|
Cyrillus. Praedicto, quod paupertas propter Deum causa sit
cuiuslibet boni, et quod esurire et flere non vacabit mercede
sanctorum, transfert sermonem ad apposita, et innuit ipsa damnationis
et supplicii fore materiam; unde dicitur verumtamen vae vobis
divitibus, qui habetis consolationem vestram. Cyrillus. Haec enim
dictio vae semper in Scripturis dicitur his qui non possunt evadere a
futuro supplicio. Ambrosius. Licet autem in pecuniariis copiis multa
sint lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt incentiva virtutum;
quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio
pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habent
divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae caelestis
auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior est qui prompto
largitur affectu, ita criminosior dives est qui de eo referre gratiam
Deo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu
abscondere. Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et
quamquam nulla poena gravior sit quam successorum profutura compendiis
anxio timore servare, tamen quoniam avaritiae desideria congerendi
quadam voluptate pascuntur, qui consolationem vitae praesentis
habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt. Possumus tamen hic
divitem intelligere populum Iudaeorum, vel haereticos, vel certe
Pharisaeos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae
patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros
inutiles condiderunt. Sequitur vae vobis qui saturati estis, quia
esurietis. Beda. Dives ille purpuratus saturabatur, epulans
quotidie splendide; sed dirum vae sustinebat esuriens, quando de
Lazari, quem despexerat, digito guttam aquae quaerebat. Basilius.
Quod autem necessaria sit abstinentiae ratio, palam est ex eo quod
apostolus eam inter fructus spiritus enumeravit. Subiectio enim
corporis per nihil aliud sic obtinetur, sicut per abstinentiam; qua
sicut quodam freno decet compescere iuventutis fervorem. Est igitur
abstinentia interemptio criminis, amotio passionum, vitae spiritualis
initium, obtundens in se illecebrarum aculeum. Ne autem coincidentia
fiat cum inimicis Dei, decet accipi quodlibet cum exigit tempus, ad
ostendendum quod mundis omnia munda; procedendo quidem ad necessaria
vitae, abstinendo autem omnino ab his quae faciunt ad voluptatem.
Attamen nec eamdem horam sibi cunctos sancire possibile, nec modum,
nec mensuram. Sit autem communis intentio non expectare repletionem;
replere namque ventrem, ipsum quoque corpus inutile facit erga proprias
operationes, somnolentum, et ad nocumenta dispositum. Beda.
Aliter. Si beati sunt illi qui iustitiae semper esuriunt opera,
infelices e contra aestimandi sunt qui sibi in desideriis placentes,
nullam veri boni famem patiuntur. Sequitur vae vobis qui ridetis
nunc, quia lugebitis et flebitis. Basilius. Cum dominus ridentes
nunc arguat, palam est quod numquam erit fideli tempus risus; et
praecipue in tanta multitudine eorum qui in peccato moriuntur, pro
quibus oportet lugere. Superfluus autem risus est immoderantiae
signum, et effrenis animae motus; sed usque ad vultus iucunditatem
exprimere passionem animae non dedecet. Chrysostomus. Dic autem mihi
cur concuteris et defluis qui debes assistere terribili iudicio, et
ponere rationem de omnibus hic operatis? Beda. Quia vero ipsa
peccati nutrix adulatio, sicut oleum flammis, sic in culpa ardentibus
solita est ministrare fomentum, subdit vae cum benedixerint vobis omnes
homines. Chrysostomus. Non autem contrarium est quod hic dicitur ei
quod alibi dominus dicit: luceat lux vestra coram hominibus, ut
scilicet manifestemus bene agere ad gloriam Dei, non ad propriam.
Perniciosum enim quid est inanis gloria: et inde sumit ortum iniquitas
atque desperatio, et mater malorum avaritia. Quod si viam quaeris
divertendi ab hoc, dirigas aspectum semper ad Deum, et esto contentus
ea quae apud eum est gloria: nam si in qualibet facultate doctiores
eligere oportet in arbitros, quomodo virtutis experimentum pluribus
credis, non autem illi qui prae omnibus eam novit, et dare et coronare
potest? A quo si gloriam cupis, vita laudem humanam: de nullo enim
alio magis consuevimus admirari quam de respuente gloriam. Quod si
nos, multo magis dominus omnium. Deinde illud consideres, quod
hominum gloria celeriter deficit, quia per cursum temporis oblivioni
traditur. Sequitur secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres
eorum. Beda. Pseudoprophetae significantur, eo quod ad captandum
vulgi favorem futura praeloqui conentur. Itaque dominus in monte
beatitudines solummodo proborum, in campo vero etiam vae describit
reproborum: quia rudes adhuc auditores necesse est terroribus ad bona
compelli, perfectos autem satis est praemiis invitari. Ambrosius.
Et attende quod Matthaeus, praemiis ad virtutem et fidem populos
provocavit; hic autem etiam a criminibus atque peccatis futurorum
suppliciorum denuntiatione deterruit.
|
|