisse discipulos. Species autem tibi,
Christiane, datur; forma praescribitur quam debeas aemulari, cum
sequitur et erat pernoctans in oratione Dei. Quid enim te pro salute
tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat?
Chrysostomus. Exurge igitur et tu tempore noctis. Purior est enim
tunc temporis anima; ipsae tenebrae, silentium nimium possunt
sufficienter ad compunctionem perducere. Ceterum si ipsum quoque
caelum inspicias punctatum stellis, quasi infinitis luminibus; si
consideres quod qui per diem saltant iniurianturque, hi tunc nihil, a
mortuis discrepant; detestaberis quemlibet ausum humanum. Haec omnia
sufficiunt ad animam erigendam: tunc non vexat inanis gloria, non
acedia, non concitatio occupat; non sic ignis ferri sequestrat
rubiginem, velut nocturna oratio aeruginem peccatorum. Quem de die
solis aestus perussit, nocte refrigeratur. Quemlibet rorem superant
nocturnae lacrymae; et contra concupiscentiam valent, et quemlibet
timorem. Si vero praedicto rore non foveatur, homo arescit sub die.
Quapropter licet non multum ores, semel ora vigilando, et sufficit:
ostende quod non solum ad corpus nox pertinet, sed etiam ad animam.
Ambrosius. Quid autem te facere convenit cum vis aliquod officium
pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos prius oravit?
Sequitur enim et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et
elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit; quos scilicet
ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei
destinavit. Simul adverte caeleste consilium: non sapientes aliquos,
non divites, non nobiles, sed piscatores et publicanos, quos
dirigeret, elegit; ne divitiis aut potentiae nobilitatisque
auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam videretur; ut veritatis
ratio, non disputationis gratia praevaleret. Cyrillus. Attende
autem maximam Evangelistae sedulitatem; non solum dicit electos fuisse
sacros apostolos, immo nominatim eos enumerat, ne quisquam audeat
alios inscribere apostolorum catalogo. Simonem quem cognominavit
Petrum, et Andream fratrem eius. Beda. Non modo primum eum
cognominavit, sed longe prius; cum ab Andrea adducto dicitur: tu
vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas
nomina apostolorum enumerare, cum necesse haberet Petrum dicere,
breviter voluit innuere quod non hoc antea cognominaretur, sed ita
dominus cognominaverit. Eusebius. Secunda autem combinatio est
Iacobi et Ioannis; unde sequitur Iacobum et Ioannem; ambos
scilicet filios Zebedaei, qui etiam piscatores fuerunt. Post hos
autem dicit Philippum et Bartholomaeum. Philippum dicit Ioannes
fuisse de Bethsaida, concivem Andreae et Petri; ipse quoque
Bartholomaeus, vir simplex et expers scientiae mundanae et
amaritudinis. Matthaeus vero ex his qui prius census exigebant vocatus
est, de quo subdit Matthaeum et Thomam. Beda. Matthaeus compari
suo Thomae in ordine, humilitatis causa se supponit, cum a ceteris
Evangelistis praelatus sit. Sequitur Iacobum Alphaei et Simonem,
qui vocatur Zelotes. Glossa. Quia scilicet fuit de Cana
Galilaeae, qui interpretatur zelus, quod additur ad differentiam
Simonis Petri. Sequitur Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem qui
fuit proditor. Augustinus de Cons. Evang. In nomine Iudae
Iacobi Lucas videtur discrepare a Matthaeo, qui eum Thaddaeum
appellat. Sed quis unquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum
hominem vocari? Eligitur autem Iudas proditor, non per
imprudentiam, sed per providentiam: susceperat quidem hominis
fragilitatem, et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae:
voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio proditus moderate feras,
tuum errasse iudicium, periisse beneficium. Beda. Mystice autem
mons in quo apostolos elegit, altitudinem designat iustitiae, qua
instituendi erant, et eam praedicaturi: sic et lex in monte data
fuit. Cyrillus. Quod si libet interpretationem apostolicorum nominum
scire, scito quia Petrus dicitur dissolvens vel agnoscens; Andreas
decora potentia vel respondens; Iacobus autem supplantator doloris;
Ioannes domini gratia; Matthaeus donatus; Philippus os magnum vel
orificium lampadis; Bartholomaeus filius aquas suspendentis; Thomas
abyssus, vel geminus; Iacobus Alphaei supplantator gressus vitae;
Iudas confessio, et Simon obedientia.
|
|