|
Ambrosius. Addidit dominus non temere iudicandum, ne tui conscius
ipse delicti in alterum cogaris ferre sententiam: unde dicit nolite
iudicare. Chrysostomus in Matthaeum. Non iudices praecedentes te,
idest qui discipulus es magistrum, peccator innocentem; quos non
oportet increpare, sed monere, et caritative corrigere: nec etiam
iudicandum est in incertis et qualibuscumque, quae nec similitudinem
habent peccati, aut quae non sunt gravia, sive prohibita. Cyrillus.
Sedat ergo hic pessimam passionem nostrarum conscientiarum, contemptus
principium: quamvis enim deceat aliquos se circumspicere, et secundum
Deum conversari; hoc non faciunt, sed examinant aliena. Et si
videant aliquos infirmari, tamquam propriarum passionum obliti,
faciunt hoc detractionis materiam. Chrysostomus. Nec facile reperies
quemquam neque patremfamilias, neque claustralem expertem huius
erroris. Sunt autem et hae diabolicae tentationis insidiae: nam qui
severe discutit aliena, nunquam propriorum reatuum merebitur veniam;
unde sequitur et non iudicabimini; sicut enim pius et mitis reprimit
peccatorum timorem; sic severus et dirus adjicit criminibus propriis.
Gregorius Nyssenus. Non igitur cum acrimonia praecipitetis in servos
sententiam, ne similia patiamini: vocat enim iudicium asperiorem
damnationem; unde sequitur nolite condemnare, et non condemnabimini:
non enim iudicium cum venia prohibet. Beda. Brevi autem sententia
cuncta quae de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo
concludit, dicens dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur
vobis: ubi dimittere nos iniurias et dare beneficia iubet, ut et nobis
peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Cyrillus. Quod autem
ampliori manu recompensationem accipiemus a Deo, qui largiflue donat
diligentibus eum, ostendit subdens mensuram bonam, et confertam, et
coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Theophylactus.
Quasi dicat: sicut si farinam sine parcitate mensurare velles,
conferres eam, coagitares et supereffunderes abunde; sic dominus
mensuram magnam et supereffluentem dabit in sinum vestrum. Augustinus
de quaest. Evang. Dicit autem dabunt, quia per illorum merita
quibus vel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederunt,
mercedem caelestem recipere merebuntur. Sequitur eadem quippe mensura
qua mensi fueritis, remetietur vobis. Basilius. Qua enim mensura
unusquisque vestrum mensurat in bene operando aut peccando, eadem vel
praemia vel poenas feret. Theophylactus. Interrogabit autem
fortassis aliquis subtilius: si enim supereffluenter redditur, quo
modo eadem est mensura? Ad quod dicimus, quod non dixit: in tanta
mensura remetietur vobis, sed in eadem. Qui enim benefecit, bene
fiet ei: quod est remetiri eadem mensura. Sed supereffluentem
mensuram dicit, quia millies benefiet ei: sic et in iudicando: qui
enim iudicat et deinde iudicatur, accipit eamdem mensuram; secundum
vero quod ad plus diiudicabitur, quia sibi similem iudicavit, secundum
hoc supereffluens est mensura. Cyrillus. Hoc autem solvit apostolus
dicens: qui parce seminat, hoc est modice et manu tenaci, parce et
metet, hoc est non copiose; et qui seminat in benedictionibus, in
benedictionibus et metet, hoc est, copiose. Si quis autem non
habet, si non faciat, non delinquit: in eo enim quod habet
acceptatur, non in eo quo caret.
|
|