|
Theophylactus. Qui caelitus descendit, ut exemplum fieret nobis et
forma, instruit nos non pigritare in docendo; unde dicitur et factum
est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella,
praedicans, et evangelizans regnum Dei. Gregorius Nazianzenus.
Vadit quippe de loco in locum, non solum ut plures lucretur, sed
etiam ut multa dedicet loca. Dormit, laborat, ut somnum et laborem
sanctificet; plorat ut det pretium lacrymis; praedicat caelestia, ut
audientes exaltet. Titus. Qui enim de caelo ad terram descendit,
annuntiat habitantibus terram regnum caeleste, ut terram in caelum
convertat. Quis autem praedicare debebat regnum Dei, nisi filius
Dei, cuius est regnum? Venerunt plures prophetae, non tamen
praedicaverunt regnum caelorum: nam qualiter eorum quae non viderunt
sermonem praetenderent? Isidorus abbas. Hoc autem regnum Dei
aliquibus videtur altius et melius regno caelesti; quibusdam vero unum
et idem secundum essentiam, sed diversimode nominari; aliquando quidem
regnum Dei a regnante, aliquando autem regnum caelorum a subditis
Angelis et sanctis, qui caeli dicuntur. Beda. More autem aquilae
provocantis ad volandum pullos suos, dominus pedetentim discipulos suos
ad sublimia erigit. Siquidem primo docet in synagogis et miracula
facit; ex hinc duodecim, quos apostolos nominat, eligit; postmodum
omnes praedicans secum ducit; unde sequitur et duodecim cum illo.
Theophylactus. Non docentes, aut praedicantes, sed instruendi ab
eo. Ne autem femineus sexus prohiberi videretur sequi Christum,
subditur et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malis et
infirmitatibus; Maria quae vocatur Magdalena, de qua septem
Daemonia exierant. Beda. Maria Magdalena ipsa est, cuius tacito
nomine proxima lectio poenitentiam narrat. Nam pulchre Evangelista
ubi eam cum domino iter facere commemorat, noto hanc vocabulo
manifestat; ubi vero peccatricem, sed poenitentem describit, mulierem
generaliter dicit, ne nomen tantae famae, prisci erroris nota
fuscaret, de qua Daemonia septem exiisse referuntur. Gregorius in
Evang. Quid enim per septem Daemonia nisi universa vitia
intelliguntur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur,
recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo Daemonia
Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Sequitur et Ioanna
uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae,
quae ministrabant ei de facultatibus suis. Hieronymus Comm. super
Matth. Consuetudinis Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more
gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum
praeceptoribus darent. Hoc quia scandalum facere poterat in
nationibus, Paulus se abiecisse commemorat. Ministrabant autem
domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius ipsae
metebant spiritualia: non quod indigeret cibis dominus creaturarum;
sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu de
discipulis deberent esse contenti. Beda. Interpretatur autem Maria
amarum mare propter poenitentiae rugitum, Magdalena turris, vel
melius turrensis, a turre, de qua dicitur: factus est spes mea turris
fortitudinis a facie inimici. Ioanna dominus gratia eius, vel dominus
misericors interpretatur, videlicet quia eius est omne quod vivimus.
Si autem Maria mundata a sorde vitiorum Ecclesiam de gentibus
insinuat, cur non Ioanna eamdem designat Ecclesiam quondam idolorum
cultui subditam? Nam quilibet malignus spiritus dum pro regno Diaboli
facit, quasi Herodis procurator existit. Interpretatur Susanna
lilium, aut gratia eius, propter odoriferum caelestis vitae candorem,
aureumque internae dilectionis ardorem.
|
|