|
Chrysostomus in Matthaeum. Opportune dominus expectabat puellae
mortem, ut propalaretur resurrectionis miraculum: propter quod et
tardius incedit, et loquitur cum muliere diutius, ut archisynagogi
filia expiraret, et huius eventus nuntii advenirent; unde dicitur
adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae dicens ei:
quia mortua est filia tua, noli vexare illum. Augustinus de Cons.
Evang. Sed cum Matthaeus archisynagogum non morituram filiam suam
narret domino nuntiasse, sed omnino defunctam; Lucas autem et Marcus
nondum mortuam, usque adeo ut dicant venisse postea qui mortuam
nuntiarent; considerandum est ne repugnare videatur. Et intelligendum
est, brevitatis hoc causa Matthaeum potius dicere voluisse, rogatum
esse dominum ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet
mortuam suscitaret. Attendit enim non verba patris de filia sua,
sed, quod est potissimum, voluntatem. Sane si alii duo vel quisquam
eorum patrem commemorasset dixisse quod venientes de domo dixerunt, ut
iam non vexaretur Iesus, quia puella mortua fuisset; repugnarent eius
cogitationi verba quae posuit Matthaeus: nunc vero illud nuntiantibus
et prohibentibus ne magister veniret, non legitur quod ipse
consenserit; unde dominus non diffidentem reprehendit, sed credentem
robustius confirmavit; unde sequitur Iesus autem audito hoc verbo
respondit patri puellae: noli timere, sed crede tantum, et salva
erit. Athanasius. Fidem dominus exigit ab invocantibus eum, non
quia indiget adminiculo aliorum: ipse namque et dominus, et largitor
est fidei: sed ne videretur ex acceptione personarum sua dona
conferre, ostendit quod credentibus favet, ne sine fide accipiant
beneficia, et ea per infidelitatem aboleant: vult enim benefaciens
durare gratiam, et sanans inconcussum permanere remedium.
Theophylactus. Mortuam autem suscitaturus eiecit omnes, quasi nos
docens absque inani gloria esse, et nihil ad demonstrationem facere;
et quod cum quis debet miracula perpetrare, non decet ipsum esse in
medio plurimorum, sed solitarium, et ab aliis separatum; unde
sequitur et cum pervenisset ad domum, non permisit intrare secum
quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem et matrem
puellae. Solos autem hos intromisit tamquam discipulorum vertices, et
potentes miraculum occultare: non enim volebat ipsum ante tempus
pluribus revelari, forte propter invidiam Iudaeorum. Sic et cum quis
nobis invidet, non debemus iustitias nostras ei revelare, ne ei
maioris invidiae occasio tribuatur. Chrysostomus. Ceteros autem
discipulos non assumpsit, provocans eos ad appetitum maiorem, ob id
quoque quod nondum erant plene dispositi, ut et alii istos imitentur.
Assumpsit etiam parentes in testes, ne quis dicere posset fallax esse
resurrectionis indicium. Ad hoc etiam illud nota, quod deflentes
exclusit a domo, et indignos ostendit huius visione; sequitur enim
flebant enim omnes, et plangebant illam. Quod si tunc exclusit,
multo magis nunc; tunc enim nondum patuerat in somnum mortem fuisse
conversam. Nullus ergo de cetero se contemnat, iniuriam inferens
Christi victoriae, qui superavit mortem, et eam in somnum convertit;
ad cuius ostensionem subditur at ille dixit: noli flere; non est enim
mortua puella, sed dormit: ostendens singula sibi fore in promptu, et
quod eam vivificaret, quasi suscitaret a somno. Nihilominus tamen
deridebant eum; sequitur enim et deridebant eum scientes quia mortua
esset. Quos non obiurgavit, nec derisionem repressit, ut etiam
derisio fiat mortis indicium; nam, quia ut plurimum post acta miracula
homines perseverant increduli, verbis propriis eos praevenit. Ut
autem quasi per visum disponeret ad resurrectionis fidem, tenet manum
puellae; unde sequitur ipse autem tenens manum eius, clamavit dicens:
puella, surge. Cumque tenuisset, suscitat eam; unde sequitur et
reversus est spiritus eius; et surrexit continuo: non enim infudit
aliam animam, sed illam eamdem quae expiraverat restituit; nec
solummodo suscitat, immo iubet etiam illam cibari; sequitur enim et
iussit illi dare manducare: ne scilicet phantasticum esse videatur quod
factum est: nec ipse propinat, sed aliis mandat; sicut et in Lazaro
dixit: solvite eum, ac deinde participem mensae fecit. Graecus.
Deinde stupefactos miraculo et pene clamantes parentes cohibet ne
factum praedicent; sequitur enim et stupuerunt parentes eius; quibus
praecepit ne alicui dicerent quod factum erat: ostendens quod largitor
bonorum est, non autem cupidus gloriae, datque totum, nihil
recipiens. Qui vero venatur operum gloriam, aliquid quidem exhibuit,
aliquid vero recepit. Beda. Mystice autem salvata a fluxu sanguinis
muliere, mox filia principis mortua nuntiatur: quia dum Ecclesia a
vitiorum labe mundata est, continuo synagoga perfidia atque invidia
soluta est: perfidia quidem, quia in Christum credere noluit;
invidia vero, quia Ecclesiam credidisse doluit. Ambrosius. Adhuc
autem et servuli principis increduli erant ad resurrectionem, quam
Iesus in lege praedixit, in Evangelio complevit; unde dicunt noli
vexare illum: quasi sit sibi impossibile suscitare mortuam. Beda.
Vel per eos significantur qui adeo destitutum synagogae statum vident,
ut restaurari posse non credant; ideoque pro suscitatione illius
supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud
homines, possibilia sunt apud Deum: unde dominus ei dixit noli
timere, crede tantum, et salva erit. Pater puellae coetus doctorum
legis accipitur: qui si credere voluerit, etiam subiecta ei synagoga
salva erit. Ambrosius. Itaque cum venisset in domum, paucos futurae
resurrectionis arbitros ascivit: non enim a multis continuo est credita
resurrectio. Quae tamen tantae diversitatis est causa? Supra publice
filius viduae suscitatur, hic removentur plures arbitri. Sed puto
quod pietas ibi domini declaratur, quia vidua mater unici filii non
patiebatur moras. Est etiam forma sapientiae, in filio viduae cito
Ecclesiam credituram: in archisynagogi filia credituros quidem
Iudaeos, sed ex pluribus pauciores. Denique dicente domino non est
mortua puella, sed dormit, deridebant eum: quicumque enim non
credit, irridet. Fleant igitur mortuos suos, qui putant mortuos:
ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis est.
Beda. Synagoga etiam, quia sponsi laetitiam, qua vivere possit,
amisit, quasi inter plangentes mortua iacens, nec hoc ipsum quare
plangatur intelligitur. Ambrosius. Tenens autem dominus manum
puellae sanavit eam: beatus enim si cuius manus sapientia teneat,
inducat in penetralia sua, iubeat manducare: panis enim caelestis est
Dei verbum: inde et illa sapientia, quae Dei corporis et sanguinis
altaria replevit alimentis. Venite, edite panes meos, et bibite
vinum quod miscui vobis. Beda. Surrexit autem puella continuo, quia
Christo manum confortante, homo a morte animae resipiscit. Sunt enim
nonnulli qui latente tantum cogitatione peccati sibi mortem
consciscunt; sed tales se vivificare significans dominus, suscitavit
filiam archisynagogi. Alii vero ipsum malum quo delectantur agendo,
mortuum suum quasi extra portas efferunt; et hos se suscitare
demonstrans, suscitavit filium viduae extra portas civitatis. Quidam
vero etiam peccati consuetudine se quasi sepeliendo corrumpunt; et ad
hos etiam erigendos adest gratia salvatoris; ad quod intimandum
resuscitavit Lazarum quatuor dies in monumento habentem. Quanto autem
gravior est mors animae, tanto acrior poenitentis fervor insistat.
Unde iacentem in conclavi mortuam levi voce resuscitat; delatum foras
iuvenem pluribus dictis corroborat; ad quatriduanum vero suscitandum
fremuit spiritu, lacrymas fudit, et voce magna clamavit. Sed et hic
notandum, quod publica noxia publico egent remedio; levia peccata
secreta queunt poenitentia deleri. Puella in domo iacens paucis
arbitris resurgit; iuvenis extra domum turba multa comitante
suscitatur; Lazarus de monumento vocatus multis populis innotuit.
|
|