|
Cyrillus. Insidiatur Diabolus multimode diligentibus optimam vitam;
et si quidem per carnales illecebras obsidere valet alicuius mentem,
affectus voluptatem exacuit: si quis hos effugerit laqueos cupidinis,
gloriae suscitat passionem, quae quidem passio vanae gloriae invasit
quemdam apostolorum suorum; unde dicitur intravit autem cogitatio in
eos, quis eorum esset maior: hoc enim cogitare est cupientis ceteris
superesse. Improbabile autem puto omnes discipulos hanc aegritudinem
incurrisse: et ideo ne crimen aliquod contra aliquem discipulorum
Evangelista machinari videretur, exprimit indeterminate dicens, quod
intravit in eos cogitatio. Theophylactus. Videtur autem hanc
passionem ex hoc ortam fuisse quod daemoniacum curare non valuerunt,
eis de hoc altercantibus; uno dicente quod non propter meam
impotentiam, sed alterius curari non valuit, ut ex hoc accensa
contentio fuerit quis eorum maior esset. Beda. Vel quia viderant
Petrum, Iacobum et Ioannem seorsum ductos in montem, et Petro
claves regni caelorum promissas fuisse, irati sunt, vel ipsos tres
ceteris, vel Petrum omnibus esse praelatum: vel quia tributi
solutione Petrum ipsi domino parificatum viderant, ipsum prae ceteris
arbitrabantur praeferendum. Sed diligens lector hanc intra eos
quaestionem etiam ante didrachma redditum inveniet fuisse versatam.
Denique Matthaeus hoc in Capharnaum memorat esse gestum. Dicit
autem Marcus: et venerunt Capharnaum. Qui cum in domo essent,
interrogabat eos: quid in via tractabatis? At illi tacebant:
siquidem inter se in via disputaverant quis illorum esset maior.
Cyrillus. Dominus autem, qui novit salvos facere, videns in mente
discipulorum super hoc cogitationem exortam, velut quamdam amaritudinis
radicem, priusquam augmentum susciperet, radicitus eam evellit: cum
enim inchoant passiones in nobis, facile devincuntur; sed auctae
difficile sunt mobiles; unde sequitur at Iesus videns cogitationes
cordis eorum, apprehendit puerum et statuit illum penes se. Discat
qui nudum hominem putat esse Iesum, se errasse; quamvis enim verbum
caro factum sit, mansit tamen Deus: nam solius Dei est posse rimari
corda et renes. Quod autem puerum assumpsit, et ponebat penes se,
agebatur causa apostolorum utilitatis et nostrae. Depascitur enim
inanis gloriae morbus ut plurimum eos, qui praeeminent in hominibus
aliis. Puer autem sinceram gerit mentem, immaculatum cor, et manet
in simplicitate cogitationum: non ambit honores, nec novit cuiusvis
praerogativae modum, nec refugit videri minus se habere, non multam
gerit severitatem in mente et corde. Tales autem dominus amplexatur,
et diligit, et prope se dignatur habere, quasi qui elegerunt quae sua
sunt sapere. Ait enim: discite a me, quia mitis sum et humilis
corde; unde sequitur et ait: quicumque susceperit puerum istum in
nomine meo, me recipit; quasi dicat: quando una et eadem est merces
honorantibus sanctos, sive forsan minimus sit, sive praeclarus honore
et gloria, quia in eo Christus suscipitur; quomodo non vanum est
petere invicem fungi praerogativa? Beda. In hoc autem vel
simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse maiores, pro eius
docet honore suscipiendos; vel malitia parvulos istos esse suadet;
unde cum diceret quicumque susceperit puerum istum, addit in nomine
meo; ut scilicet formam virtutis, quam natura duce puer observat,
ipsi pro nomine Christi rationis industria sequantur. Sed quia et se
in puero suscipi docet, et ipse puer natus est nobis, ne putaretur hoc
esse solum quod videbatur, subiunxit et quicumque me recipit, recipit
illum qui misit me: talem se utique ac tantum credi volens, qualis et
quantus est pater. Ambrosius. Qui enim imitatorem Christi recipit,
Christum recipit; et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit. Sed
quia imaginem Dei non poteramus videre, facta est nobis per
incarnationem verbi praesens, ut reconciliaretur nobis quae supra nos
est, divinitas. Cyrillus. Adhuc autem magis insinuat praemissi
verbi intentionem, dicens nam qui minor est inter vos omnes, hic maior
est. Quod de modesto dicit, qui nihil de se sublime putat propter
honestatem. Theophylactus. Quia dominus dixerat qui minor est inter
vos omnes, hic maior est, timuit Ioannes ne forte malum aliquod
fecerint, propria potestate quemdam hominem prohibentes; nam
prohibitio non minorem prohibentem ostendit, sed maius aliquid
sapientem; unde subditur respondens autem Ioannes dixit: praeceptor,
vidimus quemdam in nomine tuo eicientem Daemonia, et prohibuimus eum:
non quidem invidentes, sed operationem miraculorum diiudicantes: non
enim cum eis miraculorum potestatem acceperat, neque eum dominus
miserat sicut illos, neque Iesum in omnibus sequebatur; unde subdit
qui non sequitur te nobiscum. Ambrosius. Ioannes enim plurimum
diligens, et ideo redamatus plurimum, excludendum putat beneficio eum
qui non utatur obsequio. Cyrillus. Sed oportebat magis pensare non
hunc ipsum esse miraculorum auctorem, sed gratiam quae est in eo qui in
virtute Christi miracula perficit. Quid autem si non connumerentur
apostolis qui Christi gratia coronantur? Multae sunt differentiae
Christi donorum; sed quia tradidit salvator potestatem apostolis ut
spiritus immundos eicerent, putaverunt nulli aliorum quam sibi solis
licere concessam gerere dignitatem; et ideo accedunt sciscitantes si
liceat et aliis hoc agere. Ambrosius. Non reprehenditur autem
Ioannes, quia amore faciebat, sed docetur, ut noverit infirmorum
esse firmorumque distantiam. Et ideo dominus etsi fortiores
remunerat, tamen non excludit infirmos; unde sequitur et ait ad illos
Iesus: nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis
est. Bene, domine: nam et Ioseph et Nicodemus, occulti discipuli
propter metum, in tempore tamen suum tibi officium non negaverunt.
Sed tamen, quia alibi dixisti: qui non est mecum, adversum me est,
et qui mecum non colligit, dispergit, aperi nobis, ne videatur esse
contrarium. Et puto, quia si quis mentium consideret scrutatorem,
non debeat dubitare uniuscuiusque factum mente discerni.
Chrysostomus. Illic enim cum dixit: qui non est mecum, adversum me
est, ostendit Diabolum et Iudaeos sibi esse contrarios; hic autem
ostendit eum qui in nomine Christi Daemones eiciebat, in parte cum
eis existere. Cyrillus. Quasi dicat: pro vobis, qui Christum
diligitis, sunt qui prosequi volunt quae ad ipsius gloriam spectant,
eiusdem gratia coronati. Theophylactus. Mirare autem Christi
virtutem, qualiter per indignos et non discipulos eius gratia
operatur; sicut et per sacerdotes sanctificantur homines, quamvis
sacerdotes sancti non fuerint. Ambrosius. Cur autem hic eos qui
possunt per manus impositionem immundis imperare spiritibus in nomine
Iesu, negat esse prohibendos? Secundum Matthaeum dicit his: non
novi vos. Sed advertere debemus, non esse sententiarum discordiam;
sed illud censeri, quod non solum officii in clericos, sed etiam
virtutis opera requirantur; tantumque esse Christi nomen, ut etiam
parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad
gratiam: unde nemo purgati hominis sibi gratiam vindicet, in quo
aeterni nominis virtus operata sit: non enim merito suo Diabolus, sed
odio sui vincitur. Beda. Itaque in haereticis et malis Catholicis
non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt et adversum nos non
sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos
sunt, et dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere
debemus.
|
|