|
Cyrillus. Post apostolorum ordinationem, ad evangelicae vitae
novitatem salvator suos discipulos rectificavit. Ambrosius.
Divinitatis autem prompturus oracula, incipit esse sublimior; etsi in
humili stabat, tamen oculos elevavit; unde dicitur et ipse elevatis
oculis. Quid est levare oculos nisi interius lumen aperire? Beda.
Et quamvis generaliter omnibus loquatur, specialius tamen oculos in
discipulos levat; sequitur enim in discipulos suos: ut his qui verbum
intenta cordis aure percipiunt, latius saporis intimi lumen aperiat.
Ambrosius. Quatuor autem tantum beatitudines Lucas posuit, octo
vero Matthaeus; sed in istis octo illae sunt quatuor, et in istis
quatuor illae octo. Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est
cardinales; ille in illis octo mysticum ordinem reseravit: sicut enim
spei nostrae octava perfectio est, ita octava summa virtutum est.
Primam autem beatitudinem paupertatis uterque Evangelista posuit:
ordine enim prima est, et parens quaedam virtutum: quia qui
contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest
quisquam meritum regni caelestis adipisci qui a mundi cupiditate pressus
emergendi non habet facultatem; unde sequitur dicebat: beati
pauperes. Chrysostomus. In Evangelio quidem quod est secundum
Matthaeum, beatos fieri dixit pauperes spiritu, ut intelligamus esse
pauperem spiritu, habentem intellectum modestum, et quodammodo
remissum: unde dicit salvator: discite a me, quia mitis sum et
humilis corde. Hic autem beatos asserit pauperes, non addito
spiritu, pauperes appellans divitias contemnentes: decebat enim ut cum
praenuntiaturi essent salutiferi Evangelii dogma, mentem non gererent
cupidam, sed promptum affectum haberent erga maiora. Basilius. Non
autem omnis quem paupertas premit, beatus est, sed qui Christi
praeceptum mundanis praetulerit opibus. Plures enim pauperes sunt in
substantia, avarissimi tamen secundum affectum; quos non salvat
paupertas, sed affectus damnat. Nihil enim involuntarium
beatificabile est, eo quod omnis virtus libero designatur arbitrio.
Beatus ergo pauper, quasi Christi discipulus, qui pro nobis
paupertatem sustinuit: nam ipse dominus quodlibet opus implevit quod ad
beatitudinem ducit, se praebens exemplar discentibus. Eusebius. Sed
cum caeleste regnum in multis gradibus bonorum consideretur, primus
gradus scandentium est eorum qui divino intuitu colunt paupertatem;
tales autem fecit eos qui primo facti sunt eius discipuli: ob hoc in
eorum persona dicit quia vestrum est regnum Dei; quasi demonstrative
hoc proferens ad praesentes, ad quos etiam oculos elevavit.
Chrysostomus. Postquam igitur mandavit paupertatem colere, ea quae
consequuntur inopiam coronat honoribus. Contingit autem paupertatem
colentes, necessariorum incurrere defectum, et vix acquirere victum;
idcirco non sinit discipulos pusillanimes super hoc fieri, dicens beati
qui nunc esuritis. Beda. Idest, beati qui castigatis corpus vestrum
et servituti subicitis, qui in fame et siti verbo operam datis: quia
caelestium tunc gaudiorum habebitis ubertate perfrui. Gregorius
Nyssenus. Altius autem, sicut secundum sensibilem escam
diversificatur participantium appetitus ad comestibilium species, sic
et in cibo animae, ab his quidem opinabile, ab his autem appetitur
quod naturaliter est bonum: unde hic secundum Matthaeum beatificantur
qui iustitiam loco cibi et potus reputant; non, inquam,
particularem, sed universalem virtutem, quam qui esurit beatificandum
dicit. Beda. Apertissime nos instruens nunquam nos satis iustos
aestimare debere, sed quotidianum iustitiae semper amare profectum; ad
cuius perfectam saturitatem non in hoc saeculo, sed in futuro possumus
pervenire, ut Psalmista ostendit dicens: satiabor cum manifestabitur
gloria tua; unde sequitur quia saturabimini. Gregorius Nyssenus.
Avidis enim iustitiae, desideratorum copiam spondet. Nihil enim
eorum quae secundum voluptatem in vita quaeruntur satiat inquirentes;
solum autem virtutis studium subsequitur praemium quod indeficiens
gaudium inserit animae. Cyrillus. Consequitur autem inopiam non
solum defectus rerum ad delectationes facientium, sed etiam depressus
vultus propter moestitiam; unde sequitur beati qui nunc fletis.
Beatificat flentes, non eos qui simpliciter ab oculis lacrymas
emittunt: commune enim est hoc tam fidelibus quam infidelibus, si quid
tristium accidat. Magis autem illos beatos asserit qui levem vitam et
implicitam carnalibus voluptatibus deditam vitant, refutantes
delicias, et pene lacrymantes propter odium mundanorum.
Chrysostomus. Magnum quid vero secundum Deum tristitia est, et
impetrat poenitentiam in salutem; unde Paulus, cum non haberet suos
defectus flere, pro alienis lugebat. Talis luctus est alacritatis
materia: unde sequitur quia ridebitis. Etenim si nihil prosumus his
pro quibus flemus, tamen proficimus nobismetipsis: nam qui sic aliena
deflet, multo magis non praeteribit inflebiliter sua delicta; magis
autem nec facile labetur in scelus. Non dissolvamur in hac brevi
vita, ne suspiremus in infinita: non quaeramus delicias, a quibus
manat luctus et dolor nimius; sed tristemur tristitia, quae germinat
veniam. Est etiam dominum saepius reperire lugentem, ridentem
nequaquam. Basilius. Promittit autem flentibus risum, non quidem
emissum per mandibulas sonum, sed meram et impermixtam cuilibet
tristitiae alacritatem. Beda. Qui ergo propter divitias hereditatis
Christi, propter panem vitae aeternae, propter spem caelestium
gaudiorum, fletus, esuriem, paupertatemque pati desiderat, beatus
est; multo autem beatior qui has virtutes inter adversa servare non
trepidat; unde sequitur beati eritis cum vos oderint homines: licet
enim homines odiant corde nefando dilectum cor Christo laedere
nequeunt. Sequitur et cum separaverint vos. Separent, et a synagoga
expellant: Christus invenit et confirmat. Sequitur et
exprobraverint. Exprobrent nomen crucifixi: ipse commortuos sibi
conresuscitat, et consedere facit in caelestibus. Sequitur et
eiecerint nomen vestrum tamquam malum: ubi nomen Christianorum
significat, quod a gentilibus Iudaeisque saepissime quantum ad ipsos
memoriae abrasum, et ab hominibus est abiectum, nulla existente causa
odii, nisi propter filium hominis; qui scilicet credentes nomen
Christi, suum cognomen facere voluerunt. Docet ergo eos ab hominibus
insectandos, sed ultra homines esse beandos; unde sequitur gaudete in
illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.
Chrysostomus. Multum et paucum mensuratur dignitate proferentis.
Quaeramus igitur: quis multam promisit mercedem? Si quidem propheta
vel apostolus, velut homo paucum esse multum existimavit; nunc autem
dominus, qui possidet perennes thesauros, et opes quae quemlibet
intellectum transcendunt, multam pollicitus est mercedem. Basilius.
Rursus, magnum aliquando absolutam habet intentionem; sicut magnum
est caelum, et magna est terra; aliquando vero ad aliquid habet
relationem: ut magnus equus et bos in comparatione similium. Sic
arbitror multam fore mercedem repositam patientibus opprobria propter
Christum, non tamquam comparatam ad ea quae penes nos sunt, sed in se
multam existentem, et tamquam a Deo donatam. Damascenus. Illa
etiam quae mensurari vel numerari possunt, determinate ingeruntur;
quod autem ex quadam excellentia omnem transcendit mensuram et numerum,
indeterminate dicitur magnum et multum: puta quando dicimus multam esse
Dei misericordiam. Eusebius. Deinde muniens discipulos ad pugnam
adversariorum, quam passuri erant per totum orbem praedicantes, subdit
secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Ambrosius. Quia
prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. Beda.
Quia vera dicentes solent persecutionem pati; nec tamen ideo prophetae
antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt.
Ambrosius. In hoc ergo quod dicit beati pauperes, habes
temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, illecebrosa
non quaerit. Beati qui esuritis: habes iustitiam: qui enim esurienti
compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia
eius manet in aeternum. Beati qui nunc fletis; habes prudentiam,
cuius est flere quotidiana, et ea quae aeterna sunt quaerere. Beati
eritis cum vos oderint homines: habes fortitudinem; sed eam quae non
odium meretur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex fide. Sic
enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas,
divinam sequaris. Ergo temperantia cordis habet munditiam, iustitia
misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo. Connexae
sibi sunt et concatenatae virtutes, ut qui unam habet, plures habere
videatur: et sanctis una competit virtus; sed eius quae fuerit
uberior, uberius est praemium. Quanta hospitalitas in Abraham,
quanta humilitas? Sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit
principatum. Ergo unicuique plura praemia, quia plurima incentiva
virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in praemio
redundantius.
|
|