|
Chrysostomus. Salvator navigando una cum discipulis ad portum
pervenit; unde dicitur et navigaverunt ad regionem Gerazenorum, quae
est contra Galilaeam. Titus. Veraciora exemplaria nec Gerazenorum
habent, nec Gadarorum, sed Gergezinorum; est enim Gadara civitas
in Iudaea, stagnum autem vel mare nullatenus invenitur in ea; sed
Geraza civitas Arabiae est, nec stagnum, nec mare iuxta habens.
Est autem Gergeza, a qua Gergezaei, urbs antiqua iuxta Tiberiacum
stagnum, circa quam est rupes stagno vicina, in quod ostenditur
deiectos fuisse porcos a Daemonibus. Quia tamen Geraza et Gedara
confinium habent cum terra Gergezinorum, verisimile est inde ad horum
terram porcos fuisse adductos. Beda. Geraza enim urbs est insignis
Arabiae trans Iordanem iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus
Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci praecipitati
sunt. Chrysostomus in Matthaeum. Cum autem dominus descendisset a
mari, occurrit ei aliud terribilius miraculum: nam daemoniacus,
tamquam servus videns dominum, servitutem confitetur; unde sequitur et
cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam qui Daemonium
habebat iam temporibus multis. Augustinus de Cons. Evang. Quod
Matthaeus duos dicit fuisse daemoniacos, Marcus autem et Lucas unum
commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris
et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute
plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo Evangelistae, solum
commemorandum iudicaverunt de quo facti huius fama latius praeclariusque
fragraverat. Chrysostomus in Matthaeum. Vel Lucas elegit ex illis
duobus eum qui saevior erat: unde flebilius narrat eius infortunium,
cum subdit et vestimentis non induebatur, neque in domo manebat, sed
in monumentis. Visitant autem Daemones mortuorum sepulchra, volentes
imbuere homines periculosa doctrina, quod scilicet mortuorum animae
Daemones fiunt. Cyrillus. Quod autem nudus petebat defunctorum
sepulchra, daemoniacae ferocitatis erat indicium. Permittit autem
quosdam dispensative Deus subesse Daemonibus, ut nos perpendamus per
eos quales sunt Daemones erga nos, ut renuamus eis subici velle; et
sic uno patiente aedificantur quamplures. Chrysostomus. Quia vero
hominem eum populi fatebantur, accesserunt Daemones divinitatem
praedicantes ipsius, quam etiam mare sua tranquillitate clamaverat;
unde sequitur is ut vidit Iesum, procidit ante illum, et exclamavit
voce magna, et dixit. Cyrillus. Attendas hic timorem annexum
audaciae et desperationi multae; signum enim diabolicae desperationis
est in audendo dicere quid mihi et tibi est, Iesu fili Dei
altissimi? Timoris vero cum precatur obsecro te, ne me torqueas.
Sed si nosti eum esse filium Dei altissimi, fateris eum Deum caeli
et terrae, et eorum quae continentur in eis. Qualiter igitur non
tua, immo sua usurpas, et dicis quid mihi et tibi? Quis autem
principum terrenorum omnino sustinebit a barbaris lacessiri suo
subiectos imperio? Unde sequitur praecipiebat enim spiritui immundo ut
exiret ab homine; et necessitatem praecepti ostendit subdens multis
enim temporibus arripiebat illum; et vinciebatur catenis et compedibus
custoditus; et ruptis vinculis agebatur a Daemonio in deserta.
Chrysostomus. Unde, quia nemo audebat daemoniacum tenere, ipse
Christus ad eum vadit, alloquens ipsum. Sequitur interrogavit autem
illum Iesus, dicens: quod tibi nomen est? Non velut inscius nomen
inquirit, sed ut confessa peste quam tolerabat, virtus curantis
gratior emicaret. Beda. Sed et nostri temporis sacerdotes qui per
exorcismi gratiam Daemones eicere norunt, solent dicere, patientes
non aliter valere curari, nisi omne quod ab immundis spiritibus
vigilantes dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant; et
maxime quando corporis humani concubitum petere se ac patrare
confingunt; unde et hic confessio subditur: at ille dixit: legio;
quia intraverant Daemonia multa in eum. Gregorius Nyssenus.
Imitantes quidam Daemones supernas militias et legiones angelicas,
dicunt se legionem, sicut et eorum princeps dicit se positurum thronum
super astra, ut fiat altissimo similis. Chrysostomus. Postquam
autem dominus supervenerat Daemonibus creaturam Dei perturbantibus,
putabant eum propter excessum eorum quae fiebant non expectare tempus
supplicii: et quia culpam diffiteri non poterant, instant ne cito
sustineant poenam; unde sequitur et rogaverunt illum ne imperaret illis
ut in abyssum irent. Theophylactus. Quod quidem postulant Daemones
volentes adhuc cum hominibus conversari. Cyrillus. Hic autem palam
est quod aemulae catervae maiestatis divinae, ineffabili potentia
salvatoris detrudebantur ad Inferna. Maximus. Statuit autem Deus
unicuique peccatorum consonam poenam; Gehennam ignis propter carnis
incendium, stridorem dentium propter risum lascivum, intolerabilem
sitim propter voluptatem et crapulam, pervigilem vermem propter
obliquum et malignum cor, caliginem perpetuam propter ignorantiam et
fallaciam, Lymbum abyssi propter superbiam: unde Daemonibus tamquam
superbis abyssus delegatur. Sequitur erat autem ibi grex multorum
porcorum pascentium in monte. Augustinus de Cons. Evang. Quod
Marcus dixit circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in
monte, non repugnat: grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid
eius esset in monte, aliquid circa montem: erant enim duo millia
porcorum, sicut Marcus expressit. Ambrosius. Daemones autem
caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut qui oculos
dolent, radios solis ferre non possunt. Cyrillus. Et ideo turba
immundorum spirituum petit mitti in conformem sibi gregem immundorum
porcorum. Sequitur et rogabant eum ut permitteret eis in illos
ingredi. Athanasius in vita Antonii. Quod si super porcos
potestatem non habent, multo magis nullum habent dominium contra
homines factos ad imaginem Dei. Oportet ergo Deum solum timere,
contemnere autem illos. Cyrillus. Dominus autem concessit eis
potestatem, ut hoc inter cetera fiat nobis causa salutis, et roboris
spes. Sequitur et permisit illos. Considerare ergo oportet, quod
Daemones pravi sunt, et hostiles his qui eis sunt subditi; ut potest
patere ex eo quod praecipitaverunt et suffocaverunt porcos in aquis;
unde sequitur exierunt ergo Daemonia ab homine, et intraverunt in
porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus
est. Et ideo concessit eis Christus petentibus, ut ex eventu
appareat quam sint crudeles. Erat etiam necessarium ostendere filium
Dei providentiam rerum habere non minus quam pater, ut aequalitatis
decor in utroque appareat. Titus. Fugam autem pastores arripiunt,
ne cum porcis perirent; unde sequitur quod ut viderunt factum, qui
pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas: et
huiusmodi terrorem civibus intulerunt. Duxit autem eos ad salvatorem
damni necessitas. Sequitur exierunt autem videre quod factum est, et
venerunt ad Iesum. Ubi considera, quod dum Deus homines punit in
rebus, confert beneficium animabus. Cum autem profecti essent,
viderunt sanum eum qui iugiter vexabatur. Sequitur et invenerunt
hominem sedentem, a quo Daemonia exierant, vestitum, qui antea
continuo nudus erat, ac sana mente ad pedes eius: non enim discedit a
pedibus, a quibus est nactus salutem: et sic agnoscentes signum,
mirati sunt passionis remedium, et obstupuerunt in facto. Sequitur et
timuerunt. Hoc autem factum partim visu comperiunt, partim verbis
audiverant. Sequitur nuntiaverunt autem illis qui viderant quomodo
sanus factus esset a legione. Oportebat autem eos supplicare domino ne
inde recederet, sed custos esset regionis, ne Daemones haberent
accessum ad eos; sed prae timore propriam salutem amiserunt, rogantes
salvatorem recedere. Sequitur et rogaverunt illum omnis multitudo
regionis Gerazenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno
tenebantur. Theophylactus. Timebant enim ne iterum damnum aliquod
paterentur, sicut passi fuerant in submersione porcorum.
Chrysostomus. Attendas autem Christi humilitatem: postquam enim
collatis a se talibus beneficiis emittebant eum, non obstat, sed
discedit, eos qui se ipsos indignos sua doctrina promulgaverant
relinquens. Sequitur ipse autem, ascendens navim, reversus est.
Titus. Sed eo discedente, ille qui passus fuerat, a salvatore non
discedit. Sequitur et rogabat illum vir a quo Daemonia exierant, ut
cum eo esset. Theophylactus. Nam, sicut expertus, timebat ne forte
elongatus a Iesu, rursus Daemonibus esset paratus. Dominus autem
ostendit ei quod quamvis non sit cum eo praesentialiter, tamen potest
eum gratia sua protegere; sequitur enim dimisit autem eum Iesus,
dicens: redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Non
autem dixit: quanta tibi feci ego; formam praebens humilitatis, ut
rectitudines nostras referamus in Deum. Titus. Nec tamen
praevaricatur in lege veritatis; quidquid enim filius operatur, pater
operatur. Cur autem qui ubique omnes liberatos monebat nulli dicere,
huic liberato a legione dicit narra quanta tibi fecit Deus? Quia
scilicet tota regio illa Deum ignorabat, irretita cultibus Daemonum.
Vel verius, quandoquidem ad patrem retorquet miraculum, dicit narra;
cum vero loquitur de seipso, monet nulli dicere. Ille autem qui
liberatus est a Daemonibus, noverat Deum esse Iesum, et ideo
praedicavit quanta fecit illi Iesus; sequitur enim et abiit per
universam civitatem praedicans quanta illi fecit Iesus.
Chrysostomus. Et sic illos qui se indignos sua doctrina
promulgaverant derelinquens, statuit eis eum in magistrum qui fuerat a
Daemonibus liberatus. Beda. Mystice autem Geraza significat
nationem gentium, quas post passionem et resurrectionem suam dominus
per praedicatores visitavit; unde Geraza vel Gergesi, ut quidam
legunt, interpretatur colonum eiciens, idest Diabolum, a quo prius
incolebatur; vel advena propinquans, qui prius longe erat.
Ambrosius. Licet autem discordet numerus curatorum a Christo
secundum Lucam et Matthaeum, tamen concordat mysterium: ut enim iste
qui habebat Daemonium, populi gentilis est figura, duo quoque illi
similiter figuram populi gentilis accipiunt: quoniam cum tres filios
Noe generavit, Sem, Cham et Iaphet, Sem tantummodo familia in
possessionem ascita est Dei: ex duobus illis diversarum nationum
populi pullularunt. Qui multis, inquit, temporibus habebat
Daemonium, utpote qui a diluvio usque ad adventum domini vexabatur.
Nudus autem erat, quia tegumentum naturae suae et virtutis amisit.
Augustinus de quaest. Evang. In domo non habitabat; hoc est, in
conscientia sua non requiescebat: in monumentis manebat; idest in
mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Ambrosius. Vel
quid sunt corpora perfidorum nisi quaedam sepulchra in quibus Dei verba
non habitant? Augustinus de quaest. Evang. Quod autem compedibus
ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges
gentium, quibus etiam in eorum republica peccata cohibentur: quod
autem vinculis talibus diruptis agebatur a Daemonio in desertum,
significat quod etiam ipsis transgressis legibus ad ea scelera
cupiditate ducebatur quae iam vulgarem consuetudinem excederent, quod
vero in eo legio Daemonum erat, significatae sunt gentes, quae multis
Daemonibus serviebant; quod in porcos pascentes in montibus Daemonia
ire concessa sunt, significat etiam immundos et superbos homines,
quibus Daemonia dominantur propter idolorum cultus. Ambrosius.
Porci enim hi sunt qui immundorum usu animalium, vocis et rationis
expertes, lutulentis vitae suae actibus naturalium coinquinaverunt
ornamenta virtutum. Augustinus. Quod autem in stagnum praecipitati
sunt, significat quod iam clarificatur Ecclesia, et liberato populo
gentium a dominatione Daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus
suos qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate
submersi. Ambrosius. Impetu autem feruntur in praeceps, quoniam
nullius meriti contemplatione revocantur; sed tamquam de superioribus
ad inferiora per improbitatis proclive detrusi, inter fluenta mundi
huius intercluso pereunt spiritus commeatu. Neque enim in his qui
fluido aestu voluptatis huc atque illuc feruntur, illius spiritus
potest esse vitale commercium. Videmus igitur quia homo ipse suae est
auctor aerumnae: nam nisi quis porci more vixisset, numquam accepisset
in eum Diabolus potestatem; aut si accepisset, non ut perderet, sed
ut probaret: et fortasse Diabolus, quia post domini adventum bonos
iam depraedari non poterat, non omnium hominum, sed levium quaerit
interitum; ut latro non armatis, sed insidiatur inermibus. Viderunt
hoc magistri gregum, et fugerunt: neque enim vel philosophiae
professores vel principes synagogae pereuntibus populis possunt ferre
medicinam: solus est Christus qui aufert peccata populorum.
Augustinus. Vel quod porcorum pastores fugientes ista nuntiaverunt,
significat quosdam primates impiorum, quamquam Christianam legem
fugientes, potentiam tamen eius pergentes stupendo et mirando
praedicare. Quod autem Gerazeni cognoscentes quod factum est, rogant
Iesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi, significat
magnitudinem vetusta suavitate delectatam, honorare quidem, sed nolle
pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt;
admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione
sanatum. Ambrosius. Vel in Gerazenorum civitate species synagogae
videtur existere: qui rogabant ut discederet, quia timore magno
tenebantur; infirma enim mens non capit Dei verbum, nec potest pondus
sustinere sapientiae. Et ideo diutius molestus non fuit, sed ascendit
ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad Ecclesiam: et
regressus est per stagnum: nemo enim de Ecclesia ad synagogam sine
periculo transit salutis; sed ille qui de synagoga ad Ecclesiam
transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat.
Augustinus. Quod autem ille sanatus cupit iam esse cum Christo, et
dicitur ei redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus: sic
intelligitur, ut sic quisquis intelligat post remissionem peccatorum
redeundum sibi in conscientiam bonam sicut in domum, et serviendum
Evangelio propter aliorum salutem, ut deinde cum Christo requiescat:
ne cum praepropere vult esse cum Christo, negligat ministerium
praedicationis fraternae redemptioni accommodatum.
|
|