|
Augustinus de Cons. Evang. Post narratum apud Gerazenos
miraculum, transit ad narrandum, de archisynagogi filia, dicens
factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba: erant enim
omnes expectantes eum. Theophylactus. Simul quidem propter
doctrinam, et propter miracula. Augustinus. Quod vero adiungit et
ecce venit vir cui nomen Iairus, non continue factum accipiendum est,
sed prius illud de convivio publicanorum, sicut narrat Matthaeus; cui
rei sic coniungit hoc ut non possit aliud factum consequenter
intelligi. Titus. Est autem positum nomen, Iudaeorum causa, qui
tunc noverunt quod accidit, ut nomen demonstratio miraculi fiat.
Accessit autem non aliquis infirmorum, sed princeps synagogae, ut
magis obturarentur Iudaeorum ora; unde sequitur et ipse princeps
synagogae erat. Accessit autem ad Christum causa necessitatis: urget
enim aliquando dolor ad agendum ea quae decent, secundum illud: in
camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te.
Theophylactus. Unde necessitate instante cecidit ad pedes eius;
sequitur enim et cecidit ad pedes Iesu. Decebat autem ut absque
necessitate cogente caderet ad pedes eius, et cognosceret ipsum Deum
esse. Chrysostomus. Sed considera eius inertiam: quaerit enim a
Christo ut in domum veniat; sequitur enim rogans eum ut intraret in
domum eius; ignorans scilicet quod absens poterat liberare: nam si
scivisset, dixisset sicut centurio: dic verbo, et curabitur filia
mea. Graecus. Causa autem adventus eius ponitur, cum subditur quia
unica filia erat illi, domus fundamentum, successio generis, fere
annorum duodecim, in ipso scilicet flore aetatis; et haec moriebatur,
pro thalamis efferenda ad tumulum. Chrysostomus. Advenerat autem
dominus, non ut iudicaret mundum, sed ut salvaret: quapropter non
examinat dignitatem petentis, sed aequanimiter arripit opus, sciens
quod maius erat futurum eo quod quaerebatur: vocabatur autem ad
remedium aegrotantis; novit autem se suscitaturum iam mortuam, et
inserturum terrenis firmam spem resurrectionis. Ambrosius.
Suscitaturus autem mortuam, ad faciendum fidem, haemorrhoissam ante
curavit; sicut et resurrectio temporalis in passione domini
celebratur, ut perpetua illa credatur. Et contigit dum iret, a turba
comprimebatur. Cyrillus. Quod maximum erat indicium quod veram
carnem induerat, et omnem conculcaret superbiam: neque enim a longe
sequebantur, sed eum circumdabant. Graecus. Quaedam autem mulier
gravi morbo detenta, ob cuius infirmitatis curam medici omnes divitias
consumpserant, solam spem in tanta diffidentia reperit ut procideret
domino; de qua sequitur et mulier quae erat in fluxu sanguinis ab annis
duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab
ullo potuit curari, accessit retro. Titus. Qualiter autem non est
digna praeconio haec mulier, quae viribus extinctis corporeis ob
continuum sanguinis fluxum, et tanto populo concurrente circa illum,
affectu roborata et fide petierat populum, et retro latens tetigerat
fimbriam vestimenti? Sequitur tetigit fimbriam vestimenti eius.
Cyrillus. Neque enim licebat immundis vel tangere quemquam
sanctorum, vel appropinquare viro sancto. Chrysostomus in
Matthaeum. Ritu autem legis huiusmodi passio reputabatur immunditia
magna. Aliter etiam: nondum enim nec ipsa habebat dignam opinionem de
eo; non enim putavisset latere; sed tamen confisa de sanitate
accedit. Theophylactus. Sicut autem cum aliquis oculum lucernae
lucenti adhibet, aut igni spinas, statim operationem illorum
experitur; sic quidem qui fidem affert potenti curare, statim
curationem consequitur. Et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
Chrysostomus. Non autem sola vestimenta ipsius mulierem salvarunt;
nam et milites sortiti sunt ea inter se; sed fidei eius intentio.
Theophylactus. Credidit enim, et salvata est; et, ut congruum
fuit, primo tetigit Christum intellectualiter, deinde corporaliter.
Graecus. Audivit autem dominus tacitas mulieris considerationes, et
tacens liberavit tacentem, passus sua sponte sanitatis rapinam; sed
postea miraculum publicat; unde sequitur et ait Iesus: quis est qui
me tetigit? Cyrillus. Non enim latuit dominum perpetratum
miraculum; sed qui cuncta cognoscit, quasi nesciret interrogat.
Graecus. Nescientibus autem discipulis quod quaerebatur, sed
putantibus de simplici quodam tactu dicere, domini quaestioni
respondent; sequitur enim negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et
qui cum illo erant: praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et
dicis: quis me tetigit? Et ideo dominus tactum sua responsione
distinguit; sequitur enim et dixit illis Iesus: tetigit me aliquis;
sicut etiam dicebat: qui habet aures audiendi, audiat; quamvis omnes
habeant huiusmodi corporalem auditum, sed non est vere audire, si
audiatur incaute, nec vere tangere, si infideliter tangatur.
Cyrillus. Propalat autem consequenter quod factum est, cum subditur
nam et ego novi virtutem de me exiisse. Materialius respondet secundum
opinionem audientium; hic tamen nobis manifestatur quod ipse verus est
Deus, et ex eo quod prodigialiter factum est, et etiam ex
sermonibus: transcendit enim naturam nostram, et forsan angelicam,
posse quemquam virtutem emittere quasi a propria natura; convenit autem
hoc soli supremae naturae: nulla namque creaturarum aliquam gerit
salvandi potestatem, vel etiam aliqua alia, scilicet miracula,
faciendi, sed divinitus praestitam. Non autem ambitione gloriae non
dimisit latere divinae virtutis ostensionem qui multoties praeceperat
taceri sua miracula: sed quia spectabat ad utilitatem eorum qui
vocabantur per fidem ad gratiam. Chrysostomus in Matthaeum. Primo
enim solvit femineum metum, ne remorsum conscientiae pateretur quasi
surripiens gratiam; secundo corrigit eam, quia latere putaverat;
tertio fidem eius exprimit cunctis, ut et alii imitentur: proditque
non minus miraculum retentione sanguinis, dum ostendit sibi cuncta
patere. Cyrillus. Insuper principem synagogae persuadebat
indubitabiliter credere quod a laqueis mortis eripiet filiam eius.
Chrysostomus. Ob hoc autem dominus non statim eam manifestaverat, ut
ostenso quod omnia sibi liquent, faciat mulierem praedicare quod factum
est, ut suspicione miraculum careat; unde sequitur videns autem mulier
quia non latuit eum, tremens venit et procidit ante pedes eius, et ob
quam causam tetigit eum, indicavit coram omni populo, et quemadmodum
confestim sanata sit. Origenes. Eamdem autem sanitatem quam nacta
est mulier ex contactu, verbis confirmavit salvator; unde sequitur at
ipse dixit illi: filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace:
idest esto sana a tuo flagello: et sanat quidem primo per fidem
animam, deinde vero corpus. Titus. Vocat autem filiam iam fidei
causa sanatam; fides enim gratiam adoptionis impendit. Eusebius
Eccl. Hist. Dicunt autem hanc mulierem in Paneade, quae est
Caesarea Philippi, unde fuit oriunda, statuisse triumphos insignes
collati sibi beneficii a salvatore: stabat namque super altam basim ad
limina domus eius aeneum simulacrum mulieris flexis genibus manibusque
iunctis, quasi precaretur; ex cuius opposito aliud erectum simulacrum
ad instar viri, eiusdemque materiae, amictum diploide, et manum
versus mulierem extendens; ante cuius pedes super ipsam basim aliena
species plantae orta, quae usque ad aeneae diploidis oras pertingens,
medicina omnium passionum esse ferebatur. Hanc autem statuam dicebant
repraesentare Christum, quam maximus destruxit. Ambrosius. Mystice
autem reliquerat in Gerazenis synagogam Christus, et quem sui non
receperant, recipiunt alieni. Beda. Vel in fine saeculi dominus est
ad Iudaeos rediturus, atque ab eis per fidei confessionem libenter
excipiendus. Ambrosius. Quem autem putamus synagogae principem esse
nisi legem, cuius contemplatione dominus synagogam non penitus
dereliquerit? Beda. Vel princeps synagogae Moyses intelligitur:
unde bene Iairus, idest illuminans vel illuminatus, vocatur: quia
qui accipit verba vitae dare nobis, et per hoc ceteros illuminat, ipse
a spiritu sancto illuminatur. Cecidit autem archisynagogus ad pedes
Iesu, quia legislator cum tota patrum progenie Christum in carne
apparentem longe sibi praeferendum esse cognovit. Si enim caput
Christi Deus, convenienter pedes accipiendi sunt incarnatio, qua
terram nostrae mortalitatis tetigit. Rogavit autem intrare in domum
eius, quia eius videre desiderabat adventum. Filia autem unica eius
est synagoga, quae sola legali est institutione composita; quae
duodecimo aetatis anno, hoc est tempore pubertatis appropinquante,
moriebatur; quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad
intelligibiles annos pervenerat, in quibus spirituales Deo fructus
gignere debebat, subito errorum languore consternata, spiritualis
vitae viam amisit: et si Christus non succurreret, corruisset in
mortem. Ad puellam autem sanandam pergens dominus a turba
comprimitur, quia genti Iudaeae salutaria monita praebens, carnalium
populorum est consuetudine gravatus. Ambrosius. Ad hanc autem
principis filiam dum properat Dei verbum, ut salvos faceret filios
Israel, sancta Ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum
lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.
Beda. Dupliciter autem sanguinis fluxus potest intelligi; hoc est,
et super idolatriae prostitutione, et super his quae carnis et
sanguinis oblectatione patrantur. Ambrosius. Quid autem sibi vult
quod haec principis filia annorum duodecim moriebatur, et mulier ista
fluxu sanguinis ab annis duodecim laboravit, nisi ut intelligatur quia
quamdiu synagoga viguit, laboravit Ecclesia? Beda. Una enim pene
saeculi aetate synagoga in patriarchis nasci coepit, et gentilium
nationem idololatria foedavit. Ambrosius. Sicut autem illa in
medicos erogaverat omnem substantiam suam, ita congregatio gentium
amiserat omnia dona naturae. Beda. Medicos autem intellige sive
falsos theologos, sive philosophos, legumque doctores saecularium,
qui multa de virtutibus vitiisque disserentes, utilia se vivendi
instituta mortalibus dare promittebant; se ipsos immundos spiritus,
qui velut hominibus consulendo, se pro Deo colendos ingerebant;
quibus audiendis gentilitas quanto magis naturalis industriae vires
expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde curari.
Ambrosius. Audiens autem aegrotare populum Iudaeorum, sperare
coepit salutis suae remedium; tempus venisse cognovit quo medicus
adesset de caelo: surrexit ut occurreret fide promptior, pudore
contractior: hoc enim est pudoris et fidei, agnoscere infirmitatem,
non desperare veniam. Verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis
accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit: sic
sancta plebs gentium, quae Deo credidit, peccatum erubuit ut
desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret,
sapientiam induit ut sanitatem suam ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut
fateretur quod praeripuisset alienum. Retro autem tangitur Christus,
quia scriptum est: post dominum Deum tuum ambulabis. Beda. Et ipse
ait: si quis mihi ministrat, me sequatur, sive quia praesentem in
carne dominum non videns, vel quia peractis dispensationis sacramentis
per fidem coepit vestigia eius subsequi. Gregorius Moralium.
Premente autem turba, una redemptorem nostrum mulier tetigit: quia
carnales quique in Ecclesia eum comprimunt a quo longe sunt, et soli
tangunt qui huic veraciter humiles adiunguntur. Turba igitur premit,
et non tangit: quia et importuna est per praesentiam, et absens per
vitam. Beda. Vel una credula mulier dominum tangit: quia qui
diversis haeresibus inordinate affligitur, solo Catholicae Ecclesiae
corde fideliter quaeritur. Ambrosius. Non enim credunt qui
comprimunt; credunt qui tangunt: fide tangitur Christus, fide
videtur. Denique ut fidem credentis exprimeret, dicit ego cognovi
virtutem de me exiisse: quod est evidentius indicium quia non intra
possibilitatem conditionis humanae atque intra corporis claustrum
divinitas coarctata est, sed ultra fines nostrae mediocritatis virtus
exundat aeterna; non enim humana ope plebs gentium liberatur; sed Dei
munus est congregatio nationum, quae etiam brevi fide misericordiam
inclinat aeternam. Nam si consideremus quanta sit fides nostra, et
intelligamus quantus sit Dei filius; videmus quia comparatione eius
fimbriam tantummodo tangimus, superiora vero vestimenti eius nequimus
attingere. Si igitur et nos curari volumus, fide tangamus fimbriam
Christi. Non autem latet eum quicumque tetigerit. Beatus qui
extremam partem verbi tetigerit; nam totum quis potest comprehendere?
|
|