|
Chrysostomus in Matthaeum. Multo transacto tempore, non a
principio, percepit Herodes facta Iesu, ut pateat tibi tyranni
superbia; unde dicitur audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae
fiebant ab eo. Theophylactus. Iste Herodes erat filius magni
Herodis, qui pueros interemit; sed ille quidam rex erat, iste autem
tetrarcha. Inquirebat autem de Christo quis esset; unde sequitur et
haesitabat. Chrysostomus. Peccatores enim scientes et nescientes
quemque strepitum pertimescunt: peccatum enim nemine arguente hominem
prodit, nemine accusante condemnat, et timidum et pigrum reddit
delinquentem. Causa autem timoris ponitur consequenter cum dicit eo
quod diceretur a quibusdam quia Ioannes surrexit a mortuis, a
quibusdam vero quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus
de antiquis surrexit. Theophylactus. Iudaei enim resurrectionem
mortuorum expectabant in vita carnali, et in comessationibus et
potationibus. Sed resurgentes non erunt in carnalibus actibus.
Chrysostomus. Cum ergo audisset Herodes quibus Iesus uteretur
miraculis, ait: Ioannem ego decollavi; quod non erat ostentationis
verbum, sed consolantis suum timorem, et persuadentis animae
perturbatae recolere quod ipse eum occidit. Et quia Ioannem
decollaverat, subdit quis autem est iste, de quo audio talia?
Theophylactus. Quasi dicat: si Ioannes est, et a mortuis
resurrexit, videns eum cognoscam; unde sequitur et quaerebat videre
eum. Augustinus de Cons. Evang. Lucas autem hunc eumdem narrandi
ordinem quem Marcus tenens, non cogit credi rerum gestarum eumdem
ordinem fuisse. In his etiam verbis Marco attestatur, ad hoc
dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, Ioannem a mortuis
surrexisse. Sed quia haesitantem commemoravit Herodem, intelligendum
est: aut post istam haesitationem confirmasse in animo suo quod ab
aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus narrat: hic
est Ioannes Baptista, ipse surrexit a mortuis; aut ita pronuntianda
sunt haec verba Matthaei ut haesitantem adhuc indicent.
|
|