|
Chrysostomus. Dixerat dominus diligendos esse inimicos. Ne autem
putares hyperbolice esse dictum, aestimans solum ad terrorem eis dici,
adicit rationem, dicens et si diligitis eos qui vos diligunt, quae
vobis est gratia? Plures quidem causae sunt quae dilectiones
constituunt; dilectio vero spiritualis universas praecellit; nihil
enim terrenum eam parit; non utilitas, non beneficium, non natura,
non tempus, sed de caelo descendit. Quid autem miraris si non indiget
beneficio ut consistat, quando nec ex casu malorum pervertitur? Pater
quidem passus iniurias, rumpit foedus amoris; coniux post iurgia virum
relinquit; filius si longaevum videat patrem, gravatur: at Paulus
ibat ad lapidantes, benefacturus eis; Moyses lapidatur a Iudaeis,
et orat pro eis. Veneremur itaque spirituales amicitias, quia sunt
insolubiles. Unde arguens volentes pigrescere, subdit, nam et
peccatores diligentes se diligunt; quasi dicat: quia volo vos his
amplius aliquid possidere, non moneo solum amicos diligere, sed etiam
inimicos. Benefacientibus etiam benefacere commune est omnibus.
Ostendit autem se parum plus petere quam sit moris peccatorum, qui
benefaciunt amicis; unde sequitur et si benefacitis his qui vobis
benefaciunt, quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc
faciunt. Beda. Non solum autem dilectionem vel beneficium
peccatorum, quasi infructuosa redarguit, sed etiam mutuum; unde
sequitur et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae
gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, idest
mutuantur, ut recipiant aequalia. Ambrosius. In tres autem partes
philosophia sibi videtur divisisse iustitiam: unam in Deum, quae
pietas vocatur; alteram in parentes vel reliquum genus humanum;
tertiam in mortuos, ut his exequiarum iura solvantur. At dominus,
legis oraculum ac prophetiae fastigium supergressus, in eos quoque qui
laeserunt, pietatis correxit officium, cum subdit verumtamen diligite
inimicos vestros. Chrysostomus in Genesim. In quo plus tibi quam
illi conferes: ille enim diligitur a conservo, tu vero efficieris
similis Deo. Est autem maximae virtutis quando nocere volentes
beneficiis complectimur; unde subditur et benefacite. Sicut enim
fornacem succensam aqua proiecta extinguit, sic iram ratio cum
lenitate: quod enim est aqua igni, hoc est irae humilitas et
mansuetudo. Et sicut non extinguitur ignis per ignem, sic nec ira per
iram mitigatur. Gregorius Nyssenus. Debet autem homo vitare
damnosam sollicitudinem, ne quaerat ab inope divitiarum augmenta,
aeris et auri metallorum sterilium exigens fructum; unde subdit et
mutuum date, nihil inde sperantes. Malignam fenorum excogitationem si
quis appellet furtum et homicidium, non peccabit: nam quid refert
suffosso pariete quemquam erepta possidere, ac fenorum necessitate
possidere illicita? Basilius. Talis autem avaritiae species,
Graece tocos idest partus, Latine fenus, quasi fetus propter mali
fecunditatem, ut arbitror, appellatur. Aut fortasse partus dicitur
propter partus dolores, quos animis eorum qui mutuo ad usuram
acceperunt, inducere solet. Animalia temporis progressu nascuntur,
adolescunt et pariunt; at fenus statim cum oritur parere incipit.
Animalia quae citius pariunt, citius parere cessant: sed avarorum
pecunia simul cum omni tempore adaugetur. Animalia ubi pariendi vim ad
sobolem suam transtulerunt, ipsa parere cessant; at feneratorum
pecuniae et novas pariunt, et veteres renovant. Nullus itaque
mortiferam hanc bestiam attendet. Sed magna, inquis, o pauper,
necessitas, et utilitas est ut mutuum sumam. Et quaenam haec est
utilitas? Rursum veniet tibi paupertas, et eadem cum accessione
necessitas. Meditare iam unde restituas. Unde tibi pecuniae intantum
multiplicabuntur ut et sufficiant ad usus necessitatem, et ad
restitutionem? Verum ais: quomodo igitur me enutriam nisi fenus
accipiam? Mille sunt victus parandi solertiae. Manus habes,
labora, servi, tandem mendica: omnia tibi tolerabiliora sunt quam
pecuniam ad usuram sumere. Ceterum dives ait: quale illud est mutuum
cui nulla retributionis spes adiuncta est? Considera vim dicti, et
legislatoris admiraberis humanitatem. Cum pauperi dare voles propter
dominum, idem et donum est et mutuum: donum quidem, quia non speras
receptionem; mutuum vero, propter domini magnificentiam, qui paucis
per pauperem acceptis, magna pro ipsis reddet; unde sequitur et erit
merces vestra multa. Non vis universorum dominum obnoxium tibi ipsi
habere ad persolvendum? Aut si quis in urbe dives promittat se tibi
pro alio exsoluturum, fideiussionem ipsius accipies, Deum autem pro
pauperibus persolutorem non admittes? Chrysostomus. Attende mutui
naturam mirabilem: alius recipit, et alius obligat se pro debitis,
centuplum in praesenti reddens, in futuro vero vitam aeternam.
Ambrosius. Quanta misericordiae merces qui filiis divinae
misericordiae asciscitur? Sequitur enim et eritis filii altissimi.
Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam. Late patet
benignitas Dei: super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra
proventus. Sequitur quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Beda. Vel temporalia bona largiendo, vel caelestia dona singulari
gratia inspirando. Cyrillus. Magnum est ergo praeconium pietatis:
reddit enim haec virtus nos Deo conformes, et quasi quaedam signa
sublimis naturae nostris imprimit animabus; unde sequitur estote ergo
misericordes sicut et pater vester misericors est. Athanasius. Ut
scilicet aspicientes beneficia eius, bona quae facimus, non hominum,
sed eius intuitu faciamus; quatenus a Deo, non ab hominibus praemia
consequamur.
|
|