|
Beda. Quia superius dictum fuerat: et omnis populus audiens et
publicani iustificaverunt Deum, baptizati Baptismate Ioannis, idem
Evangelista, quae verbis proposuerat, etiam factis astruit:
iustificatam scilicet sapientiam a iustis et poenitentibus, dicens
rogabat autem illum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo.
Gregorius Nyssenus. Haec conscriptio quemdam utilem intellectum
sapit. Sunt enim plerique eorum qui se iustificant inflati suspicione
vani sensus, priusquam veniat verum iudicium, separantes seipsos velut
agnos ab hoedis, nec tecto, nec escis cum plerisque communicare
volentes, abominantes omnes quicumque non extremum sed medium tenent
callem in vita. Lucas ergo plus medicus animarum quam corporum,
ostendit ipsum Deum et salvatorem nostrum piissime alios visitantem;
unde sequitur et ingressus domum Pharisaei discubuit: non ut aliquid
de vitiis eius sortiatur, sed ut impartiatur de iustitia propria.
Cyrillus. Mulier autem inhonestae vitae, promens autem fidelem
affectum, venit ad Christum, quasi potentem veniam commissorum
largiri; sequitur enim et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix,
ut cognovit quod Iesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum
unguenti. Beda. Alabastrum est genus marmoris candidi variis
coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet, eo quod
optime servare ea incorrupta dicatur. Gregorius in Evang. Quia enim
haec mulier turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem
misericordiae cucurrit: convivantes non erubuit; nam quia semetipsam
graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur
foris. Discite quo dolore ardet quae flere inter epulas non
erubescit. Gregorius Nyssenus. Indignitatem autem suam ostendens
stabat post tergum, deiectis luminibus et effusa coma, pedes
amplectens, lacrymisque eos perfundens; rebus tristem animum
ostendebat, veniam implorans; sequitur enim et stans retro secus pedes
eius, lacrymis coepit rigare pedes eius. Gregorius. Oculis enim
terrena cupierat; sed hos iam per poenitentiam conterens flebat:
capillos ad compositionem vultus exhibuerat; sed iam capillis lacrymas
tergebat; unde sequitur et capillis capitis sui tergebat. Ore superba
dixerat; sed pedes domini osculans, hoc in redemptoris sui vestigia
figebat; unde sequitur et osculabatur pedes eius. Unguentum sibi pro
odore suae carnis exhibuit; quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc
iam Deo laudabiliter offerebat; unde sequitur et unguento ungebat.
Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta.
Convertit ad virtutum numerum, numerum criminum; ut totum Deo
serviret in poenitentia quicquid ex se Deum contempserat in culpa.
Sic igitur meretrix effecta est honestior virginibus: postquam enim
accensa est poenitentia, exarsit in Christi amorem. Et haec quidem
quae dicta sunt agebantur exterius; quae vero revolvebat eius
intentio, multo ferventiora his erant, quae solus Deus inspiciebat.
Gregorius. Haec autem Pharisaeus intuens despicit, et non solum
venientem peccatricem mulierem, sed etiam suscipientem dominum
reprehendit. Videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum, ait intra se
dicens: si hic esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier est
quae tangit eum. Ecce Pharisaeus veraciter apud se superbus, et
fallaciter iustus, aegrum reprehendit de aegritudine, et medicum de
subventione: quae profecto mulier, si ad Pharisaei pedes venisset,
calcibus repulsa discederet. Inquinari enim se alieno peccato
crederet, quia hunc vera sua iustitia non replebat. Sic et quidam
sacerdotali officio praediti, si quid fortasse iuste exterius vel
tenuiter egerint, protinus subiectos despiciunt, et peccatores quosque
in plebe positos dedignantur. Necesse est autem ut cum peccatores
quosque conspicimus, nosmetipsos prius in eorum calamitate defleamus,
quia fortasse in similibus aut lapsi sumus aut labi possumus. Oportet
autem ut sollicite discernamus quia districtionem debemus vitiis,
compassionem naturae. Si enim feriendus est peccator, nutriendus est
proximus; cum vero iam per poenitentiam percutit ipse quod fecit, iam
noster proximus peccator non est, quia hic in se punit quod iustitia
divina reprehendit. Inter duos ergo aegros medicus aderat: sed unus
in febre sensum tenebat, alter sensum perdiderat mentis: illa quippe
flebat quod fecerat, Pharisaeus autem de falsa iustitia elatus, vim
suae valetudinis exaggerabat. Titus. Dominus autem non verba eius
audiens, sed cogitationes inspiciens, dominum se prophetarum
ostendit; unde sequitur et respondens Iesus, dixit ad illum:
Simon, habeo tibi aliquid dicere. Glossa. Quod quidem dixit eius
cogitationi respondens. Pharisaeus autem ex verbis domini attentior
est factus; unde dicitur at ille ait: magister, dic. Gregorius.
De duobus autem ei debitoribus paradigma opponitur, quorum unus
minus, alius amplius debet; unde sequitur duo debitores erant cuidam
feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Titus. Quasi dicat: neque tu absque debito es: quid igitur si in
paucioribus teneris? Non superbias, quia tu quoque venia eges; unde
de venia subdit, dicens non habentibus autem illis unde redderent,
donavit utrisque. Glossa. Nullus enim potest per seipsum a debito
peccati liberari, nisi divina gratia veniam consequatur. Gregorius in
Evang. Utrorumque autem debito dimisso, quis amplius largitorem
debiti diligat, Pharisaeus interrogatur: sequitur enim quis ergo plus
eum diligit? Quibus verbis protinus ille respondit aestimo quia is cui
plus donavit. Qua in re notandum est, quod dum sua sententia
Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo
ligetur; unde sequitur at ille dixit ei: recte iudicasti.
Enumerantur autem ei bona peccatricis, enumerantur et mala falsi
iusti; unde sequitur et conversus ad mulierem, dixit Simoni: vides
hanc mulierem? Intravi in domum tuam; aquam pedibus meis non
dedisti: haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Ambrosius. Quasi
dicat: facilis est usus aquarum, non est facilis lacrymarum effusio:
tu promptis non es usus, haec effudit non prompta: lavans lacrymis
pedes meos, lavit maculas proprias: tersit comis, ut per eas sibi
assumat sacros sudores, et quibus venata est ad peccatum iuventutem,
venata est sanctitatem. Chrysostomus in Matthaeum. Sicut autem ubi
vehemens imber prorumpit, fit serenitas, sic lacrymis effusis apparet
tranquillitas, et perit caligo reatuum; et sicut per aquam et
spiritum, sic per lacrymas et confessionem denuo mundamur; unde
sequitur propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam
dilexit multum. Nam qui vehementer se ingesserunt malis, rursus et
bonis vehementer insistent, conscii ad quot debita se obligaverunt.
Gregorius. Tanto ergo amplius peccati rubigo consumitur, quanto
peccatoris cor magno caritatis igne concrematur. Titus. Contingit
autem saepius eum qui multum peccavit, per confessionem purgari; pauca
vero peccantem, ex arrogantia non venire ad confessionis remedium;
unde sequitur cui autem minus dimittitur, minus diligit. Chrysostomus
in Matthaeum. Opus est ergo nobis ferventi anima, quia nihil impedit
hominem fieri magnum. Nullus ergo constitutorum in peccatis desperet,
nemo virtuosus dormitet: nec hic confidat, saepe enim meretrix
praecedet eum; nec ille diffidat, possibile namque est eum etiam
primos superare; unde et hic subditur dixit autem ad illam:
remittuntur tibi peccata tua. Gregorius in Evang. Ecce quae ad
medicum venerat aegra, sanata est; sed de salute eius adhuc alii
aegrotant; sequitur enim et coeperunt qui simul accumbebant dicere
intra se: quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sed caelestis
medicus aegros non respicit, quos etiam de medicamento fieri deteriores
vidit; eam autem quam sanaverat, per pietatis suae sententiam
confirmat; unde sequitur dixit autem ad mulierem: fides tua te salvam
fecit: quia scilicet hoc quod petiit, posse se accipere non
dubitavit. Theophylactus. Postquam autem ei peccata dimisit, non
sistit in remissione peccati, sed adicit operationem boni; unde
subditur vade in pace, idest in iustitia: quia iustitia est pax
hominis ad Deum, sicut peccatum est inimicitia inter Deum et
hominem; quasi dicat: operare omnia quae ad pacem Dei te ducunt.
Ambrosius. Hoc autem loco plerique pati videntur scrupulum
quaestionis, utrum videantur Evangelistae discordasse de fide.
Graecus. Quia enim quatuor Evangelistae dicunt Christum unctum
fuisse unguento a muliere, tres puto fuisse mulieres ex personarum
qualitate, ex modo agendi, ex differentia temporum. Ioannes quidem
narrat de Maria sorore Lazari, quoniam sex diebus ante Pascha unxit
pedes Iesu in propria domo. At Matthaeus, postquam dominus
dixerat: scitis quia post biduum fiet Pascha, subdit, quod in
Bethania in domo Simonis leprosi mulier fudit unguentum super domini
caput; non autem unxit pedes, ut Maria; Marcus etiam Matthaeo
similiter. Lucas autem non circa tempus Paschae, sed in medio
Evangelii hoc refert. Chrysostomus autem binas asserit has mulieres
fuisse: unam quidem quae continetur in Ioanne, alteram vero cuius
mentio fit a tribus. Ambrosius. Hanc ergo mulierem inducit
Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum; et ideo noluit
dicere peccatricem: nam peccatrix, secundum Lucam, supra Christi
pedes effudit unguentum. Potest ergo non eadem esse, ne sibi
contrarium Evangelistae dixisse videantur. Potest etiam quaestio
meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit,
iam ista perfectior. Augustinus de Cons. Evang. Eamdem enim
Mariam bis hoc fecisse, arbitror intelligendum; semel scilicet quod
Lucas narravit, cum primo accedens cum humilitate et lacrymis meruit
remissionem peccatorum. Unde Ioannes, cum de Lazaro resuscitando
coepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam, dicit: Maria autem
erat quae unxit dominum unguento, et tersit pedes eius capillis suis,
cuius frater Lazarus infirmabatur. Iam itaque hoc Maria fecerat.
Quod autem in Bethania rursum fecit, aliud est, quod ad Lucae
narrationem non pertinet, sed pariter narratur ab aliis tribus.
Gregorius. Mystico autem intellectu, Pharisaeus de falsa iustitia
praesumens, Iudaicum populum, peccatrix mulier, sed ad vestigia
domini veniens et plorans, conversam gentilitatem designat. Ambrosius
in Lucam. Vel princeps huius saeculi quidam leprosus est, domus
autem Simonis leprosi terra est; ergo dominus ex illis superioribus
locis descendit in terram; neque enim sanari potuisset haec mulier,
quae speciem habet animae vel Ecclesiae, nisi Christus venisset in
terram. Merito autem speciem accipit peccatricis, quia Christus
quoque formam peccatoris accepit. Itaque si constituas animam
fideliter appropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscoenis,
sed pie servientem Dei verbo, habentem immaculatae fiduciam
castitatis; ad ipsum Christi caput ascendit: caput autem Christi
Deus est. Sed qui caput non tenet Christi, ille pedes teneat.
Peccator ad pedes, iustus ad caput. Habet tamen etiam ea quae
peccavit unguentum. Gregorius. Quid aliud unguento nisi bonus odor
opinionis exprimitur? Si igitur recta opera agimus, quibus opinione
boni odoris Ecclesiam respergamus, quid in corpore domini nisi
unguentum fundimus? Sed secus pedes mulier stetit: contra pedes enim
domini stetimus, cum in peccatis positi, eius itineribus renitebamur;
sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, iam retro secus
pedes stamus, quia eius vestigia sequimur quem impugnabamus.
Ambrosius. Defer et tu post peccata poenitentiam; ubicumque audieris
Christi nomen, accurre; in cuiuscumque interiorem domum Iesus
intrasse cognoveris, et ipse festina: cum repereris sapientiam, cum
repereris iustitiam in aliquibus penetralibus recumbentem, accurre ad
pedes; hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae, lacrymis
confitere peccata. Et fortasse ideo non lavit pedes suos Christus,
ut eos lacrymis nos lavemus. Bonae lacrymae, quae non solum nostrum
possunt lavare delictum, sed etiam verbi caelestis rigare vestigium,
ut gressus eius nobis exuberent. Bonae lacrymae, in quibus non solum
redemptio peccatorum, sed etiam iustorum refectio est. Gregorius.
Lacrymis enim domini pedes rigamus, si quibuslibet ultimis membris
domini compassionis affectu inclinemur. Capillis pedes domini
tergimus, quando sanctis eius, quibus ex caritate compatimur, ex his
quae nobis superfluunt, miseremur. Ambrosius. Expande etiam
capillos, sterne ante eum omnes corporis tui dignitates; non mediocres
capilli sunt qui possunt pedes tergere Christi. Gregorius.
Osculatur mulier pedes quos tersit: quod nos quoque plane agimus si
studiose diligimus quos ex largitate continemus. Potest quoque per
pedes ipsum mysterium incarnationis eius intelligi. Osculamur igitur
redemptoris pedes, cum mysterium incarnationis eius ex toto corde
diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humilitatis eius
potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc etiam
Pharisaeus vidit, et invidit; quia cum Iudaicus populus gentilitatem
Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sic autem
Pharisaeus retunditur ut per eum perfidus ille populus ostendatur:
quia videlicet infidelis ille populus nec ea quae extra se erant,
unquam pro domino tribuit; conversa autem gentilitas pro eo non solum
rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit; unde Pharisaeo dicit
aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes
meos. Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos est.
Infidelis etiam ille populus Deo osculum non dedit, quia ex caritate
eum amare noluit cui ex timore servivit; osculum quippe dilectionis est
signum: vocata autem gentilitas redemptoris sui vestigia osculari non
cessat, quia in eius continuo amore suspirat. Ambrosius. Non
mediocris autem haec meriti est, de qua dicitur ex quo intravi, non
cessavit osculari pedes meos; ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat,
nisi iustitiam diligere, nisi castitatem habere, nisi pudicitiam
osculari. Gregorius. Pharisaeo autem dicitur oleo caput meum non
unxisti: quia ipsam quoque divinitatis potentiam, in quam se Iudaicus
populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit; haec autem
unguento unxit pedes meos: quia dum incarnationis eius mysterium
gentilitas credidit, summa laude eius etiam ima praedicavit.
Ambrosius. Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi; sed
beatior qui ungit unguento: multorum enim florum in unum collecta
spargit; et fortasse istud unguentum non posset alius nisi Ecclesia
sola deferre, quae diversi spiraminis innumerabiles habet flores: et
ideo nemo potest tantum diligere quantum illa quae in pluribus diligit.
In domo autem Pharisaei, idest in domo legis et prophetae, non
Pharisaeus, sed Ecclesia iustificatur: Pharisaeus enim non
credidit, ista credebat; lex mysterium non habet, quo occulta
mundantur; et ideo quod in lege minus est, consummatur in Evangelio.
Duo autem debitores, duo populi sunt feneratori illi thesauri
caelestis obnoxii. Non materialem autem feneratori huic debemus
pecuniam, sed meritorum examinata, aera virtutum; quarum merita
gravitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenduntur.
Non mediocris autem est iste denarius, in quo regis imago formatur.
Vae mihi, si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est
qui feneratori huic debitum integrum possit exsolvere, vae mihi, si
non petiero concedi mihi debitum. Sed quis est populus iste qui
amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? Illis credita
sunt eloquia Dei; nobis creditur virginis partus Emmanuel, idest
nobiscum Deus, domini crux, mors, resurrectio. Itaque non est
dubium quod plus debet qui plus accipit. Secundum homines plus
fortasse offendit qui plus debuerit; sed per misericordiam domini causa
mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam
consequatur. Et ideo, quoniam nihil est quod digne Deo referre
possimus, vae mihi et si non dilexero. Reddamus ergo amorem pro
debito; amplius enim diligit cui donatur amplius.
|
|