|
Theophylactus. Quod David in persona Christi praedixerat: aperiam
in parabolis os meum, hic dominus implet; unde dicitur cum autem turba
plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per
similitudinem. Loquitur autem dominus per similitudinem primo quidem
ut attentiores faceret auditores: consueverunt enim homines in obscuris
se exercitare, et spernere manifesta: deinde ut non caperent indigni
quae mystice dicebantur. Origenes. Et ideo signanter dicitur cum
turba plurima conveniret: non enim sunt multi, sed pauci qui per
arctam viam incedunt, et qui inveniunt viam quae ducit ad vitam: unde
Matthaeus dicit quod extra domum docebat per parabolas, sed intra
domum parabolam discipulis exposuit. Eusebius. Satis autem congrue
Christus primam proponit parabolam multitudini, non solum tunc
astantium, sed etiam futurorum post illos, inducens ad audientiam
verborum suorum, cum dicit exiit qui seminat, seminare semen suum.
Beda. Satorem illum nullum melius quam filium Dei intelligere
possumus, qui de sinu patris, quo creaturae non erat accessus,
egrediens, ad hoc venit in mundum ut testimonium perhiberet veritati.
Chrysostomus in Matthaeum. Exiit autem qui ubique est, non
localiter, sed per amictum carnis nobis appropinquavit. Decenter
autem adventum proprium Christus exitum nominat: eramus enim exclusi a
Deo; et sicuti condemnati et rebelles regi eiecti sunt; qui vero
reconciliare vult eos, exeundo ad ipsos extra cum eis loquitur, donec
dignos iam factos aspectu regio eos introducat: sic etiam Christus
fecit. Theophylactus. Exiit autem nunc, non ut agricolas perderet
aut combureret terram; sed exiit seminare: saepe enim agricola qui
seminat, ob aliam causam exit, non solum ut seminet. Eusebius.
Exierunt autem nonnulli a patria caelesti, et ad homines
descenderunt, non tamen ut sererent, neque enim satores erant, sed
administratorii spiritus in ministerium missi. Moyses etiam et
prophetae post eum non inseruerunt hominibus mysteria regni caelorum;
sed retrahendo insipientes ab errore nequitiae et idolorum cultu, quasi
colebant animas hominum, et in novalia redigebant. Solus autem omnium
sator verbum Dei exivit, evangelizaturus nova semina, scilicet
mysteria regni caelorum. Theophylactus. Non cessat autem Dei filius
semper in nostris animabus seminare; nam non solum cum docet, sed
etiam cum creat, in nostris animabus seminat semina bona. Titus.
Exiit autem ut seminaret semen suum; non autem accepit verbum quasi
mutuatum, cum ipse naturaliter sit verbum Dei vivi. Non est igitur
suum proprium semen Pauli vel Ioannis; sed habent cum acceperint;
Christus autem habet proprium semen, proferens doctrinam ex sua
natura; unde et Iudaei dicebant: qualiter hic litteras novit, quas
non didicit? Eusebius. Docet igitur duos esse gradus eorum qui
recipiunt semina: primum quidem eorum qui digni facti sunt vocatione
caelesti, sed labuntur a gratia propter negligentiam et torporem;
secundum vero multiplicantium semen in bonis fructibus. Ponit autem
secundum Matthaeum tres differentias in quolibet gradu. Nam qui
corrumpunt semen, non similem habent perditionis modum; et qui ab eo
fructificant, non aequam recipiunt copiam. Sane actiones perdentium
ostendit semen. Quidam enim cum non peccaverint, suis animabus insita
sibi semina salubria perdiderunt, subtracta ab intentione et memoria
eorum per spiritus malignos et Daemones, qui volant per aerem, vel
viros fallaces et callidos, quae volatilia nuncupavit; unde subdit et
dum seminat, aliud cecidit secus viam. Theophylactus. Non dixit
quod seminans proiecit aliud secus viam, sed quod semen cecidit. Qui
enim seminat, docet rectum sermonem; sed sermo diversimode cadit in
audientes, ut quidam eorum via dicantur. Et conculcatum est, et
volucres caeli comederunt illud. Cyrillus. Arida enim est et inculta
quodammodo omnis via, eo quod a cunctis conculcatur, ac nihil ex
seminibus humatur in ea. Sic igitur habentes cor indocile non penetrat
divina monitio, ut possit laudem germinare virtutum; sed tales sunt
via frequentata immundis spiritibus. Sunt iterum aliqui leviter
gerentes fidem in se quasi in verborum simplicitate; horum fides caret
radice; de quibus subditur et aliud cecidit supra petram, et natum
aruit, quia non habebat humorem. Beda. Petram dicit durum et
indomitum cor. Hoc est autem humor ad radicem seminis, quod iuxta
aliam parabolam oleum ad lampades virginum nutriendas, idest amor et
perseverantia virtutis. Eusebius. Sunt etiam aliqui qui per
avaritiam et appetitum voluptatum et mundanas sollicitudines, quas
quidem spinas nuncupat, immissum sibi semen suffocari fecerunt; de
quibus subditur et aliud cecidit inter spinas; et simul exortae spinae
suffocaverunt illud. Chrysostomus in Matthaeum. Sicut enim spinae
non permittunt oriri semen, sed ex condensatione suffocant immissum;
sic sollicitudines vitae praesentis semen spirituale fructificare non
sinunt. Increpandus autem esset agricola qui super sensibiles spinas,
et petram, et viam seminaret. Non enim possibile est petram terram
fieri, nec viam non esse viam, nec spinas non esse spinas; in
rationalibus autem secus est; possibile est enim petram converti in
terram pinguem, et viam non conculcari, et spinas dissipari.
Cyrillus. Sunt autem terra pinguis et ferax, animae honestae et
bonae, quae in profundo suscipiunt verbi semina, et retinent, et
fovent; et quantum ad hoc subditur et aliud cecidit in terram bonam,
et ortum fecit fructum centuplum. Cum enim in mentem mundam ab omnibus
perturbationibus verbum divinum infunditur, tunc immittit radices in
profundum, et germinat tamquam spica, et convenienter perficitur.
Beda. Fructum enim centuplum, fructum perfectum dicit: nam denarius
numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis
legis custodia continetur: denarius autem numerus per semetipsum
multiplicatus in centenarium surgit; unde per centenarium magna
perfectio significatur. Cyrillus. Quae autem sit sententia
parabolae, accipiamus per eum qui eam composuit; unde sequitur haec
dicens clamabat: qui habet aures audiendi, audiat. Basilius.
Audire pertinet ad intellectum: unde per hoc dominus excitat ad
exaudiendum attente mentionem eorum quae dicuntur. Beda. Quoties
enim haec admonitio vel in Evangelio, vel in Apocalypsi Ioannis
interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis
intentius ostenditur; unde discipuli ignorantes, salvatorem
interrogant; sequitur enim interrogabant autem eum discipuli eius quae
esset haec parabola. Nemo tamen putet finita mox parabola discipulos
hoc interrogasse; sed, ut Marcus ait: cum esset singularis,
interrogaverunt eum. Origenes. Est autem parabola sermo quasi
facti, non autem facti iuxta quod dicitur, possibilis autem fieri;
rerum significativus per transumptionem eorum quae in parabola
traduntur. Aenigma vero est processus sermonis in his quae traduntur
quasi facta; quae tamen non sunt facta, nec possibilia fieri,
significant vero aliquid in occulto; sicut quod dicitur in libro
Iudicum quod ligna iverunt ut ungerent sibi regem. Non est autem ad
litteram factum quod dicitur exiit qui seminat, sicut ea narrat
historia, possibile tamen fuit fieri. Eusebius. Dominus vero docuit
eos causam quare turbis per parabolas loquebatur; unde subditur quibus
ipse dixit: vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Gregorius
Nazianzenus. Cum hoc audis, non introducas diversas naturas secundum
quosdam haereticos, qui putant hos quidem esse pereuntis naturae, hos
vero salubris; quosdam vero sic se habere, ut eorum voluntas eos ducat
ad peius vel melius, sed addas ei quod dicitur vobis datum est, idest
volentibus, et simpliciter dignis. Theophylactus. His autem qui
sunt indigni tantis mysteriis obscure dicuntur; unde subditur ceteris
autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non
intelligant. Videre enim se putant, non vident autem; et audiunt
quidem, sed non intelligunt. Huius ergo gratia hoc eis Christus
abscondit, ne maius eis praeiudicium generetur, si postquam noverint
Christi mysteria, contempserint. Qui enim intelligit et postea
spernit, gravius punietur. Beda. Recte igitur in parabolis
audiunt, quando clausis sensibus cordis, non curant cognoscere
veritatem, obliti eius quod dominus dixerat: qui habet aures
audiendi, audiat. Gregorius in Evang. Dominus autem dignatus est
exponere quod dicebat, ut sciamus rerum significationes quaerere etiam
in his quae per semetipsum noluit explanare; sequitur enim est autem
haec parabola: semen est verbum Dei. Eusebius. Destruentium autem
immissa semina suis animabus tres dicit esse causas. Quidam enim
destruunt in se semen reconditum, dantes leviter auditum volentibus
fallere; de quibus subdit quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt;
deinde venit Diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes
salvi fiant. Beda. Qui scilicet verbum quod audiunt, nulla fide,
nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis actione percipere
dignantur. Eusebius. Quidam vero cum in mentis profundo non
susceperint verbum Dei, facile extinguuntur adveniente adversitate;
de quibus subdit nam qui supra petram, hi sunt qui cum audierint, cum
gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus
credunt, et in tempore tentationis recedunt. Cyrillus. Cum enim
intrant Ecclesiam, laetanter attentant divina mysteria, sed ex levi
voluntate; ut autem egressi sunt Ecclesiam, obliviscuntur sacrarum
disciplinarum: et si fides Christiana non fluctuet, permanent;
turbante vero persecutione, profugam habent mentem, quia fides eorum
caret radice. Gregorius. Multi boni operis initia proponunt; sed
mox ut fatigari adversitatibus vel tentationibus coeperint, inchoata
derelinquunt. Petrosa ergo terra humorem non habuit, quae hoc quod
germinaverat, ad fructus perseverantiam non perduxit. Eusebius.
Quidam vero suffocant reconditum in eis semen divitiis et illecebris,
quasi quibusdam suffocantibus spinis; de quibus subditur quod autem in
spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et
divitiis, et voluptatibus vitae, euntes suffocantur, et non referunt
fructum. Gregorius. Mirum quomodo dominus divitias spinas
interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectent; et tamen
spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et
cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant.
Duo autem sunt quae divitiis iungit, sollicitudines et voluptates:
quia per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt.
Suffocant autem semen, quia importunis cogitationibus guttur mentis
strangulant; et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi
aditum vitalis flatus vetant. Eusebius. Haec autem ex provisione a
salvatore praedicta sunt. Sic autem se habere patefacit effectus; non
enim aliter aliqui a verbo divini cultus deficiunt nisi secundum aliquem
modorum praedictorum ab eo. Chrysostomus in Matthaeum. Et ut plura
brevibus comprehendam, hi quidem tamquam negligentes audire, hi
tamquam delicati et debiles, hi vero tamquam servi facti voluptatis et
rerum mundi, a bono desistunt. Bonus etiam ordo viae, petrae et
spinarum: opus enim est primo memoriae et cautelae, deinde
fortitudinis, consequenter contemptus praesentium. Consequenter ponit
bonam terram contrario modo se habentem ad viam, et petram, et
spinas, cum subdit quod autem in terram bonam, hi sunt qui in corde
bono et optimo verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Nam
qui secus viam positi sunt, non retinent verbum, sed rapit eis semen
Diabolus: qui vero sunt in petra, non sustinent in patientia
tentationis insultum propter imbecillitatem; qui vero sunt in spinis,
non fructificant, sed suffocantur. Gregorius. Terra ergo bona
fructum per sapientiam reddit: quia nulla sunt bona quae agimus, si
non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus. Fructum ergo per
patientiam reddunt: quia cum humiliter flagella suscipiunt, post
flagella ad requiem sublimiter cum gaudio suscipiuntur.
|
|