|
Titus. Cum perfectioribus documentis suos refecisset discipulos,
vadit Capharnaum, ibi prodigiosa operaturus; unde dicitur cum autem
implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit in Capharnaum.
Augustinus de Cons. Evang. Hic intelligendum est quia non ante
quam haec verba terminasset intravit, sed non esse expressum post
quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset,
intraverit Capharnaum: ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus
est, quem suo loco Matthaeus interponit. Ambrosius. Pulchre autem
ubi praecepta complevit, formam docet suorum praeceptorum exequi: nam
statim gentilis centurionis servus domino curandus offertur; unde
sequitur centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat
moriturus, qui illi erat pretiosus. Quod moriturum dixerit,
Evangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a
Christo. Eusebius. Strenuus siquidem in bellis erat iste centurio,
et militibus Romanis praefectus. Quia vero specialis serviens eius
domi languens iacebat, considerans quales salvator erga ceteros
virtutes agebat sanando languidos, et iudicans quod non secundum vires
humanas haec agebantur miracula, mittit ad eum ut ad Deum, non habito
respectu ad apparens organum, quo cum hominibus conversabatur; unde
sequitur et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum,
rogans eum ut veniret, et salvaret servum suum. Augustinus de Cons.
Evang. Quomodo ergo verum erit quod Matthaeus narrat: accessit ad
eum quidam centurio, cum ipse non accesserit? Ubi diligenter
advertentes intelligamus, Matthaeum non deseruisse usitatum modum
loquendi: si enim ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri,
quanto magis accessus per alios fieri potest? Non ergo absurde
Matthaeus per alios facto accessu centurionis ad dominum, compendio
dicere voluit, ipsum potius accessisse ad Christum, quam illos per
quos verba sua misit: quia quo magis credidit, eo magis accessit.
Chrysostomus in Matthaeum. Qualiter etiam Matthaeus dicit quod ipse
dixit: non sum dignus ut intres sub tectum meum; Lucas autem hic
dicit, quoniam rogat ut veniat? Sed mihi videtur quod Lucas
significat nobis Iudaicas blanditias. Credibile enim est ut cum
vellet abire centurio, retraheretur a Iudaeis blandientibus, et
dicentibus, quia nos euntes ducemus eum: unde et eorum preces
adulationibus plenae sunt; sequitur enim at illi cum venissent ad
Iesum, rogabant eum sollicite, dicentes: quia dignus est ut hoc illi
praestes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit
nobis. Decebat quidem ipsos dicere, quoniam ipse volebat venire et
supplicare; nos autem detinuimus, calamitatem videntes, et cadaver
quod in domo iacebat, aut promere fidei eius immensitatem; sed
nolebant propter invidiam fidem viri detegere; ne magnus aliquis esse
videretur cui preces porriguntur. Quod autem Matthaeus significat
ipsum Israelitam non esse, Lucas vero dicit quoniam aedificavit
synagogam, non est contrarium; potuit enim et Iudaeus non esse, et
synagogam construxisse. Beda. In hoc autem ostendunt, quia sicut
nos Ecclesiam, sic etiam illi synagogam non conventum solummodo
fidelium, sed etiam locum quo conveniebant sint soliti appellare.
Eusebius. Et seniores quidem Iudaeorum pro modicis sumptibus ad opus
synagogae datis gratiam poscunt; sed dominus non propter hoc, sed pro
maiori causa, volens scilicet generare credulitatem in cunctis
mortalibus per suam virtutem, seipsum exhibuit; unde sequitur Iesus
autem ibat cum illis. Ambrosius. Quod utique non ideo faciebat quia
absens curare non poterat; sed ut formam tibi daret humilitatis
imitandae, ad reguli filium noluit pergere, ne videretur magis
divitiis detulisse; hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis
famulo conditionem despexisse servilem. Centurio vero militari tumore
deposito, reverentiam sumit, et ad fidem facilis, et ad
honorificentiam promptus; unde sequitur et cum non longe esset a domo,
misit ad eum centurio amicos, dicens: domine, noli vexari. Non enim
hominis, sed Dei potestate coniecit dari a Christo hominibus
sanitatem. Iudaei quidem dignitatem eius praetenderant; iste vero
indignum se asseruit non solum beneficii, sed etiam susceptionis
domini: non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. Chrysostomus
in Matthaeum. Postquam enim liberatus est a Iudaeorum taedio, tunc
mittit dicens: ne putes prae taedio me non venisse; sed indignum
reputavi te domi recipere. Ambrosius. Bene autem Lucas in occursum
amicos dicit esse a centurione transmissos, ne praesentia sua, et
generare domini verecundiam videretur, et officio provocasse; unde
sequitur propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad
te; sed dic tantum verbo, et sanabitur puer meus. Chrysostomus.
Ubi attende centurionem debitam opinionem habentem de domino: non enim
dixit: ora; sed tantummodo: iube, dubitans ne se humiliando
renueret. Subdit nam et ego homo sum sub potestate constitutus,
habens sub me milites; et dico huic: vade, et vadit; et alii:
veni, et venit; et servo meo: fac hoc, et facit. Beda. Hominem
se potestati vel tribuni vel praesidis subditum dicit; imperare tamen
minoribus: ut subaudiatur, eum multo magis qui Deus sit, non per
adventum tantum corporis, sed per Angelorum ministeria posse implere
quod vellet: repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel
fortitudines contrariae, et verbo domini, et ministeriis Angelorum.
Chrysostomus. Est autem hic notandum, quod hoc verbum fac imperium
designat dictum servo. Ob hoc Deus cum hominem vellet creare non ait
unigenito: fac hominem; sed faciamus hominem, ut per formam consensus
verborum declaret aequiparantiam. Quia ergo in Christo considerabat
excellentiam dominii, ob hoc ait dic verbo: nam et ego dico servo
meo, et cetera. Christus autem non eum reprehendit, sed eius
intentionem roboravit; unde sequitur quo audito Iesus miratus est.
Beda. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem nisi ille qui
admirabatur? Sed et si alius eam fecisset, quid miraretur qui
praescius erat? Quod ergo miratur dominus, nobis mirandum esse
significat: omnes enim tales motus cum de Deo dicuntur, non
perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri. Chrysostomus.
Ut autem liqueat tibi quod dominus hoc ideo dixit ut alios instruat,
prudenter Evangelista hoc aperiens subdit amen dico vobis, nec in
Israel tantam fidem inveni. Ambrosius. Et quidem si sic legas: in
nullo tantam fidem inveni in Israel, simplex intellectus et facilis
est; si vero iuxta Graecos: nec in Israel tantam fidem inveni,
fides huiusmodi etiam electioribus, et Deum videntibus antefertur.
Beda. Non autem de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de
praesentis aevi loquitur hominibus; quibus ideo centurionis fides
antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem
nemine docente sponte credidit. Ambrosius. Probatur autem fides
domini, et servi sanitas roboratur; unde sequitur et reversi qui missi
fuerant domum, invenerunt servum qui languerat sanum. Potest ergo
meritum domini et famulis suffragari, non solum fidei merito, sed et
studio disciplinae. Beda. Plenius autem haec explicat Matthaeus,
quod dicente domino centurioni: vade, sicut credidisti fiat tibi,
sanatus sit puer ex illa hora. Sed beato Lucae moris est, quod plene
viderit ab aliis Evangelistis exposita abbreviare, vel etiam de
industria praeterire; quae vero ab eis omissa vel breviter cognoverit
tacta, dilucidare solertius. Ambrosius. Mystice autem servo
centurionis populus nationum, qui mundanae servitutis vinculis
tenebatur, aeger lethalibus passionibus, beneficio domini sanandus
exprimitur. Beda. Centurio autem, cuius fides Israeli praefertur,
electos a gentibus ostendit; qui quasi centenario milite stipati
virtutum spiritualium sunt perfectione sublimes: numerus enim
centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in caelestis vitae
significationem poni consuevit. Tales ergo pro his necesse est ut
domino supplicent qui adhuc spiritu servitutis premuntur; nos autem,
qui de gentibus credimus, non ipsi ad dominum venire possumus, quem in
carne videre non valemus; sed ad eum accedere debemus per fidem.
Seniores autem Iudaeorum mittere, hoc est summos Ecclesiae viros,
qui nos ad dominum praecesserunt, suppliciter obsecrando patronos
acquirere, qui nobis testimonium reddentes, quod Ecclesiam aedificare
curemus, pro nostris peccatis intercedant. Pulchre autem dicitur quia
Iesus non longe erat a domo, quia prope timentes eum salutare ipsius;
et qui naturali lege recte utitur, quo bona quae novit operatur, eo
illi qui bonus est appropiat. Ambrosius. Non vult autem Iesum
vexari centurio; quia quem Iudaeorum populus crucifixit, inviolatum
ab iniuria manere desiderat populus nationum; et, quod ad mysterium
spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem
Christum. Beda. Milites autem et servi, qui centurioni obediunt,
virtutes sunt naturales, quarum copiam multi ad dominum venientes
deferunt secum. Theophylactus. Vel aliter. Centurio est
intellectus, qui multorum in militia princeps existit, dum multas in
hac vita res habet. Habet autem servum infirmum, irrationabilem
animae partem, irascibilem et concupiscibilem dico. Et mittit ad
Iesum mediatores Iudaeos, idest confessionis cogitationes et verba;
et confestim suscipit servum sanum.
|
|