|
Cyrillus. Miraculum quod omnes inhabitantes Iudaeam et Galilaeam
sciverant, referunt sancto Baptistae quidam ex eius discipulis, unde
sequitur et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. Beda.
Non simplici corde, ut opinor, sed invidia stimulante: nam et alibi
conqueruntur dicentes: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, ecce
hic baptizat; et omnes veniunt ad eum. Chrysostomus. Tunc autem
magis ad eum erigimur cum incumbit necessitas: et ideo Ioannes
detrusus in carcerem, quando magis discipuli eius indigebant Iesu,
tunc mittit eos ad Christum; sequitur enim et convocavit duos de
discipulis suis Ioannes, et misit eos ad Iesum, dicens: tu es qui
venturus es, an alium expectamus? Beda. Non ait: tu es qui
venisti; sed: tu es qui venturus es? Et est sensus: manda mihi,
quia interficiendus ab Herode et ad Inferna descensurus sum, utrum te
et Inferis debeam nuntiare, qui superis nuntiavi; an hoc non
conveniat filio Dei, et alium ad haec sacramenta missurus es?
Cyrillus. Sed omnino reprobanda est talis opinio: nunquam enim
reperimus sacram Scripturam disserere, quod infernalibus
praenuntiaverit Baptista Ioannes salvatoris adventum. Illud etiam
verum est dicere, quod non ignoravit Baptista virtutem mysterii
incarnationis unigeniti; unde et hoc cum aliis noverat quod
illuminaturus erat in Inferno manentes, cum pro omnibus gustaverit
mortem, tam vivis quam mortuis. Sed quoniam sermo sacrae Scripturae
hunc quidem praedixit venturum tamquam Deum et dominum; alii vero
missi sunt sicut famuli ante Christum: ideo omnium salvator et dominus
a prophetis nominabatur, qui venit vel qui venturus est, secundum
illud: benedictus qui venit in nomine domini; et in Habacuc: post
modicum qui venturus est veniet et non tardabit. Igitur divinus
Baptista quasi nomen accipiens a sacra Scriptura, misit quosdam
discipulorum suorum quaesituros an ipse sit qui venit vel qui venturus
est. Ambrosius. Sed quomodo fieri posset ut de quo dixerat: ecce
qui tollit peccatum mundi, adhuc eum Dei filium esse non crederet?
Aut enim insolentiae est ei tribuere divina quae nescit, aut de Dei
filio dubitasse perfidiae est. Nonnulli autem de ipso Ioanne
intelligunt magnum quidem ita prophetam ut Christum agnosceret; sed
tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium vatem quem venturum
crediderat, non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate
dubitavit, sicut et Petrus dicens: propitius tibi esto, domine, non
fiet hoc. Cyrillus. Vel ex dispensatione interrogat; noverat enim
ut praecursor passionis Christi mysterium; sed ut discipulis suis
constet quanta sit excellentia salvatoris, ex propriis discipulis
prudentiores misit, quos praecepit sciscitari, et viva salvatoris voce
conicere, si ipse est qui expectabatur; unde subditur cum autem ad eum
venissent viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te,
dicens: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Sciens autem ut
Deus quo animo misisset eos Ioannes, et causam adventus eorum, tunc
temporis egit uberiora miracula; unde sequitur in ipsa autem hora
curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis, et caecis
multis donavit visum. Non dicit eis expresse: ego sum; sed ducit eos
magis ad rei certitudinem, ut congrua ratione sumentes fidem ipsius
revertantur ad eum qui misit eos; unde non ad verba, sed ad propositum
mittentis responsum exhibuit; nam sequitur et respondens dixit illis:
euntes renuntiate Ioanni quae vidistis et audistis; quasi dicat:
narrate Ioanni quae quidem audistis per prophetas, consummari vero
vidistis a me: ea enim tunc agebat quae praedixerant prophetae eum
facturum; de quibus subditur quia caeci vident, claudi ambulant,
leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. Ambrosius.
Plenum sane testimonium, quo dominum propheta cognosceret: de ipso
enim fuerat prophetatum quia dominus dat escam esurientibus, erigit
elisos, solvit compeditos, illuminat caecos; et quod qui ista facit,
regnabit in aeternum. Ergo non humanae ista, sed divinae virtutis
insignia sunt. Huius autem Evangelii exempla vel rara vel nulla
inveniuntur: unus Tobias oculos recepit; et haec fuit Angeli, non
hominis medicina; Elias mortuum suscitavit; ipse tamen rogavit et
flevit, hic iussit; Eliseus leprosum mundari fecit; non tamen ibi
valuit praecepti auctoritas, sed mysterii figura. Theophylactus.
Sunt enim haec verba Isaiae dicentis: Deus ipse veniet, et salvabit
nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt;
tunc saliet sicut cervus, claudus. Beda. Et, quod his non minus
est, subditur pauperes evangelizantur, pauperes scilicet spiritu vel
opibus, intus illuminantur, ut inter divites et egenos in
praedicatione nulla distantia sit. Hoc magistri comprobavit
veritatem; quando omnis qui apud eum salvari potest, aequalis est.
Ambrosius. Sed tamen parva adhuc ista dominicae testificationis
exempla: plenitudo fidei crux domini, obitus, sepultura est; unde
addidit et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Crux enim
etiam electis scandalum posset afferre; sed nullum hoc maius divinae
personae est testimonium; nihil enim est quod magis esse ultra humana
videatur, quam totum se obtulisse pro mundo. Cyrillus. Vel per hoc
volebat ostendere quod quaecumque versabantur in cordibus eorum, ab
oculis ipsius effugere nequiverunt; ipsi enim erant qui
scandalizabantur de ipso. Ambrosius. Mystice autem in Ioanne supra
diximus typum esse legis, quae praenuntia fuit Christi. Mittit ergo
Ioannes discipulos suos ad Christum ut supplementum scientiae
consequantur, quia plenitudo legis est Christus: et fortasse isti
discipuli sunt duo populi, quorum unus ex Iudaeis credidit, alter ex
gentibus, qui ideo credidit, quia audivit. Voluerunt ergo et isti
videre: quia beati oculi qui vident. Cum autem venerint ad
Evangelium, et cognoverint illuminari caecos, ambulare claudos, tunc
dicent: oculis nostris perspeximus: videmur enim nobis vidisse quae
legimus: aut fortasse in parte quadam corporis nostri, omnes videmur
investigasse dominicae seriem passionis: fides enim per paucos ad
plures pervenit. Lex ergo Christum venturum annuntiat, Evangelii
Scriptura venisse confirmat.
|
|