|
Cyrillus. Coniecit dominus, tamquam hominum secreta cognoscens,
aliquos dicturos: si usque hodie ignorat Ioannes Iesum, qualiter eum
ostendebat nobis, dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata
mundi? Ut igitur sanaret hanc passionem quae eis acciderat, damnum
quod ex scandalo procedebat, exclusit; unde dicitur et cum
discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas:
quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Quasi
dicat: mirati estis de Ioanne Baptista, et pluries perrexistis ad
eum, percurrentes tam longa deserti itinera: frustra siquidem, si sic
levem ipsum existimatis, ut similis sit arundini declinanti quocumque
agitat ventus. Talis enim esse videtur, si quae cognovit, ex
levitate se ignorare fatetur. Titus. Non autem existis in desertum,
ubi nulla iucunditas, civitatibus omissis, nisi de hoc viro curam
gerentes. Graecus. Hoc autem post recessum discipulorum Ioannis
dominus dixit: non enim praesentibus eis proferre volebat Baptistae
praeconia, ne blandientis verba esse putarentur. Ambrosius. Non
otiose autem Ioannis hic persona laudatur, qui vitae amore
posthabito, iustitiae formam nec mortis terrore mutavit. Deserto enim
mundus hic comparari videtur adhuc sterilis, adhuc incultus; in quem
negat nobis dominus ita prodeundum ut mente carnis inflatos, vacuosque
virtutis internae viros, et fragili se gloriae saecularis sublimitate
iactantes, exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos, quos
procellis huius mundi obnoxios vita mobilis inquietat, iure arundini
comparandos. Graecus. Est etiam infallibile testimonium vitae
Ioannis vestitus cum carcere, in quem detrusus non fuisset, si
scivisset favere principibus; unde sequitur sed quid existis videre?
Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt
et in deliciis, in domibus regum sunt. Mollibus vestimentis indutus
viventes in deliciis significat. Chrysostomus. Mollis autem vestis
dissolvit rigidam animam; et si rigidum corpus assumat et asperum,
facile per huiusmodi mollitiem delicatum reddit et fragile. Facto vero
corpore molliori, necesse est et animam participare laesionem; nam ut
plurimum operationes ipsius consonant dispositionibus corporis.
Cyrillus. Qualiter ergo tanta sedulitas religionis ut carnales
passiones subiceret, ad tantam ignorantiam deveniret, nisi ex mentis
levitate, quam non asperitates, sed illecebrae mundanae delectant?
Igitur si velut non colentem deliciosa Ioannem imitamini, date ei
robur continentiae competens si vero nihil amplius debetur honestae
conversationi, quid, omissa reverentia delicatorum, incolam deserti,
vileque tegumen et camelorum vellus miramini? Chrysostomus in
Matthaeum. Per utrumque autem dictorum designat, quod Ioannes nec
naturaliter, nec facile mobilis erat, nec ulla voluptate flecteretur.
Ambrosius. Et quamvis plerosque mollioris cura vestis effeminet,
tamen alia videtur hic indumenta significare; humana scilicet corpora,
quibus anima nostra vestitur. Sunt autem mollia indumenta deliciosi
actus et mores; hi vero quibus fluida deliciis membra solvuntur, regni
caelestis extorres sunt; quos rectores mundi huius atque tenebrarum
ceperunt: hi sunt enim reges qui dominantur suorum operum aemulos.
Cyrillus. Sed forte inconveniens est circa hoc excusare Ioannem;
fatemini enim eum imitabilem esse; unde subdit sed quid existis
videre? Prophetam? Utique dico vobis: et plusquam prophetam.
Prophetae namque praedicabant venturum: hic autem non solum venturum
praedicavit, sed et praesentem indicavit, dicens: ecce agnus Dei.
Ambrosius. Maior sane propheta, in quo finis est prophetarum: quia
multi cupierunt videre quem iste conspexit, quem iste baptizavit.
Cyrillus. Cum igitur et a loco et a vestibus et ex concursu hominum
morem eius descripserit, introducit prophetae testimonium, dicens hic
est, de quo scriptum est, scilicet in Malachia: ecce mitto Angelum
meum. Titus. Angelum appellat hominem, non quia natura esset
Angelus, homo enim naturaliter erat; sed quia opus Angeli
exercebat, nuntiando Christi adventum. Graecus. Quod autem subdit
ante faciem tuam, propinquitatem designat: apparuit enim hominibus
prope Christi adventum; quapropter et plusquam prophetam ipsum esse
existimandum est; nam et hi qui in militiis collaterales sunt regibus,
digniores et familiariores sunt. Ambrosius. Viam autem domino non
solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio, sed etiam
praecursu quodam paravit passiones; unde sequitur qui praeparabit viam
tuam ante te. Si autem et Christus propheta, quomodo maior hic
omnibus? Sed inter mulieris, non virginis natos: maior enim iis fuit
quibus aequalis poterat esse sorte nascendi; unde sequitur dico enim
vobis: maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista non est.
Chrysostomus in Matthaeum. Sufficit quidem domini vox praebens
testimonium praeeminentiae Ioannis inter homines; reperiet autem qui
vult et rei veritatem consonam, si mensam eius consideraverit, si
vitam, si mentis excellentiam: velut enim qui caelitus descendisset,
degebat in terra, fere nullam gerens curam de corpore,
intellectualiter erectus in caelum, et soli Deo coniunctus, de nullo
mundanorum sollicitus; sermo severus et lenis: nam cum populo
Iudaeorum viriliter et ferventer, cum rege audacter, cum propriis
discipulis leniter conferebat: nil frustra vel leviter, omnia
convenienter agebat. Isidorus abbas. Maior etiam inter natos
mulierum Ioannes eo quod ab ipso matris utero prophetavit, et positus
in tenebris lumen quod iam venerat non ignoravit. Ambrosius. Denique
eo usque cum Dei filio non poterit Ioannis esse ulla collatio ut et
infra Angelos aestimetur; unde sequitur qui autem minor est in regno
Dei, maior est illo. Beda. Haec sententia duobus modis potest
intelligi: aut enim regnum Dei appellavit quod nondum accepimus, in
quo sunt Angeli, et quilibet in eis minor, maior est quolibet iusto
portante corpus, quod aggravat animam; aut si regnum Dei intelligi
voluit huius temporis Ecclesiam, seipsum dominus significavit, qui
nascendi tempore minor erat Ioanne, maior autem divinitatis
auctoritate et potestate dominica: proinde secundum primam expositionem
ita distinguitur: qui autem minor est in regno Dei, ac deinde
subinfertur maior est illo; secundum posteriorem vero ita: qui autem
minor est, ac deinde subinfertur in regno Dei maior est illo.
Chrysostomus. Ut enim copia laudum Ioannis occasionem Iudaeis non
daret praeferendi Ioannem Christo, hoc subdidit. Ne autem putes
quod comparative se dixerit maiorem Ioanne. Ambrosius. Alia enim
est ista natura, nec humanis generationibus comparanda: non potest
enim homini cum Deo ulla esse collatio. Cyrillus. Mystice autem,
cum Ioannis praerogativam ostendit inter natos mulierum, ponit ex
opposito aliquid maius eo, scilicet qui per spiritum sanctum natus est
filius Dei: regnum enim donum Dei spiritus est. Quamvis ergo
secundum operationem et sanctitatem, minores sumus his qui legis
mysterium sunt assecuti, quos Ioannes significat: tamen maiora per
Christum attingimus, participes facti divinae naturae.
|
|