|
Cyrillus. Quia discipuli omnes beneficiatos a Christo videbant,
decebat etiam ipsos sensim in beneficiis Christi delectari: non enim
similiter quis considerat quae fiunt in alienis corporibus ut in suo:
et ideo dominus discipulos et mari et ventis exposuit; unde dicitur
factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in unam naviculam, et
discipuli eius; et ait ad illos: transfretemus trans stagnum. Et
ascenderunt. Chrysostomus in Matthaeum. Vitans quidem Lucas
quaestionem quae sibi fieri posset de temporum ordine, dicit eum in una
dierum intrasse naviculam. Cyrillus. Si autem vigilante domino
accidisset tempestas, vel non timuissent discipuli, vel non
exhorruissent, vel non credidissent eum posse tale aliquid facere.
Quapropter dormit, praestans tempus timori; sequitur enim
navigantibus autem illis, obdormivit, et descendit procella venti in
stagnum. Ambrosius. Supra habes quia pernoctabat in oratione;
quomodo hic in tempestate dormit? Sed exprimitur securitas
potestatis; quomodo omnibus timentibus solus intrepidus quiescebat,
sed quiescebat corporis somno cum intenderet divinitatis mysterio;
nihil enim sine verbo fit. Cyrillus. Cum magna autem dispensatione
videtur esse peractum ne mox postquam tempestas invadere coepit
naviculam, quaererent ab eo suffragium, sed postquam malum invaluit,
ut manifestior fiat divinae maiestatis potestas; unde dicitur et
compellebantur, et periclitabantur: quod quidem dominus permisit
exercitationis gratia, ut cum confessi fuerint periculum, cognoscant
miraculi magnitudinem. Unde postquam magnitudo periculi in
intolerabilem metum eos urgebat, tamquam aliam spem non habentes
salutis nisi solum ipsum dominum virtutum, eum excitaverunt. Sequitur
accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: praeceptor, perimus.
Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus quidem dicit: domine, salva
nos, perimus; Marcus autem: magister, non ad te attinet quia
perimus? Eadem autem est sententia excitantium dominum, volentiumque
salvari. Nec opus est quaerere quis horum potius Christo dictum sit:
sive enim aliquid horum trium dixerint, sive alia verba quae nullus
Evangelistarum commemoravit, tantumdem autem valentia, quid ad rem
interest? Quamquam etiam hoc fieri potuerit ut, pluribus eum
excitantibus, omnia haec, aliud autem ab alio diceretur. Cyrillus.
Non autem erat possibile eos perire existente cum eis omnipotente:
unde illico surgit Christus, qui habet omnium potestatem, et sedat
confestim procellam et ventorum impetum. Et cessavit tempestas, et
facta est tranquillitas: in quo ostendit se Deum esse, cui dicitur:
tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Beda. Sic igitur in hac navigatione dominus utramque unius eiusdemque
personae naturam ostendit, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem
maris ut Deus verbo coercet. Cyrillus. Simul autem cum tempestate
aquarum solvit tempestatem animarum; unde sequitur dixit autem illis:
ubi est fides vestra? In quo verbo ostendit quod timorem non facit
tentationum inductio, sed imbecillitas mentis. Sicut enim aurum
probatur in igne, sic in tentationibus fides. Augustinus de Cons.
Evang. Hoc autem ab aliis Evangelistis aliis verbis dictum est.
Matthaeus enim dicit eum dixisse: quid timidi estis modicae fidei?
Marcus autem dicit: quid timidi estis? Necdum habetis fidem? Idest
illam perfectam velut granum sinapis. Hoc ergo et ille ait: modicae
fidei; Lucas autem: ubi est fides vestra? Et totum quidem dici
potuit: quid timidi estis? Ubi est fides vestra? Modicae fidei?
Unde aliud hic, aliud ille commemorat. Ambrosius. Pacata igitur
tempestate ad imperium Christi, discipuli stupefacti miraculo,
susurrabant ad invicem; unde sequitur qui timentes, mirati sunt, ad
invicem dicentes: quis, putas, hic est, quia et ventis imperat et
mari, et obediunt? Non autem discipuli, ut ignorantes eum, hoc
dixerunt ad invicem; noverant enim eum Deum esse, et filium Dei
Iesum: admirantur autem innatae potestatis abundantiam, et
divinitatis gloriam; quamvis similis nobis esset et visibilis secundum
carnem; unde dicunt quis est hic? Idest qualis et quantus, et in
quanta virtute et maiestate? Imperiosum enim est opus, dominativum
praeceptum, non servilis petitio. Beda. Vel non discipuli, sed
nautae et alii mirantur qui in navi erant. Allegorice autem mare vel
stagnum tenebrosus est et amarus mundi aestus. Navicula arbor crucis,
cuius beneficio fideles adiuti, emensis mundi fluctibus, obtinent
littus patriae caelestis. Ambrosius. Itaque dominus, qui se
intelligit propter divinum in terras mysterium venisse, relictis
parentibus navem ascendit. Beda. Ascendunt autem et discipuli
admoniti cum eo; unde ipse ait: si quis vult post me venire, abneget
semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Discipulis
navigantibus, idest fidelibus saeculum calcantibus, et futuri saeculi
animo quietem meditantibus, et per sancti spiritus flatum, vel etiam
proprii remigii conatum, infidos mundi fastus certatim post terga
iactantibus, subito obdormivit dominus; idest, advenit tempus
dominicae passionis; et descendit procella, quia domino somnum mortis
in cruce subeunte, fluctus persecutionum daemoniacis flatibus
exsurgunt. Fluctibus autem non domini patientia turbatur, sed
discipulorum imbecillitas concutitur et trepidat: qui suscitarunt
dominum ne eo dormiente pereant: quia cuius mortem viderant,
resurrectionem optant: quae si differetur, ipsi in perpetuum
perirent. Unde surgens increpat ventum: quia celeri resurrectione per
mortem destruit superbiam Diaboli, qui habebat imperium mortis.
Tempestatem autem aquae facit cessare, quia rabiem Iudaeorum morti
eius insultantium resurgens labefacit. Ambrosius. Et advertas, sine
tentatione neminem posse ex hoc vitae curriculo demigrare, quia
exercitium fidei tentatio est. Subiecti igitur sumus nequitiae
spiritualis procellis; sed quasi pervigiles nautae gubernatorem
excitemus, qui non serviat, sed imperet ventis; qui etsi iam non
dormiat sui corporis somno, caveamus tamen ne nostri corporis somno
nobis dormiat, et quiescat. Bene autem arguuntur qui praesente
Christo timebant, cum utique ibi aderat qui perire non posset.
Beda. Cui simile est quod post mortem discipulis apparens exprobravit
incredulitatem eorum: et sic tumidis gurgitibus sedatis, patefecit
cunctis potentiam suae divinitatis.
|
|