|
Chrysostomus in Matthaeum. Praemissa commendatione Ioannis, magnum
Pharisaeorum et legisperitorum prodidit crimen, qui nec post
publicanos Baptisma Ioannis acceperunt; unde dicitur et omnis populus
audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati Baptismo
Ioannis. Ambrosius in Lucam. Iustificatur Deus per Baptismum,
dum se homines peccata propria confitendo iustificant: qui enim
peccat, et confitetur Deo peccatum, iustificat Deum: cedens ei
vincenti, ab eoque gratiam sperans. In Baptismate igitur
iustificatur Deus, in quo est et confessio, et venia peccatorum.
Eusebius in Lucam. Quia etiam crediderunt, iustificaverunt Deum:
apparuit enim eis iustus in omnibus quae fecit. Pharisaei autem
repellendo Ioannem, tamquam inobedientes, non consonabant prophetae
dicenti: ut iustificeris in sermonibus tuis; unde sequitur Pharisaei
autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsis, non
baptizati ab eo. Beda. Haec verba sive ex persona Evangelistae,
sive ex persona salvatoris, ut quibusdam placet, dicta sunt. Quod
autem dicit in semetipsis, vel contra semetipsos, significat quia qui
gratiam Dei respuit, contra semetipsum facit. Vel ad semetipsos
missum Dei consilium stulti et ingrati vituperantur noluisse recipere.
Consilium ergo est Dei, quod per passionem et mortem Christi salvare
decrevit: quod Pharisaei et legisperiti spreverunt. Ambrosius. Non
condemnamus ergo, sicut Pharisaei, consilium Dei quod est in
Ioannis Baptismate: hoc est consilium quod magni consilii Angelus
reperit. Ioannis consilium nemo contemnit, Dei consilium quis
refutet? Cyrillus. Erat autem quidam modus ludendi talis consuetus
apud filios Iudaeorum: bipartiebatur puerorum caterva, qui rerum
praesentis vitae deridentes repentinam transmutationem, hi quidem
canebant, hi vero moerebant; sed nec gaudentibus congaudebant
moerentes, nec qui gaudebant confirmabant se flentibus; deinde
arguebant se invicem improperantes incompassionis malitiam. Tale quid
passam fuisse Iudaeorum plebem una cum principibus Christus innuebat;
unde ex persona Christi subditur cui ergo similis dicam homines
generationis huius, et cui similes sunt? Similes sunt pueris
sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus:
cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non
plorastis. Beda. Generatio Iudaeorum comparatur pueris, quia
doctores olim prophetas habebant, de quibus dicitur ex ore infantium et
lactentium perfecisti laudem. Ambrosius. Cantaverunt autem prophetae
spiritualibus modulis publicae salutis oracula resultantes, fleverunt
threnis flebilibus Iudaeorum dura corda mulcentes. Hoc canticum non
in foro, non in plateis canebatur, sed in Ierusalem: ipsa est enim
dominicum forum, in quo praeceptorum caelestium iura conduntur.
Gregorius Nyssenus. Canticum autem et lamentatio nil aliud est quam
excessus, hoc quidem gaudii, illud vero moeroris. Resonat autem
quaedam consona melodia ex organo musico, secundum quam dum homo pede
et motu consono corporis commovetur, intrinsecam dispositionem
manifestat; et ideo dicit lamentavimus, et non plorastis. Augustinus
de quaest. Evang. Haec autem pertinent ad Ioannem et Christum.
Quod enim dicit lamentavimus, et non plorastis, ad Ioannem
pertinet, cuius abstinentia a cibis et potu luctum poenitentiae
significabat; unde exponendo subdit venit enim Ioannes Baptista neque
manducans panem, neque bibens vinum; et dicitis: Daemonium habet.
Cyrillus. Praesumunt criminari virum qualibet admiratione dignum:
Daemonium habere dicunt mortificantem legem peccati, quae latet in
membris. Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dixerat
cantavimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum dominum pertinet, qui
utendo cum ceteris cibo et potu, laetitiam regni significabat; unde
sequitur venit filius hominis manducans et bibens; et dicitis: ecce
homo devorator et bibens vinum. Titus. Noluit enim Christus
abstinere ab huiusmodi cibis, ne occasionem daret haereticis, qui
dicunt creaturas esse malas, et vituperant carnes et vinum.
Cyrillus. Ubi autem potuerunt ostendere dominum voratorem?
Invenitur enim Christus ubique reprimere immoderantiam, et ad
modestiam ducere. Conversabatur autem cum publicanis et peccatoribus;
unde contra eum dicebant amicus publicanorum et peccatorum; cum tamen
nullatenus ipse posset in peccatum incidere, sed e contra fiebat eis
causa salutis: non enim coinquinatur sol radians super totam terram,
et frequenter superveniens immundis corporibus; nec sol iustitiae
laedetur conversando cum pravis. Nemo autem conetur comparare propriam
mensuram dignitatibus Christi: sed quilibet propriam fragilitatem
considerans vitet consortia talium: prava namque colloquia mores
corrumpunt bonos. Sequitur et iustificata est sapientia ab omnibus
filiis suis. Ambrosius. Sapientia Dei filius est per naturam, non
per profectum: quae iustificatur per Baptisma, in eo quod non per
contumaciam refutatur, sed per iustitiam Dei munus agnoscitur. In eo
ergo iustificatio Dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad
innocentes, per ablutionem sanctos et iustos, videatur sua munera
transtulisse. Chrysostomus. Filios autem sapientiae dicit
sapientes: consuevit enim Scriptura malos magis ex peccato quam ex
nomine indicare, bonos autem filios appellare informantis eos
virtutis. Ambrosius. Bene autem dicit ab omnibus: quia circa omnes
iustitia reservatur, ut susceptio fiat fidelium et eiectio perfidorum.
Augustinus de quaest. Evang. Vel quod dicit iustificata est
sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae
intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam, sed
in aequanimitate tolerandi inopiam: non enim usus, sed concupiscentia
reprehendenda est, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum
quibus tibi vivendum est.
|
|