|
Cyrillus. Decebat institutos ministros sacrarum doctrinarum posse
mira peragere, et per ipsos effectus credi quod essent Dei ministri;
unde dicitur convocatis autem Iesus duodecim apostolis, dedit illis
virtutem et potestatem super omnia Daemonia: in quo elevatum
supercilium Diaboli flectit, qui dicebat aliquando: non est qui
contradicere valeat. Eusebius. Et ut per eos venetur genus humanum,
non solum dat eis ut pravos spiritus pellant, sed etiam quamlibet
infirmitatem sanent ex eius imperio; unde sequitur et ut languores
curarent. Cyrillus. Attendas hic divinam filii potestatem naturae
corporali non convenientem; agere namque miracula aderat sanctis, non
natura, sed participatione spiritus sancti. Super hoc autem aliis
concedere potestatem prorsus alienum erat ab eorum virtute: qualiter
enim posset natura creata super spiritus dona possidere dominium? At
dominus noster Iesus Christus, tamquam naturaliter Deus existens,
impertitur huiusmodi gratiam quibus vult, non invocans in eos alienam
virtutem, sed infundens ex promptuariis propriis. Chrysostomus in
Matthaeum. Postquam autem satis confortati fuerant ex eius comitiva,
et competens nacti sunt argumentum virtutis eius, mittit eos; unde
sequitur et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Ubi considera, quod non committitur eis aliquod sensibile dicere,
sicut Moyses et prophetae, qui terram et bona terrena promittebant;
hi vero regnum caelorum, et quaecumque continentur in eo. Gregorius
Nazianzenus. Mittens autem discipulos ad praedicandum, dominus multa
eis iniunxit, quorum summa est, sic eos virtuosos esse, sic
constantes atque modestos, et, ut breviter loquar, caelestes, ut non
minus propter eorum modum vivendi quam propter verbum evangelica
doctrina propagaretur. Et ideo cum aeris et baculi carentia et amictus
singularitate mittebantur; et ideo subdit et ait ad illos: nihil
tuleritis in via: neque virgam neque peram, neque panem, neque
pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Chrysostomus in Matthaeum.
Plurima quidem per hoc constituebat: primo quidem insuspectos reddens
discipulos; secundo sequestrans eos a qualibet cura, ut totum studium
adhiberent verbo; tertio docens eos propriam virtutem. Sed forsan
dicet aliquis cetera quidem habere rationem; sed non habere peram in
via, nec duas tunicas, nec baculum, cuius rei causa praecipit?
Volens scilicet excitare eos in qualibet diligentia: et, ut ita
loquar, ex hominibus Angelos faciebat eos, dirimens a qualibet cura
vitae, ut una sola cura detineantur doctrinae. Eusebius. Volens
igitur eos carere cupidine rerum in sollicitudine vitae, protestatus
est haec: sumebat enim experimentum fidei et animositatis eorum, qui
habito in mandatis extremae vitam ducere paupertatis, non effugiunt
quae iubentur; decebat enim eos quidem commercium facere, et
recipientes salubres virtutes recompensare obedientia mandatorum: et
cum milites eos faceret regni Dei, accingit eos ad pugnam in hostes,
monens colere paupertatem; nullus enim militans Deo implicat se vitae
saecularis negotiis. Qualis ergo esse debeat qui evangelizat regnum
Dei, praeceptis evangelicis designatur; hoc est, ut subsidii
saecularis adminicula non requirat, fideique totus inhaerens, putet,
quo minus requirat, magis posse suppetere. Theophylactus. Sic enim
ipsos mendicos mittit, quod neque panes ipsos portare vult, nec
aliquid aliud, quibus indigent multi. Augustinus de Cons. Evang.
Vel dominus haec possidere discipulos ac ferre noluit, non quod
necessaria non sint sustentationi huius vitae; sed quia sic eos
mittebat ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium
credentibus annuntiarent; ut sic securi non possiderent, neque
portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit
secundum Marcum: nisi virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi
ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc autem potestatem
virgae nomine significavit, cum diceret ne quid tollerent in via nisi
virgam tantum. Ambrosius. Possunt etiam qui volunt, hoc ad eum
deducere tractatum, ut spiritualem tantummodo locus iste formare
videatur affectum, qui velut indumentum quoddam videatur corporis
exuisse, non solum potestate reiecta contemptisque divitiis, sed etiam
carnis ipsius illecebris abdicatis. Theophylactus. Quidam etiam
apostolos non portare peram, neque baculum aut duas tunicas sic
intelligunt, quod non thesaurizent: hoc enim pera innuit congregans
multa: neque sint iracundi et tribulati spiritus, quod significat
baculus; neque sint ficti et duplici corde, quod significat tunica
duplex. Cyrillus. Sed diceret aliquis: unde eis necessaria erunt?
Et ideo subdit et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et
inde ne exeatis; quasi dicat: sufficiat vobis discipulorum fructus,
qui recipientes a vobis spiritualia, vos procurabunt. Iussit autem
eos in una domo manere, ut nec hospitem gravent, eum scilicet
dimittendo, nec ipsi gulositatis et levitatis suspicionem incurrant.
Ambrosius. Alienum namque a praedicatore regni caelestis asserit
cursitare per domos, et inviolabilis hospitii iura mutare. Sed ut
hospitii gratia deferenda censetur, ita etiam si non recipiantur,
excutiendum pulverem, egrediendumque de civitate mandatur, cum
sequitur et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa,
etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos.
Beda. Pulvis excutitur de pedibus apostolorum in testimonium laboris
sui, qui ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad
illos pervenerit; sive excutitur pulvis cum nihil ab eis accipiant,
nec ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverunt.
Cyrillus. Nam improbabile valde est contemnentes sermonem et
patremfamilias, se famulis benignos ostendere, vel benedictiones eorum
exigere. Ambrosius. Vel non mediocris etiam boni remuneratio docetur
hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus, verum etiam si qua
eos terrenae obumbrant delicta levitatis, receptis apostolicae
praedicationis vestigiis auferantur. Beda. Qui vero perfida
negligentia, vel etiam studio verbum Dei contemnunt, horum vitanda
communio est, excutiendus pulvis pedum, ne gestis inanibus pulveri
comparandis mentis castae vestigium polluatur. Eusebius. Cum autem
praecinxisset dominus discipulos suos tamquam milites Dei divinis
virtutibus et sapientiae monitis, mittens eos Iudaeis ut doctores et
medicos, ipsi secundum hoc procedebant; unde sequitur egressi autem
circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique: quasi
doctores quidem evangelizantes; sed quasi medici praestantes remedia,
et verba miraculis comprobantes.
|
|