|
Titus. Derelictis cognatis carnalibus, dominus insistebat doctrinae
paternae. Quia vero desiderabatur propter absentiam, accedunt ad
eum: unde dicitur venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et
non poterant adire eum prae turba. Si audiveris de fratribus domini,
addisce pietatem, et intellige gratiam: nullus enim secundum
divinitatem salvatoris frater est, unigenitus enim est; sed pietatis
gratia communicavit nobis in carne et sanguine, et factus est frater
noster, cum esset naturaliter Deus. Beda. Fratres tamen domini
secundum carnem dicuntur non filii beatae Mariae genitricis Dei,
secundum Elvidium, nec filii Ioseph de alia uxore secundum quosdam
putandi sunt; sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati.
Titus. Putabant autem fratres eius quod cum eorum audiret
praesentiam, dimitteret populum, reveritus maternum nomen, et flexus
amore materno; unde sequitur et nuntiatum est illi: mater tua et
fratres tui foris stant, volentes te videre. Chrysostomus in
Matthaeum. Considera quale erat, astante ei toto populo, et ab ore
eius pendente, iam inchoata doctrina, eum foras extrahere. Ob hoc
dominus quasi increpando respondit; sequitur enim qui respondens dixit
ad eos: mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt et
faciunt. Ambrosius. Moralis magister, qui de se ceteris praebet
exemplum, praescripturus ceteris quoniam qui non reliquerit patrem aut
matrem suam, non est filio Dei dignus, sententiae huic ipse primus se
subicit: non quod maternae refutet pietatis obsequia: ipsius enim
praeceptum est: qui non honorificaverit patrem et matrem, morte
moriatur; sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis
affectibus debere cognoscit. Neque tamen iniuriose refutantur
parentes; sed religiosiores copulae mentium docentur esse quam
corporum. Ergo hic non, ut quidam haeretici tendiculas aucupantur,
mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur; sed necessitudini
corporali praescriptorum caelestium forma praefertur. Beda. Hi
igitur qui verbum Dei audiunt et faciunt, mater domini vocantur, eo
quod illum quotidie suo exemplo vel dicto quasi parturiunt in cordibus
proximorum; fratres quoque sunt eius, cum et ipsi faciant voluntatem
patris eius qui in caelis est. Chrysostomus in Matthaeum. Non autem
hoc dixit increpando matrem, sed eam plurimum adiuvando. Nam si erga
ceteros sollicitus erat, ut generaret eis de se debitam opinionem,
multo magis erga matrem: non autem elevasset eam ad illa fastigia, si
semper expectaret honorari ab eo tamquam a filio, non autem eum dominum
reputaret. Theophylactus. Quidam vero hoc sic intelligunt, quod
Christo docente quidam invidentes, subsannantes eum super doctrina
eius, dixerunt mater tua, et fratres tui stant foris volentes te
videre: tamquam propter hoc ignobilem eum demonstrarent: et ideo qui
mentem eorum cognovit, sic eis respondit, quoniam non nocet vilis
consanguinitas; sed si ignobilis quis existat, audiat autem verbum
Dei, ipsum consanguineum reputat. Quia tamen audire solum neminem
salvat, sed magis condemnat, subiungit et faciunt: decet enim
audire, et facere. Verbum autem Dei dicit suam doctrinam:
quaecumque enim ipse dicebat, patris erant. Ambrosius. Mystice
autem non debuit foris stare qui Christum quaerebat; unde et ille
ait: accedite ad eum, et illuminamini. Si enim foris stant, nec
ipsi agnoscuntur parentes; et propter nostrum fortasse non agnoscuntur
exemplum, quemadmodum nos non agnoscimur si foris stemus. Illud
quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat
Iudaeos, ex quibus est Christus secundum carnem, Ecclesiamque
synagogae credidit praeferendam. Beda. Intus enim eo docente
venientes intrare nequeunt, cuius spiritualiter intelligere dicta
negligunt. Praeoccupans autem turba intravit in domum; quia
differente Iudaea, gentilitas confluxit ad Christum. Foris autem
stantes volunt Christum videre, qui spiritualem in lege sensum non
quaerentes, sese ad custodiam litterae foris fixerunt; et quasi
Christum potius ad docenda carnalia cogunt exire, quam se ad discenda
spiritualia consentiunt intrare.
|
|