|
Cyrillus. Celebrata ordinatione apostolorum, pluribus congregatis et
de regione Iudaeorum, nec non a maritima Tyri et Sidonis, qui erant
idololatrae, constituit eos totius orbis doctores, utpote qui
evocarent Iudaeos a legis servitute cultores autem Daemonum ab errore
gentili ad veritatis cognitionem; unde dicitur et descendens de monte
cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et
multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima.
Beda. Non a proximo mari Galilaeae maritima dicit, quia hoc non
miraculi loco poneretur; sed a mari magno cognominatur, in quo etiam
Tyrus et Sidon comprehendi poterant; de quibus sequitur et Tyri et
Sidonis; quae quia civitates gentium sunt, consulto nominatim
ponuntur, ut quanta sit fama virtusque salvatoris intimetur, quae
exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates
accersierat; unde sequitur qui venerant ut audirent eum.
Theophylactus. Hoc est ad animarum medelam; et sanarentur a
languoribus suis, hoc est ad medelam eorum corporum. Cyrillus.
Postquam autem sacros publicavit apostolos, plurima et ardua fecit
miracula: ut qui convenerant Iudaei et gentiles, scirent eos
decoratos esse a Christo dignitate apostolatus; et quod ipse non erat
sicut unus aliorum hominum, magis autem Deus, ut verbum incarnatum;
unde sequitur et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo
exibat et sanabat omnes. Neque enim alienam virtutem accipiebat
Christus: sed cum naturaliter esset Deus, propriam virtutem super
infirmos emittens sanabat omnes. Ambrosius. Adverte autem omnia
diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, ac descendat ad
turbas; quomodo eum turba non sequitur ad excelsa; denique ubi
descendit, invenit infirmos: in excelsis enim infirmi esse non
possunt. Beda. Raro hoc quoque uspiam vel turbas dominum ad altiora
sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari; sed extincta
febre libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim quemquam ad
culmen subire virtutum. Turba autem quae dominum tangere potuit,
spiritus illius virtute sanatur ut supra leprosus domino tangente
mundatur. Tactus ergo salvatoris opus est salutis, quem tangere est
fideliter in eum credere a quo tangi est eius munere sanari.
|
|