|
Cyrillus. Etsi munificus sit omnium dominus, non simpliciter et
improvide singulis dat superna et divina dona, sed illis qui digni sunt
recipere, qui scilicet animam suam alienant a maculis pravitatum; et
hoc nos docet evangelicorum verborum virtus, cum dicitur factum est
autem ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: sequar te
quocumque ieris. Primo quidem plurima continetur in accessu inertia;
consequenter ostenditur quod plenus impudentia nimia: neque enim
simpliciter Christum sequi petebat, sicut alii plures de populo; sed
magis insiliebat ad apostolicas dignitates, cum Paulus dicat: non
assumat quisquam sibi honorem, sed a Deo vocatus. Athanasius.
Ausus etiam fuit comparare se incomprehensibili salvatoris potestati,
dicens sequar te quocumque ieris: eo quod sequi salvatorem simpliciter
ad eius audiendam doctrinam possibile est humanae naturae proprietate,
qua fungitur erga homines; non est autem possibile secum concurrere
ubilibet existenti: ipse namque incomprehensibilis est, et non
circumscribitur loco. Cyrillus. Alio quoque modo non immerito
recusabilem facit eum; decebat enim ipsum crucem suam accipere ad
sequendum dominum, et abrenuntiare praesentis vitae affectibus: et hoc
dominus in eo reprehendit, non vituperans, sed corrigens. Sequitur
et ait Iesus: vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius
autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Theophylactus. Quia
enim viderat dominum multum populum adducentem, putavit quod ab eis
haberet pretium, et quod si ipse dominum sequeretur, posset pecuniam
congregare. Beda. Unde dicitur ei: quid me propter divitias et
lucra huius saeculi cupis sequi, cum tantae sim paupertatis ut nec
hospitiolum quidem habeam, et non meo utar tecto? Chrysostomus.
Aspice qualiter paupertatem quam dominus docuerat, per opera
demonstrat. Non erat ei mensa, non candelabrum, non domus, nec
quicquam aliud talium. Cyrillus. Mystica autem significatione vulpes
et volatilia caeli malignas et astutas potestates Daemonum vocat:
quasi dicat: quando vulpes et volatilia in te mansionem habent,
qualiter Christus in te requiescet? Quid commune est luci et
tenebris? Athanasius. Vel in hoc dominus magnitudinem sui muneris
docet; quasi dicat: omnia generabilia circumscribi possunt; verbum
vero Dei incomprehensibilis potestatis est: et ideo ne dicas sequar te
quocumque ieris. Ceterum si velis discipulus fieri, abdices
irrationabilia: eo quod impossibile est eum qui moratur in
irrationabilitate, verbi discipulum fieri. Ambrosius. Vel vulpes
haereticis comparat: fallax quippe animal et insidiis semper intentum,
rapinam fraudis exercet: nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur
esse securum, eo quod intra ipsa hospitia hominum praedam requirit.
Ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed
circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Hoc animal neque
mansuescit unquam; unde apostolus ait: haereticum hominem post unam
correctionem devita. Volucres vero caeli frequenter ad nequitiae
spiritualis similitudinem derivantur; et veluti nidos quosdam struunt
in pectoribus improborum: et ideo dominante versutia in affectibus
singulorum, nulla potest divinitatis esse possessio; ubi autem mentem
probaverit innoxiam, supra ipsum quodammodo vim suae maiestatis
reclinat, quia profusiore quadam gratia honorum pectoribus inseritur.
Sic igitur non videtur convenire rationi ut simplicem fidelemque ipsum
arbitremur qui domini dignatione respuitur, cum indefessi famulatus
obsequium spopondisset. Sed dominus non obsequiorum speciem, sed
puritatem quaerit affectus; nec obsequium eius admittitur cuius non
probatur officium: circumspectum etenim fidei debet esse hospitium: ne
dum infidelibus nostrae domus interna reseramus, in alienam perfidiam
improvida credulitate labamur. Itaque ut advertas Deum non cultus
aspernantem esse, sed fraudis; qui repudiavit fraudulentum, elegit
innocentem; sequitur enim ait autem ad alterum: sequere me. Sed hoc
dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum; unde sequitur ille autem
dixit: domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum.
Beda. Non discipulatum respuit; sed expleta primum paterni funeris
pietate, liberior assequi desiderat. Ambrosius. Sed dominus quos
miseretur advocat; unde sequitur dixitque Iesus: sine ut mortui
sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Cum
religiosum humani corporis sepeliendi acceperimus officium, quomodo
paterni quoque funeris sepultura prohibetur, nisi ut intelligas humana
posthabenda divinis? Bonum studium, sed maius impedimentum; nam qui
partitur studium, derivat affectum; qui dividit curam, differt
profectum; ergo prius sunt obeunda quae maxima: nam et apostoli ne
occuparentur studio dispensandi, ministros pauperibus ordinaverunt.
Chrysostomus in Matthaeum. Quid autem magis necessarium paternis
exequiis; quid facilius, cum non esset multum temporis dandum? Per
hoc docemur quod minime tempus frustra ducere decet, etsi mille
cogentia sint; immo praeferre spiritualia cunctis admodum necessariis.
Diabolus enim insistit attentius, volens aliquem aditum invenire; et
si modicam sumat negligentiam, magnam operatur pusillanimitatem.
Ambrosius. Non ergo paterni funeris sepultura prohibetur: sed
necessitudini generis divinae religionis pietas antefertur. Illud
consortibus relinquitur, hoc mandatur relictis. Quomodo autem mortui
sepelire mortuos possunt, nisi geminam hic intelligas mortem, unam
naturae, alteram culpae? Est etiam mors tertia, in qua peccato
morimur, Deo vivimus. Chrysostomus in Matthaeum. Cum ergo
dixisset mortuos suos, ostendit hunc non esse mortuum eius; puto enim
de numero infidelium fuisse defunctum. Ambrosius. Aut quia
sepulchrum patens est guttur impiorum, memoria eorum abolenda
praescribitur quorum simul cum corpore meritum occidit; nec revocatur
ab officio patris filius, sed fidelis a perfido communione secernitur;
non interdictum est muneris, sed religionis mysterium, communionem
nobis cum gentibus mortuis non futuram. Cyrillus. Vel aliter. Erat
enim pater senectute gravatus. Putat autem honestum aliquid agere,
dum proponeret observare ei debitam pietatem, secundum illud: honora
patrem tuum et matrem tuam. Unde ubi vocatus est ad evangelicum
ministerium, dicente domino sequere me, quaerebat inducias quae
sufficere possent ad decrepiti patris sustentationem dicens permitte
mihi primum ire, et sepelire patrem meum: non quod defunctum patrem
sepelire rogaret; neque enim Christus hoc agere volentem
impedivisset; sed dixit sepelire, idest sustentare in senectute usque
ad mortem. Sed dominus ad eum dixit sine mortuos sepelire mortuos
suos: erant enim et alii curatores linea parentelae astricti, sed, ut
aestimo, mortui, eo quod nondum Christo crediderant. Hinc percipe
quod praeferenda sit pietas qua Deo tenemur, amori parentum; quibus
reverentiam exhibemus, quia per eos geniti sumus; sed omnium Deus,
cum non essemus, ad esse nos conduxit; parentes autem facti sunt
ministri introitus ad esse. Augustinus de Cons. Evang. Hoc ergo
dicebat dominus illi cui dixerat sequere me. Alius vero discipulus
misit se in medio, cui nemo aliquid dixerat; unde sequitur et alter
ait: sequar te, domine, sed primum permitte mihi ire, et renuntiare
his qui domi sunt, ne forte, quomodo fieri solet, quaerant me.
Cyrillus. Imitanda autem huiusmodi promissio, et omni laude plena;
sed quaerere renuntiare his qui domi sunt, licentiando se ab eis,
ostendit quod utcumque divisus sit a domino, dum hoc non perfecte adire
proposuerit mente: nam velle consulere proximos non consensuros huic
proposito, indicat se utcumque, labentem: propter quod dominus hoc
improbat. Sequitur ait ad illum Iesus: nemo mittens manum suam ad
aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Apposuit manum
aratro qui affectuosus est ad sequendum; tamen respicit retro qui
dilationem petit, occasione redeundi ad domum et cum propinquis
conferendi. Augustinus de Verb. Dom. Quasi dicat ei: vocat te
oriens, et tu attendis occidentem. Beda. Manum etiam cuilibet in
aratrum mittere, est quasi quodam compunctionis instrumento, ligno et
ferro dominicae passionis duritiem sui cordis atterere, atque ad
serendos bonorum operum fructus aperire; quam si quis excolere
incipiens cum uxore Lot ad ea quae reliquerat, respicere delectatur,
futuri iam regni munere privatur. Graecus. Crebri namque intuitus
eorum quae deseruimus, propter consuetudinem trahunt ad retro acta:
violentum enim quid usus est ad retinendum sibi. Nonne habitus ex
usu, ex habitu vero natura innascitur? Naturam vero amovere vel
alterare difficile: nam et si paulisper declinet coacta, redit ad
seipsam velociter. Beda. Si autem secuturus dominum discipulus,
quia vel domi renuntiare velit arguitur, quid fiet illis qui nulla
utilitatis gratia saepe visitant domos illorum quos in mundo
reliquerunt?
|
|