|
Beda. Quia supra dixerat apostolis: vobis datum est nosse mysterium
regni Dei, ceteris autem in parabolis, nunc ostendit per eos
aliquando etiam ceteris idem mysterium esse revelandum, dicens nemo
autem lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit, sed
supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Eusebius.
Quasi dicat: sicut lucerna accenditur ut luceat, non ut operiatur sub
modio vel lecto; sic etiam secreta regni caelorum in parabolis edita,
quamvis lateant alienos a fide, tamen penes omnes manifestum habebunt
sensum; unde subdit non enim est occultum quod non manifestetur, nec
absconditum quod non agnoscatur et in palam veniat; quasi dicat:
quamvis plurima in parabolis dicta sint, ut videntes non videant, et
audientes non intelligant propter sui incredulitatem, totus tamen sermo
patebit. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter totum. His
verbis typice docet fiduciam praedicandi, ne quis timore carnalium
incommodorum lucem scientiae abscondat; vasis enim et lecti nomine
carnem, lucernae autem vocabulo verbum designat; quod ob metum
carnalium incommodorum occultat qui ipsam carnem praeponit
manifestationi veritatis, et ea quasi operit verbum qui praedicare
trepidat. Supra candelabrum autem ponit lucernam qui corpus suum
ministerio Dei subicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et
inferior servitus corporis. Origenes de Serm. Dom. Sed et qui
vult adaptare lucernam perfectioribus Christi discipulis persuadebit
nobis per ea quae dicta sunt de Ioanne, quoniam ipse erat lucerna
ardens et lucens. Non decet ergo eum qui lucernam rationalem accendit
in anima, abscondere eam sub lecto ubi quis requiescit, nec sub aliquo
alio vase: quia qui facit hoc, non providet intrantibus domum, quibus
lucerna paratur: sed oportet superponere candelabro, idest omni
Ecclesiae. Chrysostomus in Matthaeum. Hoc autem dicens, inducit
eos ad vitae diligentiam, docens eos strenuos esse quasi expositos
aspectibus omnium, ac pugnantes in mundo quasi in theatro; quasi
dicat: ne consideretis quod manemus in modica parte mundi; eritis enim
omnibus noti: quia tantam virtutem impossibile est latere. Maximus.
Vel forsan seipsum appellat dominus lucernam radiantem cunctis
habitantibus domum, idest mundum, cum sit naturaliter Deus, et
factus dispensative caro; et sic quasi lux ad instar lucernae retinetur
in testa carnis per mediam animam, sicut per lychnum ignis in testa
lucernae. Vocat autem candelabrum Ecclesiam, supra quam verbum
divinum effulgens, quasi quamdam domum illuminat radiis veritatis.
Dixit autem similitudinarie vas aut lectum, corporalem cultum legis,
sub quo contineri non vult. Beda. Instanter autem nos dominus docet
verbo auscultare, ut et nostro illud pectore continue ruminare, et
alieno eructare sufficiamus auditui; unde sequitur videte ergo quid
audiatis. Qui enim habet, dabitur illi; et quicumque non habet,
etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. Quasi dicat: tota
intentione verbo quod auditis operam date: quia qui amorem habet
verbi, dabitur illi et sensus intelligendi quod amat: at qui verbi
audiendi amorem non habet, etsi vel naturali ingenio, vel litterario
callere se putaverit exercitio, nulla sapientiae dulcedine gaudebit.
Saepe enim desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia iustius
puniatur; quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit; et
nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo maiora
praemia retributionis inveniat, quo magis studio inventionis elaborat.
|
|