|
Cyrillus. Mira dominus miris annectit; et supra quidem accersitus
occurrit, hic vero non vocatus accedit; unde dicitur et factum est,
deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim. Beda. Naim est
civitas Galilaeae in secundo milliario montis Thabor. Divino autem
nutu multa turba dominum comitatur, ut multi essent tanti miraculi
testes; unde sequitur et ibant cum illo discipuli eius et turba
copiosa. Gregorius Nyssenus. Resurrectionis autem experimentum non
ita verbis sicut operibus a salvatore didicimus, qui ab inferioribus
inchoans opus miraculi, fidem nostram assuefacit ad maiora. Primo
quidem in aegritudine desperata servi centurionis, resurrectionis
incepit potestatem; post haec altiori potestate ducit homines ad fidem
resurrectionis, dum suscitavit filium viduae, qui ferebatur ad
monumentum; unde sequitur cum autem appropinquaret portae civitatis,
ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae. Diceret enim
aliquis de puero centurionis, quod moriturus non erat: ut igitur
temerariam linguam compesceret, iam defuncto iuveni Christum obviare
fatetur unico filio viduae; nam sequitur et haec vidua erat, et turba
civitatis multa cum illa. Aerumnae molem brevibus verbis explicuit.
Mater vidua erat, et non sperabat ulterius filios procreare; non
habebat in quem aspectum dirigeret vice defuncti; hunc solum
lactaverat, solus aderat alacritatis causa in domo; quicquid matri
dulce ac pretiosum, hic solus extiterat. Cyrillus. Miseranda
passio, et ad fletum et lacrymas potens provocare. Unde sequitur quam
cum vidisset dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: noli
flere. Beda. Quasi dicat: desiste quasi mortuum flere, quem mox
vivum resurgere videbis. Chrysostomus. Iubens autem cessare a
lacrymis qui consolatur moestos, monet nos praesentibus defunctis
consolationem recipere, resurrectionem sperantes. Tenet autem
feretrum vita obvians morti; unde sequitur et accessit, et tetigit
loculum; hi autem qui portabant steterunt. Cyrillus in Ioannem.
Ideo autem non solo verbo peragit miraculum, sed et feretrum tangit,
ut cognoscas efficax esse sacrum Christi corpus ad humanam salutem:
est enim corpus vitae, et caro verbi omnipotentis, cuius habet
virtutem: sicut enim ferrum adiunctum igni perficit opus ignis, sic
postquam caro unita est verbo quod vivificat omnia, ipsa quoque facta
est vivificativa, et mortis expulsiva. Titus. Non autem salvator
similis est Eliae deflenti filium Sareptanae, nec qualis Eliseus,
qui proprium corpus applicuit corpori defuncti, nec qualis est
Petrus, qui pro Thabita oravit; sed ipse est qui non entia velut
entia vocat, qui mortuos ut vivos alloqui potest; unde sequitur et
ait: adolescens, tibi dico: surge. Gregorius Nyssenus. Qui dixit
adolescentem, florentis significavit temporis horam, primam
producentem lanuginem: qui paulo ante muliebris erat maternorum
oculorum aspectui, iam aspirans ad tempus sponsalium, virga generis,
successionis ramus, baculus senectutis. Titus. Incunctanter autem
erectus est cui sunt mandata directa: divina enim potestas est
irrefragabilis: nulla mora, nulla orationum instantia; unde sequitur
et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri
suae. Indicia sunt haec verae resurrectionis: corpus enim exanime
loqui non potest; nec reportasset mulier ad domum defunctum filium
inanimatum. Beda. Pulchre autem Evangelista dominum prius
misericordia motum esse super matre, ac sic filium resuscitare
testatur, ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet, in
altero fidem mirandae potestatis astrueret; unde sequitur accepit autem
omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes: quia propheta magnus
surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Cyrillus.
Hoc magnum fuit in populo insensibili et ingrato: post modicum enim
nec prophetam, nec ad utilitatem populi procedere ipsum existimavit.
Neminem autem habitantium Iudaeam hoc miraculum latuit; unde sequitur
et exiit hic sermo in universam Iudaeam, et in omnem circa regionem.
Ambrosius. Idoneum autem est dicere, quod septem resurrectiones ante
dominicam narrantur; quarum prima est filii Sareptanae, secunda filii
Sunamitis, tertia quae facta est in reliquiis Elisei, quarta quae
facta est in Naim, quinta filiae archisynagogi, sexta Lazari,
septima in Christi passione, multa namque corpora sanctorum
surrexerunt; octava est Christi, qui expers mortis remansit
ulterius, in signum quod communis resurrectio, quae futura est in
octava aetate, non tolletur morte, sed indissolubilis permanebit.
Beda. Defunctus autem qui extra portam civitatis multis est
intuentibus elatus, significat hominem lethali funere criminum
soporatum, et animae mortem non cordis adhuc cubili tegentem, sed ad
multorum notitiam per locutionis operisve indicium, quasi per civitatis
ostia, propalantem. Portam enim civitatis puto aliquem de sensibus
esse corporalibus: qui bene filius unicus matris suae fuisse
perhibetur, quia una est ex multis personis collecta mater Ecclesia:
viduam autem esse Ecclesiam, omnis anima quae se domini morte
redemptam meminit, agnoscit. Ambrosius. Hanc enim viduam populorum
turba circumseptam plus video esse quam feminam, quae resurrectionem
unici adolescentis filii a pompa funeris revocat ad vitam, quarum
contemplatione lacrymarum, quae flere prohibetur eum cui resurrectio
debebatur. Beda. Vel Novati dogma confunditur, qui dum
poenitentium mundationem evacuare conatur, matrem Ecclesiam de natorum
suorum spirituali extinctione plorantem spe vitae reddendae negat
consolari debere. Ambrosius. Hic autem mortuus in loculo
materialibus quatuor ad sepulchrum ferebatur elementis; sed spem
resurgendi habebat, quia ferebatur in ligno; quod etsi nobis ante non
proderat, tamen posteaquam Christus id tetigit, proficere coepit ad
vitam; ut esset iudicio salutem populo per crucis patibulum
refundendam. In secreto enim iacemus exanimes, cum vel ignis
immodicae cupiditatis exaestuat, vel frigidus humor exundat, et pigra
quadam corporis habitudine vigor hebetatur animorum. Beda. Vel
loculus in quo mortuus effertur, male secura desperati peccatoris
conscientia est: qui vero sepeliendum portant, vel immunda desideria,
vel blandimenta sunt sociorum; qui, domino loculum tangente,
steterunt: quia superni formidine iudicii tacta conscientia, carnales
saepe voluptates et iniuste laudantes coercens ad se revertitur,
vocantique ad vitam respondet salvatori. Ambrosius. Si ergo grave
peccatum est, quod poenitentiae tuae lacrymis ipse lavare non possis,
fleat pro te mater Ecclesia, assistat et turba; iam resurges a
funere, et incipies vitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo
omnes corriguntur: laudabunt etiam Deum, qui tanta nobis remedia
vitandae mortis indulsit. Beda. Visitavit autem Deus plebem suam,
non solum semel verbum suum incorporando, sed semper in corda
mittendo. Theophylactus. Viduam etiam potes intelligere animam virum
amittentem, idest divinum sermonem: filius enim est intellectus, qui
extra civitatem effertur viventium; loculus eius est corpus eius, quod
quidam dixerunt esse sepulchrum: tangens autem eum dominus levat
ipsum, iuvenescere faciens eum qui surgens a peccato incipit loqui et
alios edocere: non enim prius ei crederetur.
|
|