|
Beda. Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possent, nunc
qualiter cum eisdem inimicis agere debeant ostendit, dicens sed vobis
dico qui auditis. Ambrosius. Non otiose plurimorum factorum
caelestium enumeratione progressus ad hunc locum serius venit, ut
populus divinis miraculis roboratus ultra legis tramitem virtutum
vestigiis progredi edoceretur. Denique inter tria maxima, spem,
fidem et caritatem, maior est caritas, quae ordinatur cum dicitur
diligite inimicos vestros. Basilius. Inimici quidem proprium est
obesse et insidiari. Omnis igitur qui qualitercumque nocet alicui,
dicitur inimicus. Cyrillus. Conveniens autem erat huiusmodi
conversatio doctoribus sanctis, qui praedicaturi erant ubique terrarum
salutarem sermonem; quos si contingeret velle recipere de
persequentibus vindictam, omisissent eos ad cognitionem veritatis
vocare. Chrysostomus in Matthaeum. Non autem dicit: ne odio
habeas; sed: diligas; neque simpliciter mandavit diligere, sed etiam
benefacere; unde sequitur benefacite his qui oderunt vos. Basilius.
Verum quia homo ex corpore consistit et anima, secundum animam quidem
benefaciemus, huiusmodi arguentes et commonentes eos, et omnino ad
conversionem manuducentes; secundum corpus autem benefacientes eis in
necessariis victui. Sequitur benedicite maledicentibus vobis. Qui
enim percutiunt proprias animas, digni sunt lacrymis et fletibus, non
maledictionibus. Nihil enim detestabilius est anima maledica, nec
immundius lingua quae maledictiones effert. Homo es; aspidum venena
non evomas, nec vertaris in belluam. Est tibi datum os, non ut
mordeas, sed ut aliorum vulnera sanes. Inimicos autem mandavit nobis
annumerare gradui amicorum, non quorumcumque, sed praecipuorum, pro
quibus orare solemus; unde sequitur orate pro persequentibus vos.
Plerique autem e contra procumbentes, et fronte super terram
percutientes, et manus expandentes, non pro suis criminibus orant
Deum, sed adversus inimicos; quod nihil aliud est quam seipsum
transfodere. Cum eum qui prohibuit contra inimicos orare, precaris ut
te maledicentem inimicis exaudiat, quomodo possibile est audiri,
quando provocas exauditurum, verberando inimicum coram rege, etsi non
manibus, verbis tamen? Quid facis, homo? Stas ut veniam impetres
peccatorum, et imples os amaritudine. Mitigationum est tempus,
orationis et gemitus, non furoris. Beda. Sed merito movetur
quaestio, quomodo in prophetis inveniuntur multae imprecationes
adversus inimicos. Ubi videndum est, quia prophetae per imprecationem
quid esset futurum cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu
praevidentis. Cyrillus. Vetus autem lex mandabat non offendere
alios; vel si prius fuerimus laesi, non ultra proportiones laedentium
iras protendere; sed perfectio legis in Christo est, et in suis
mandatis; unde sequitur et qui te percutit in maxillam, praebe ei et
alteram. Chrysostomus in Matthaeum. Nam et medici cum calce
feriuntur ab insanis, tunc maxime miserentur eis, et accingunt se ad
eorum remedia. Tu quoque similem habeas coniecturam erga
persequentes: ipsi namque sunt qui praecipue infirmantur; nec prius
desistamus quam totam amaritudinem evomuerint; tunc uberes gratias
agent tibi, et ipse Deus te coronabit, eo quod fratrem tuum in
pessima aegritudine liberasti. Basilius. Fere autem cuncti contra
hoc mandatum procedimus; et praesertim potentes vel principes, non
solum si passi fuerint contumelias, sed et si praestita eis non sit
reverentia, adversarios reputantes quicumque eos minus reveriti sunt
quam se reputaverunt dignos. Est autem magna infamia principis esse
promptum ad vindictam: nam et qualiter alium docebit nil mali pro malo
rependere, qui nocenti retribuere satagit? Cyrillus. Vult autem
dominus insuper esse contemptorem rerum; unde sequitur et ab eo qui
aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere: haec est enim
virtus animae quae omnino aversa est a passione cupiditatis divitiarum.
Decet enim eum qui pius est et oblivisci malorum, ut et ea quibus
caros amicos iuvamus, persequentibus conferamus. Chrysostomus in
Matthaeum. Non autem dixit: fer humiliter iniuriantis impetum;
sed: procedas per sapientiam, et ulterius te disponas ad patiendum
quae ille cupiat facere, superans insolentiam eius ubertate
prudentiae, ut habito pudore in excellenti patientia tua discedat.
Sed dicet aliquis: quomodo potest hoc fieri? Cum videris Deum
factum hominem, tot passum pro te, adhuc quaeris et dubitas quomodo
possibile sit nequitiis ignoscere conservorum? Quis tale passus est
quale dominus tuus dum ligaretur, flagellaretur, sputa perferens,
mortem patiens? Unde sequitur omni autem petenti te tribue.
Augustinus de Serm. Dom. Non dicit: omnia petenti; sed ut id des
quod iuste et honeste potes, idest quod nec tibi, nec alteri noceat,
quantum sciri aut credi ab homine potest; et cui iuste negaveris quod
petit, indicanda est iustitia; et aliquando melius aliquid tribues,
cum petentem iniusta correxeris. Chrysostomus. In hoc tamen peccamus
non modicum, non solum non dando petentibus, sed et eos increpando.
Cur, inquis, non laborat? Cur otiosus alitur? Dic mihi: et tu
laborando possides? Sed et si laboras, ad hoc laboras ut vituperes
alium? Propter unicum panem et tunicam appellas cupidum. Nihil
tribuis? Nec convicieris. Cur nec tu misereris, et volentibus
dissuades? Si cunctis indifferenter erogaverimus, semper
miserebimur. Quia enim Abraham cunctos recipiebat, recepit et
Angelos. Nam etsi homicida sit et praedo, nonne tibi dignus videtur
panis habendi? Non igitur simus severi aliorum censores, ne nos
quoque exquisite iudicemur. Sequitur et qui aufert quae tua sunt, ne
repetas. Chrysostomus. A Deo percipimus omnia; quod autem dicimus
meum et tuum, nuda tantum sunt verba: si namque domum tuam asseris,
emisisti verbum carens subsistentia rei: nam et aer et solum et
caementum creatoris sunt, tu etiam ipse qui domum construxisti: sed et
si tuus sit usus dubitatur, non solum propter mortem, sed etiam
propter rerum eventus. Anima tua non possidetur a te, et quo pacto
tuae reputabuntur opes? Vult autem Deus tua fore quae tibi pro
fratribus credita sunt; fient autem tua, si pro aliis dispensaveris;
si vero tibi affluenter expenderis, quae sunt tua iam facta sunt
aliena. Sed propter nefandam opum cupidinem homines in curiis
conrixantur; contra quod Christus ait et qui aufert quae tua sunt, ne
repetas. Augustinus de Serm. Dom. Quod de veste, domo, fundo,
iumento, et generaliter omni pecunia dicit. Non autem Christianum
oportet sic possidere servum quomodo equum aut argentum. Servus si
honestius a te regeretur quam ab illo qui eum tibi cupit auferre;
nescio utrum quisquam dicere audeat eum debere contemni.
Chrysostomus. Est autem nobis insita lex naturalis, per quam
dignoscimus quid sit virtus et vitium; unde sequitur et prout vultis ut
faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Non ait:
quaecumque non vultis ut faciant, nec vos faciatis: cum enim duae sint
viae quae ducunt ad virtutem, scilicet abstinentia mali, et operatio
boni, hanc ponit, per istam et illam significans. Et si quidem
dixisset: ut sitis homines, diligite bestias, esset mandatum
difficile; si vero homines diligere iussit, ad quod naturalis monitio
est, quam difficultatem res continet, quam leones et lupi servant, in
quibus naturalis cognatio amicitiam cogit? Ostenditur igitur quod
Christus nihil statuit nostram transcendens naturam; sed quod dudum
inseruit conscientiae nostrae, docet; ut propria voluntas pro lege sit
tibi; ut si vis bene tibi, bene facias alii; si vis ut alius tui
misereatur, proximi miserearis.
|
|