|
Cyrillus. Cum immineret tempus quo decebat dominum, peracta passione
salubri, caelum ascendere, decrevit ascendere Ierosolymam; unde
dicitur factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et
ipse faciem suam firmavit ut iret in Ierusalem. Titus. Quia ibi
oportebat verum agnum offerri, ubi figuralis agnus immolabatur. Dicit
autem firmavit faciem suam; idest, non huc et illuc ibat, nec
perambulabat vicos et municipia, sed iter tenebat versus Ierusalem.
Beda. Cessent ergo Pagani quasi hominem ridere crucifixum, quem et
tempus suae crucifixionis constat quasi Deum praevidisse, et quasi
sponte crucifigendus locum quo crucifigendus erat firmata facie, idest
obstinata atque imperterrita mente, petiisse. Cyrillus. Misit autem
nuntios paraturos ei et comitibus eius hospitium; qui cum ivissent ad
terram Samaritanorum, non fuerunt admissi; unde sequitur et misit
nuntios ante conspectum suum; et euntes intraverunt in civitatem
Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt illum.
Ambrosius. Disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici
mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset; sed
Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. Cur autem
non receperunt, Evangelista memorat dicens quia facies eius erat
euntis in Ierusalem. Theophylactus. Sed si intelligamus quod
propter hoc illum non receperunt quia ire Ierusalem determinaverat,
inveniuntur hi excusati qui non receperunt eum. Sed dicendum est,
quod in hoc quod dicit Evangelista: et non receperunt illum,
intelligitur illud quod neque in Samariam venit; deinde quasi aliquo
interrogante quare non receperunt ipsum, neque eos adivit, solvens
dicit, non quia impotens esset, sed quod illuc ire nolebat, sed magis
Hierosolymam. Beda. Vel Ierusalem ire conspicientes Samaritani,
dominum non recipiunt: non enim coutuntur Iudaei Samaritani, ut
Ioannes ostendit. Cyrillus. Sed cum dominus, quia omnia noverat,
sciret quod eius nuntii non essent a Samaritanis recipiendi, ideo
tamen praecepit eis quod praecederent, quia mos erat ei omnia satagere
erga profectum discipulorum. Ascendebat quidem Hierosolymam
propinquante tempore passionis. Ut igitur quando pati eum viderent,
non scandalizarentur, considerantes quod oportet patientes esse cum
contumelias inferunt aliqui, praemisit quasi quoddam praeludium
Samaritanorum repulsam. Profuit autem eis et aliter. Futuri enim
erant doctores orbis terrarum, civitates et villas percurrentes ad
praedicandum evangelicam doctrinam; quibus aliquando occurrerent aliqui
minime recipientes sacram praedicationem, quasi non concedentes secum
commorari Iesum. Docuit igitur eos quod divinam annuntiantes
doctrinam pleni esse debebant patientia et mansuetudine; non autem
hostiles et iracundi, et in peccantes in eos atrociter insurgentes:
sed adhuc non erant tales; immo zelo fervido concitati, volebant ignem
de caelo super eos deducere. Sequitur cum vidissent autem discipuli
eius Iacobus et Ioannes, dixerunt; domine, vis dicimus ut ignis
descendat de caelo, et consumat illos? Ambrosius. Sciebant enim,
et Phinees reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad
preces Eliae ignem descendisse de caelo, ut prophetae vindicaretur
iniuria. Beda. Sancti enim viri quod optime scirent mortem istam,
quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam; secundum eorum
tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo
et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte
puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset
si viverent. Ambrosius. Sed vindicetur qui timet: vindictam non
quaerit qui non timet. Similiter ostenditur nobis in apostolis fuisse
merita prophetarum, quando eamdem sibi potestatem quam propheta
meruit, impetrandi iure praesumunt; et bene praesumunt quod ad
sermonem suum ignis de caelo descenderet, quoniam filii sunt tonitrui.
Titus. Censetur autem ab eis multo iustius esse Samaritanos perire,
dominum non admittentes, quam quinquaginta servum excludere tentantes.
Dominus autem in eos non commovetur, ut ostenderet quia non habet
ultionis studium perfecta virtus, nec ulla sit iracundia ubi plenitudo
est caritatis; nam nec excludenda est infirmitas, sed iuvanda.
Procul a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas
ultionis; unde sequitur et conversus increpavit illos, et dixit:
nescitis cuius spiritus estis. Beda. Reprehendit in eis dominus non
exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat
in rudibus, animadvertens eos non amore correptionem, sed odio
desiderare vindictam. Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere
proximum tamquam seipsum, infuso etiam spiritu sancto non defuerunt
tales vindictae, quamvis multo rarius quam in veteri testamento:
quia, sicut sequitur, filius hominis non venit animas perdere, sed
salvare; quasi dicat: et vos ergo, qui eius spiritu signati estis,
etiam acta eius imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro iuste
iudicantes. Ambrosius. Non enim semper in eos qui peccaverunt est
vindicandum; quia nonnunquam amplius prodest clementia, tibi ad
patientiam, lapso ad correptionem. Denique Samaritani citius
crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur.
|
|